26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

XX PROLEGOMENA.

De Commentario in Genesin non est cur lectorem moremur. Sequitur autor ordinem rerum

sicut in archetypo expositae sunt et unice in explicando textu atque in vindicanda Providentia Dei et

sanctitate patriarcharum versatur, earum nempe difficultatum in quas serior ,aetas in dignoscendis libri

originibus incidit candide ignarus. Verum operis huius dignitas non ex hoc defectu aestimanda est, sed

potius inde commendanda quod plurimis in locis saniore iudicio usus est autor quam quod veteres interprètes

adhibuerunt, vel ab istius aevi hominibus exspectaveris. Caeterum unicuique capiti secundum

vulgarem partitionem transscripto suam explanationem subiicit per singulos versus, ubicunque tali cura

opus erat, satis fuse decurrentem.

Aliam plane rationem sibi sequendam proposuit in quatuor caeteris libris Pentateuchi, quos in

Harmoniam quam vocat digessit OWOTITMÜC illustrandam. Quam methodum ipse praeyidet a quibusdam

vituperatum iri, quasi temere ordinem a spiritu sancto, qui Mosen in condendo suo codice direxit, praescriptum

emendare sibi praesumpsiöset. Sane si id tantum eius consilium fuisset ut loca parallela in

commentario suo simul tractaret, nemo est qui non laudaret talem conatum, maxime quantum ad leges

inter se conferendas spectasset, quae passim repetitae auctae emendatae occurrunt. Nam yel hodie

propter causas maioris etiam momenti eundem tramitem sequi solemus. Verum plane aliud, idque multo

artificiosius, et ut ita dicamus audacius aggressus totam materiam quatuor illis voluminibus comprehensam

non solum in novum ordinem redegit ab ipso excogitatum, sed etiam in innumeras sectiones,

adeoque particulas et fragmenta minimi ambitus discerpsit ut authenticus sacri operis tenor omnino se

lectoris ooulis subducat.

Ne tarnen immerito nostram censuram huic Harmoniae praemittere videamur, tabulam illarum

sectionum sive conspectum exhibere libet, eo magis necessarium quod ipse autor nuspiam tali adininiculo

proposito lectoris commoditati inservire studuit. Primo distinctionem facit inter historiam et doctrinam.

Illam ex parte in fronte operis tractat, ex parte ad calcem reiicit. Doctrinam vero ad normam

decern praeceptorum s. Decalogi exigit, satis contorte quidem et invita rerum natura, ita ut saepissime

mireris quo pacto singulis legibus, maxime iis quae ad mores formandos et Dei cultum non pertinent,

locus suus reperiri potuerit. Haec scilicet estNostri sagacitas, hoc ingonii acumen etiam aliunde cognitum

nee unquam satis laudatum, ut norma ista semel posita omnes et singulas mosaicae legis particulas ad

unum aut alterum Decalogi caput referre valuerit. Sic propheta ille miserrimus, in quo laudando sibi

ipse vix satisfecisse videtur, multo peius habitus est quam vel a nostrae aetatis criticis qui velum ei de

facie detrahere conantur. Haec omnia scilicet ad maiorem systematis theologici gloriam, simul insigne

documentum quatenus illud saeculum sensu historico destitutum fuerit.

Est autem haec dispositio operis. Numeros versiculorum passim ad textus hebraici formam

immutatos adscribimus. Rubricas, ubi apud Calvinum nullae indicantur, in lectoris commodum a nobis

additas Uteris cursivis distinguimus.

Historia enarratur et explanatur ad ductum Exodi I—XL XII. 21—42. XIII. 17—22. XIV—XVIII.

Deut. I. 9—18. Ex. XIX. XX. 18-21. Deut. V. 19-28.

Praefatio in Legem (sectionibus viginti et una comprehensa): Ex XX. 1. 2. Deut. V. 1—6.

IV. 20. — Lev. XIX. 36 b. 37. XX. 8. XXII. 31-33. Deut. IV. 1. 2. V. 29. 30. XIII. 19. —

Deut. IV. 5-14. — Deut. IV. 32—40. — Deut. VII. 6-8. X. 14—17 a. — Deut. XXVII. 9. 10. —

Deut. XXVI. 16—19. — Deut. VI. 20-25. — Num. XV. 37-41. Deut. VI. 6-9. XI. 18—20.

Ex. XXIII. 13 a. — Deut. XXVII. 1-4. 8. - Deut. XXXI. 10-13. — Deut. VI. 10-12. — Deut. IX.

1_6. — Deut. X. 21. 22. XI. 1-7. — Deut. VIII. 1—6. XI. 8. 9. — Deut. XXIX. 1-8. —

Deut. VIII. 7-10. XL 10-12. VI. 1—3. 17—19. — Deut. VIDI. 11-18. — Ex XXIII. 20-23.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!