26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

545 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 546

continuent Ioseph quin sui erga eum amoris praecipuum

Signum daret. Habebat quidem in animo

se tegere: sed affectus dominatur, ut praeter animi

propoaitum in declarationem amoris subito erumpat.

Ex fine capitis colligimus quod nuper attigi, lautius

fuisse convivium, in quo large et hilariter praeter

quotidianum morem excepti fuerint. Hoc enim

significat verbum iDlff l ) quod inebriari vertunt: vel

quia non semper vinum bibere solebant, vel quia

in menais hospitalibus maior erat indulgentia. Neque

tarnen hic notatur ulla intempéries (ne vinolenti

homines exemplum sanctorum patrum suo

flagitio praetexant), sed honesta modestaque libéralités.

Fateor quidem verbum esse medium, et quod

saepe in malam partem capitur: ut supra capite 9,21

et similibus locis : in loco tarnen praesenti darum

est Mosis consilium. Si quis excipiat, frugalem cibi

et potus usum non alium esse quam qui alendo

corpori sufficit, rcspondeo; Quamvis alimenta proprie

subsidia sint nostrae necessitatis, ulterius tamen

progredi legitimum eorum usum. Neque enim

praeter vitalem succum frustra cibis inditus est

sapor: sed ut nos coelestis pater suis delitiis suaviter

oblectet. Nec frustra Psal. 104, 15 laudator

eius benignitas, ubi dicitur vinum creare quod hominis

cor exhilaret. Oaeterum quo humanius nobis

indulget, eo magis sollicite restringere nos decet ad

frugalem usum. Scimua enim quam efiraenes sint

carnis appetitus. Unde fit ut in copia fere semper

lasciviat, penuriae vero sit impatiens. Nobis vero

tenenda est illa Pauli ratio (Phil. 4, 12), ut sciamus

esurire et abundare : hoc est, sollicite cavendum, si

largior suppetat copia, ne ad luxuriam nos abripiat:

rursus videndum ut inopiam aequo animo feramus.

Dicet forte quispiam, plus satis ingeniosam esse

carnem ad fucandum hixum: ideoque nihilo plus

esse illi dandum quam nécessitas postulat. Et oerte

fateor, sedulo quod praescribit Paulus Rom. 13, 14.

servandùm esse ne illius curam agamus ad concupiscentias.

Sed quia magnopere interest piorum

omnium, tranquillis conscientiis percipere ex Dei

manu suum viotum, tenere neoesse est quousque

licitus panis et vini usus se extendat.

CAPUT XLIY.

1. Et praecepit praefedo domus suae, dicendo:

Impie saccos virorum esca, quantum potuerint ferre,

et porte pecuniam uniuscuiusque in ore sacci sui.

2. Et scyphum meum, scyphum argenteum, pone in

ore sacci iunioris, et pecuniam alimenti ems: et fecit

secundum verbum Ioseph quod loquutus fuerat.

1) Mire variant edd. in hoc vocabulo.

Cafomi opera. Vol. XXIII.

3. Ma/ne Uluxit: et viri dimissi sunt, ipsi et asini

eorum. 4. Ipsi egressi erant urbem, nec longe àbierant

quum Ioseph dixit praefedo domus suae: Surge, persequere

viros, et appréhende eos, et dices eis: Ut quid

reddidistis malum pro bono? 5. Nonne hic est in

quo Obit dominus meus: et ipse augurando auguratur

in eo? male fecistis quod fecistis. 6. Et apprehendit

eos, est loquutus est ad eos verba ista. 7. Et dixerunt

ad eum: ut quid loquitur dominus meus secundum

verba ista? absit a servis tuis ut faciant secundum

verbum hoc. 8. Ecce: pecuniam quam invenimus in

ore saccorum nostrorum retulimus ad té é terra Chenaan,

et quomodo furati essemus e domo domini tui

argentum vel aurum. 9. Is penes quern inventus fuerit

e servis tuis moriatur: et etiam nos erimus domino

meo servi. 10. Et dixit: Etiam nunc secundum verba

vestra ita sit: is penes quern inventus fuerü, erit mihi

servus, et vos eritis innocentes. 11. Et festinaverunt,

et deposuerunt unusquisque saccum suum super terram:

et aperuerunt singuli saccum suum. 12. ScrutatUs est

autem: a maxima incepit, et in minimo finivit: et

inventus est scyphus in sacco Beniamin. 13. Et sciderunt

vestimenta sua, et oneravit uniusquisque asinum

suum, et reversi sunt in urbem. 14. Veneruntque

Iehudah et fratres eius ad domum Ioseph, et erat

adhuc ipse ibi: et prostraverufit se coram eo super

terram. 15. Et dixit ad eos Ioseph: Quod facinus est

hoc quod fecistis ? nonne nostis quod augurando auguratur

vir qui est sicut ego? 16. Bespondit Iehudah: Quid

dicemus domino meo? quid loquemur, et in quo mstificabimus

nos? Deus invenit iniquitatem servorum

tuorwn: ecce, sumus servi dominimei, etiam nos, etiam

iUe m cuius manu inventus est scyphus. 17. llle

autem dixit: Absit a me ut faciam hoc: vir in cuius

manu inventus est scyphus, ipse erit mihi servus: et

vos ascendite in pace ad patrem vestrum. 18. Et

accessit ad eum Iehudah, et dixit: Quaeso, domine mi,

loquatur quaeso servus tuus verbum in auribus domini

mei: et ne irascatur furor tuus in servum tuum: quia

tu sicut Pharao. 19. Dominus meus interrogavit

servos suos, dicendo: Numquid est vobis pater vel

frater? 20. Et diximus domino meo: Est nobis pater

senex, et puer senectutum parvus, frater autem eius

mortuus est: et remansit ipse tantum matri suae, itaque

pater eius dUigit eum. 21. Et dixisti servis tuis:

Descendère facite eum ad me, et ponam oculum meum

super eum. 22. Bespondimus vero domino meo-: Non

potest puer rélinquere patrem suum, et si reliquerit

patrem suum, morietur. 23. Tu autem dixisti servis

tuis: Nisi descendat frater vester minimus vobiscum,

ne addatis ut videatis faciem meam. 24. Fuit igitur,

quando ascendimus ad servum tuum patrem meum, et

narravimus ei verba domini mei, 25. Dixit pater

noster: Bevertimini, emite nobis pusiUum escae. 26. Et

diximus: Non possumus descendere: si fuerit frater

noster minimus nobiscum, descendemus: quia nonpos-

35

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!