26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

457 COMMENTAKIUS IN GENESIN. 458

4. Et dixit Sichern ad Hamor. Clarius hoc

loco exprimitur, Sichern optasse Dinam sibi uxorem:

non ergo tarn effraenis fuit eins libido, ut

stupratam ludibrio haberet. Ostenditur praeterea

laudabilis modestia, quum patri imperium defert,

neque enim suo ipse arbitrio aggreditur quidquam

de coniugio pacisci, sed autoritati patris hoc permittit.

Etsi enim praecipiti libidinis ardore turpiter

exciderat, nunc tarnen ad se ipsum rediens,

ductum naturae sequitur. Quo magis sibi iuvenes

cavere debent ne in lubrica aetate, carnis lascivia

eos ad multa fiagitia impellat. Plus enim hodie

licentiae passim grassatur, ut nulla moderatio a

turpitudine iuvenes arceat. Caeterum quum Sichern

natura duce et magistra, patrem coniugii sui autorem

esse velit, hinc colligimus ius istud quod

habent parentes in filios, esse inviolabile: ut qui

id labefactare conantur, coelum terrae misceant.

Quare quum papa in honorem coniugii sacrum

illud naturae vinculum abrumpere ausus sit, satis

superque valebit unus hie iudex scortator Sichern

ad barbariem illam damnandam.

5. Et Iahacöb audivit. Inserit versum unum

Moses de tacito moerore Iacob. Seimus eos qui

contumeliis assueti non sunt, longe gravius affici

si quid probri contingat. Ergo vir cordatus quo

magis studuerat domum habere puram omni macula,

ca8tam et bene moratam, eo magis vulneratur.

Sed quia solus est domi, dissimulât, et intus dolorem

suum absorbet, doneo redeant filii ex agro.

Porro his verbis non intelligit Moses, Iacob vindietam

distulisse usque ad illorum reditum: sed

quia soins erat, consilio et solatio destitutus, exanimem

iaeuisse. Sensus ergo est, ingenti dolore

fuisse oppressum, ut etiam obmutuerit. Polluendi

verbo docet Moses quaenam vera sit hominum

mundities, dum scilicet castitas sanete colitur, et

quisque vas suum in honorem possidet. Quisquis

autem corpus suum ad scortationem prostituit,

foede se conspurcat. Quod si polluta dicitur fuisse

Dina, cui stuprum per vim intulerat Sichern, quid

de voluntariis adulteris et scortatoribus dicendum?

7. Et ßii Iahacob venerunt de agro. Incipit

narrare Moses tragicum huius historiae eventum.

Sceleste quidem et impie Sichern egerat: sed hoc

longe atrocius et magis nefarium, quod filii Iacob,

ut se ulciscantur de privato unius hominis delicto,

totum populum trucidant. Levitatem certe et proterviam

iuvenis unius minime decebat tot hominum

caede crudeliter sarcire. Deinde quis ipsos iudices

constituerat, ut audeant suis manibus iniuriae sibi

illatae vindiotam exsequi? Accessit etiam perfidia,

quod sub foederis praetextu ad patrandum tarn immane

facinus progressi sunt. In Iacob porro mirabilis

tolerantiae exemplum describitur, qui tot malis

afflictus non suceubuit. Sed in primis reputanda

nobis est Dei misericordia, qua factum est ut foedus

gratiae maneret in posteris Iacob. Quid enim

minus consentaneum, quam ut toto mundo posthabito,

pauci homines, in quibus regnat tarn belluinus

furor cum implacabili malitia, in Dei populo et

filiis censeantur? Videmus certe per ipsos non stetisse

quominus a Dei regno prorsus deseiverint.

Unde apparet favorem quo dignatus est ipsos Dominus,

gratuitum fuisse, nee fundatum in eorum

meritis. Eadem quoque indulgentia nobiscum agi

necesse est, qui subinde offtuimus, nisi peccatis

nostris Deus ignoscat. Est quidem iusta offensionis

ratio in filiis Iacob : quia non solum privata sua

ignominia tanguntur, sed eos exeruciat sceleris indignitas,

quod ex domo Iacob, quasi ex Dei sanctuario,

tracta fuerit soror ad stuprum. Nam hoc

praeeipue urgent, quod in electo et saneto populotale

dedecus admitti nefas fuerit, sed ipsi odio peccati

unius ad plura et minus toleranda scelera furiose

pro8iliunt. Oavendum ergo est ne postquam

in damnandis aliorum delictis severi fuerimus iudices,

inconsiderate ruamus, praeeipue vero a violentis

remediis abstinendum est, quae malum quod

corrigere cupimus, exsuperant.

Et sic non fiet. Oommuniter vertunt interprètes,

Non sic fieri decet: sed aptius, meo iudiciOj

refertur hoc ac filios Iacob, quod statuerint apud sehanc

iniuriam minime ferendam. Atqui perperam

exigendae vindictae ius sibi rapiunt: cur non potius

expendunt, Deus qui in fidem praesidiumque

suum nos recepit, iniuriam hanc non patietur

inultam: nostrum interea est silere, ac poenam,

quae in manu nostra posita non est permittere,

eius arbitrio. Hinc discamus alienis peccatis ita

irasci, ne quid tarnen praeter officium nostrum

tentemus.

8. Loqimtus est Eemor. Quanquam iuste excanduerant

filii Iacob, debuit tamen hac tanta comitate

Hemor placari eorum indignatio, vel saltern

aliquatenus mitigari. Quod si filios Iacob ipsi Sichern

reconciliare non potuit humanitas patris Hemor

, ipse quidem senex. dignus erat quem benigne

exciperent. Yidemus quam aequas conditiones offerat:

ipse urbis princeps erat, filii Iacob inquilini.

Ergo plus quam truces animos fuisse oportet, qui

ad lenitatem flexi non sunt. Adde quod supplex

deprecatio ipsius Sichern hoc merebatur, ut fervido

eius amori veniam darent. Quod ergo implacabiles

manent, signum est valde crudelis superbiae.

Quid hostibus suis facturi erant, si qui ex

professo eos laesissent: quando ad eius preces qui

caeco amore deceptus, incontinentiae errore, non

maligno consilio ipsos laesit, non flectuntur?

13. Et responderunt filii Iacob. ilnitium perfidiae

narratnr, nam quum rabie magis quam ira

accensi, in totam urbem grassari vellent, et contra

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!