26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

213 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 214

persuasi nos amari a Deo tanquam filios, de aeterna

vita non dubitamus. Ideo Paulus a contrariis ratiocinatur,

non operibus iustificatum fuisse oui imputata

est fides in iustitiam (Rom. 4, 4). Nam qui

iustitiam operibus consequitur, illius mérita in rationem

veniunt coram Deo. Atqui fide iustitiam

apprehendimus, dum nos sibi gratis Deus réconciliât.

Unde sequitur cessare ') operum mérita, dum

ex fide iustitia quäeritur: ultro enim a Deo donari

et verbo offerri necesse est, ut earn quis fide possideat.

Hoc ut clarius intelligatur, quum dicit Moses

imputatam fuisse Abrae fidem pro iustitia, non

significat istam fidem primam fuisse iustitiae causam,

quae efficiens dicitur, sed formalem duntaxat:

ac si dixisset, iustificatum ideo fuisse Abram quia

in paternam Dei benevolentiam recumbens, merae

eius bonitati, non sibi nee suis meritis confisus fuerit.

Nam id praecipue tenendum est, fidem aliunde

iustitiam mutuari qua apud nos destituimur: alioqui

perperam opponeret Paulus operibus fidem, ubi de

obtinenda iustitia agitur. Et mutua inter promissionem

gratuitam et fidem relatio nihil dubitationis

relinquit. lam notanda est temporis circumstantia.

Fide iustificatus est Abram multis post arinis ex

quo a Deo vocatus, relicta patria voluntarius exsul,

insigne patientiae et continentiae speculum fuerat,

postquam se totum sanctimoniae dediderat, postquam

se assidue exerçons in spirituali et externo

Dei cultu fere angelicam vitam meditatus fuerat.

Sequitur ergo, usque ad vitae finem fidei iustitia

nos in aeternum Dei regnum perduci. Qua in parte

multi nimis crasse hallucinantur. Ooncedunt illi

quidem, iustitiam quae gratis peccatoribus donatur,

et indignis offertur, sola fide recipi: sed hoc ad

momentum temporis restringunt, ut iustus sit bonis

operibus qui ab initio fide iustitiam semel adeptus

est. Hoc modo fides nihil aliud est quam initium

iustitiae: continuo autem vitae decursu in operibus

iustitia consistât. Atqui prorsus insanos esse oportet

qui sic ineptiunt. Nam si angelica Abrae integritas

per tot annos fideliter uno tenore culta, non

obstitit quin ad fidem confugeret petendae iustitiae

causa: ubi gentium reperietur tanta perfectio, quae

Dei conspectum sustineat? Ergo ex ratione temporis

certo colligimus non esse iustitiae fidei subrogandam

operum iustitiam, ut quod ilia inchoaverit

haec perficiat: sed fide iustificari sanctos quamdiu

in mundo vivunt. Si quis obiiciat, credidisse prius

Abram Deo, quum vocantem sequutus est, seque

eius tutelaé et custodiae permisit: in promptu est

solutio, hic non haberi sermonem quando primum

iustificari coeperit Abram, vel Deo credere: sed uno

in loco doceri vel referri quomodo tota vita iustificatus

fuerit. Nam si statim a prima eius vocatione

1) Male libri nonnulli: créasse.

ita loquutus foret Moses, plus coloris haberet ilia

quam dixi cavillatio, fidei iustitiam initialem (ut

ita loquar) tantum esse, non perpetuam. Nunc

vero quum post tantos progressus dicitur adhuc fide

iustus esse, inde facile apparet gratis iustificari

sanctos usque ad mortem. Fateor quidem postquam

spiritu Dei regeniti sunt fidèles, iustificandi modum

a priori nonnihil differre. Nam qui tantum ex

carne nati sunt, eos omni bono vacuos Deus sibi

réconciliât: et quum nihil in ipsis inveniat praeter

horrendam malorum colluviem, imputatione iustos

habet. Quibus autem spiritum sanctitatis et iustitiae

contulit, eos cum suis donis compleotitur. Caeterum

ut bona eorum opera Deo placeant, ea quoque

ipsa iustificari gratuita imputatione oportet:

quia semper aliquid vitii subest. Manet tarnen interea

illud fixum, credendo, non operando, iustificari

coram Deo homines, dum gratiam fide obtinent, eo

quod mercedem operibus mereri nequeant. Quod

autem inde Paulus contendit, Abram operibus iustitiam

non esse promeritum, quam ante circumcisionem

amplexus est, cum superiore doctrina non pugnat.

Tale quidem est argumentum Pauli: circumcisio Abrae

posterior fuit iustitia ipsius ordine temporis: ergo

causa esse non potuit: necessario enim effectuai

suum praecederet. Fateor etiam Paulum hao ratione

niti quod opera nonnisi ex pacto legis meritoria

sint: cuius pacti circumcisio' quasi arrha et

symbolum ponitur. Sed quemadmodum Paulus vim

et naturam circumcisionis non définit ex pura et

genuina Dei institutione, sed potius disputât ex eorum

sensu quibuscum habebat negotium : ita foedus

quod ante Deus pepigerat cum Abram non attingit

eo quod ad praesentem causam supervacua erat eius

mentio. Valet igitur utrumque, quod Abrae iustitia

pacto legis accepta ferri nequeat, quando circumcisionem

praecessit: deinde quod perfectissimi cuiusque

iustitia perpetuo in fide consistât, quando Abram

cum tota virtutum suarum praestantia, post diuturnam,

nee minus singularem Dei observantiam, fide

tarnen iustificatus est. Nam hoc quoque postremo

dignum est observatu, transferri ad omnes Dei

filios, quod de uno homine hie narratur. Nam

quum pater fidelium non abs re vocatus fuerit,

deinde non plures sint consequendae salutis modi:

iure Paulus realem, non personalem, iustitiam hoc

loco describi docet.

7. Ego Iehova qui. Quia magnopere nostra

interest Deum habere totius vitae nostrae ducem,

ut sciamus non temere dubiam aliquam viam nos

fuisse ingressos: ideo Dominus Abram in cursu

vocationis suae confirmât, ac in memoriam revocat

primum liberationis beneficium: ac si dixisset: Ego

postquam manum tibi porrexi, ut ex mortis labyrintho

te educerem, gratiam meam hucusque pro-

8equutus sum. ^Tu igitur mihi vicissim constanter

14*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!