26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

483 COMMENTARIUS IN GENESIN. 484

cendo non fuisse appositum. Scimus pecuarios fuisse

non aratores filios Iacob. Quum nulla illis fuerit

messis quam colligerent, videtur hoc parum congruere

quod adoretur eius manipulus. Sed forte

consulto hanc similitudinem elegit Deus, ut doceret

Taticinium hoc non in praesenti fortuna Ioseph

fundatum esse, nee imperii materiam fore ex his

quae ad manum suppeterent, sed fore adventitium

bonum, cuius causa alibi quam domi quaerenda foret.

8. Nwm regnando regnàbis super nos. Hic elare

nobis ostenditur ut paternus Dei favor erga electos

quasi flabellum sit excitandis contra eos mundi odiis.

Corrigi hoc modo iniustum odium decuit, quum audirent

filii Iacob se frustra Deo obniti. Perinde

enim est ac si Deus se medium opponens, eorum

furorem compesceret his verbis: Carebit profectu

impia vestra conspiratio: nam crepetis licet, hune

ego principem constitui, ad cuius perniciem vos rapit

scelesta invidia. Porte etiam hoc solatio sancti

adolescentis molestiam levare voluit. Atqui fecit

illorum obstinatio ut magis inflammaretur. Discamus

igitur non aegre ferre, si quando nobis affulgens

Dei gratia, nobis invidiam conflet. Oaeterum plus

satis acuti sunt somnii interprètes filii Iacob: sed

quasi fabulam dérident, quia répugnât eorum votis.

Ita saepe contingit eos qui male affecti sunt, protinus

capere quid velit Deus: sed quia nulla reverentia

tanguntur, contemnere. Huic vero contumaciae

succedit stupor, qui priorem illam perspicaciam

delet.

9. Et somniavit adhuc somnium. Idem est

huius somnii scopus. Unum est discrimen, quod

Deus, ut plus fidei conciliet oraculo, figuram e coelo

proponit. Spreverant fratres Ioseph quod de manipulis

dictum fuerat, nunc Dominus ad coeli intuitum

eos evocat, ubi relucet angusta maiestas. Quaeritur

tarnen quomodo hoc conveniat, venturam esse

matrem ut adoret, quae iam mortua erat. Quod

Hebraei quidam interprètes ad Bilha referunt, frigidum

est, et sine talibus effugiis simplex constat

sensus: nam sol et luna utrumque caput familiae

désignant: ita in hac effigie cernit Ioseph se adorari

a tota paterna domo.

11. Et inerepavit eum pater. Si suspicatus esset

Iacob ex vana ambitione conceptum esse somnium,

iure filium increparet: verum si agnoscit

Deum esse somnii autorem, non est quod expostulet

cum filio. Quod autem agnoverit, hinc colligere

licet: quia rem serio considérasse postea dioitur.

Moses enim ipsnm discernens a filiis, hos nihil

praeter invidiae virus spirasse dicit: ilium vero secum

reputa8se quidnam hoc vellet : quod fieri non

potuit nisi tactus fuisset reverentia. Sed quum eius

animo insideat quaedam religio, quomodo filium obiurgat?

hoc certe non est suum Deo honorem eius-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!