26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

439 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 440

tanter se et suos Deo commendat: sed tarn promissionibus

Dei, quam acceptis beneficiis confisus, suas

curas et molestias in eius sinum reiieit. Diximus

autem supra quorsum spectent haec epitheta quae

tribuit Deo, et quid valeant: nempe quum longius

distent homines a Deo, quam ut ad eius altitudinem

per se conscendant, ipse ad fidèles descendit. Ita

se Deum Abrahae vocans et Isaac, filium ipsorum

Iacob comitef ad se invitât: neque enim sancto viro

difficilis ad domesticum Deum erat accessus. Deinde

quia totus mundus in superstitiones defluxerat, peculiari

nota discerni voluit Deus ab omnibus idolis,

ut populum electum in foedere suo teneret. Ergo

Iacob Deum patrum suorum nominatim compellans,

promissione8 in illorum persona sibi datas, in medium

sibi proponit, ne dubio animo precetur, sed

tuto recumbat in illam fulturam, quod promissae

benedictiones haeres Deum propitium habiturus sit.

Et sane orandi régula nobis ex verbo petenda est,

ne temere ad Deum perrumpere tentemus, sed ad

eum pergamus quatenus se nobis patefecit: quod

ex proximo contextu clarius patet, ubi Iacob Dei

mandatum et promissionem in memoriam revooans,

quasi duabus columnis innititur. Et certe haec

légitima est orandi ratio, ut fidèles Deo vocanti respondeat:

atque ita inter huius verbum et illorum

vota mutuus sit consensus: sicuti nulla suavior vel

magis concinna symphonia fingi potest. Domine,

inquit, iussu tuo redeo: deinde salutem reverso

pollicitus es : aequum est igitur ut te mihi praebeas

itineris ducem. Haec sancta est praesnmptio, quum

officio nostro defuncti, secundum Dei vocationem

familiariter ab ipso petimus quidquid promisit,

quando se nobis gratis obstringens, factus est quasi

voluntarius debitor. Quisquis autem nullo Dei

mandato aut promissione fretus, vota concipit, nihil

quam vanas ampullas proiicit in aërem. Hic etiam

locus certius confirmât quod prius dictum fuit, Iacob

non falso praetexuisse apud uxores, Deum sibi

reditus esse autorem. Nam si tunc mentitus foret,

nulla nunc suppeteret bene sperandi materia. Atqui

ad coeleste tribunal cum hac fiducia prodire non

dubitat, se manu Dei protectum iri, cuius auspiciis

redire in terram Chanaan ausus est.

10. Minor sum cundis misericordiis. Tametsi

loquutio haec dura est latinis auribus, sensus tamen

obscurus non est. Fatetur Iacob pluribus se Dei

beneficiis fuisse cumulatum quam sperare ausus

foret: ideoque multum abesse ut ad impetrandum

quod postulat, quidquam afferat dignitatis vel meriti.

Dicit ergo se minorem fuisse Dei gratiis: quia indignus

erat in quem Dominus tarn liberaliter praeclara

dona conferret. Porro ut melius pateat sancti

patriarchae consilium, notandus est Satanae astus:

nam ut propriae dignitatis sensu nos ab orando

deterreat, cogitationem hanc nobis suggerit. Quis tu

es, ut in Dei conspectum prodire audeas? Hanc

tentationem mature praevertit Iacob, dum praefatus

se esse indignum superioribus Dei donis, simul tamen

agnoscit non esse Deum hominibus similem,

ut continuandis et augendis beneficiis unquam lassetur.

Interea Iacob ex eo fiduciae materiam colligit:

quia Deum tarn beneficum saepe iam expertus erat.

Ergo in duplicem scopum respexit: quia et oceurrere

voluit diffidentiae, quae ex ingenti donorum

Dei cumulo obrepere poterat, et dona ilia in diversam

partem convertit, ut sibi promitteret eundem

erga se Deum fore, qui hactenus fuerat. Duas

autem voces ponit: Miserationes et veritatend, ut

significet Deum mera sua bonitate induci ut nobis

benefaciat: et hoc modo fidem suam probare. Atque

haec copula misericordiae cum veritate passim occurrit

in scripturis: ut sciamus bona omnia nobis

ex gratuito Dei favore fluere: eorum vero nos fieri

capaces dum eius promissiones fide amplectimur:

Quia in bacuh meo. Non enumerat Iacob singulas

Dei gratias, sed sub una specie alias comprehends,

quod quum inops et solitarius viator Iordanem

transisset, nunc dives et multis copiis refertus

veniat. Notanda est autem antithesis inter baculum

et duas turmas: in qua priorem solitudinem et

inopiam cum praesenti abundantia comparât.

11. Erue me. Postquam pluribus Dei beneficiis

se obstrictum esse meminit quam ut sua mérita

iactare posset, et se inde ad spem maiorem erexit:

nunc suam necessitatem commémorât, ac si diceret,

Domine, nisi tot praeclara dona in nihilum velis

recidere, iam tempus est ut mihi succurras, et exitium

avertas quod mihi a fratre impendet. Exposito

autem suo metu, clausulam àdiungit de benedictione

sibi promissa, ut se iterum promissionibus

sibi datis confirmet. Matrem cum filiis occidere,

proverbialiter apud Iudaeos dictum fuisse puto, pro

nihil reliquum facere: metaphora ab avibus sumpta,

quum pullos una cum matribus rapiunt aucupes,

totumque nidum évacuant.

13. Et accepit de his quae ad manum. Quod

muneribus placare fratrem studet, non facit diffidentia,

quasi Dei praesidio se tutum fore dubitet.

Hoc quidem inter homines nimis commune est vitium,

ut Deum precati se hue et illuc ciroumagant, sibique

vana subsidia comminiscantur : quum hie praeoipuus

sit orationis fructus, in silentio et quiete

exspectare Dominum: sed aliud propositum fuit

sancto viro quam satagere et tumultuari, quasi

unico Dei auxilio contentas non foret. Quamvis

enim certo persuasus sit, hoc unum sibi sufficere,

quod Deum habet propitium, non tamen omittit quae

in manu sunt media, successum in manu Dei reponens.

Etsi enim precando curas nostras reiioimus

in Deum, ut pacatis simus ac tranquillis animis,

non tamen haec securitas ignavos reddere nos de-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!