26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

403 COMMENTÀRIUS IN GENESIN. 404

longum tempus patienter et quieto animo inter

assiduos labores transegit. Ac iterum refulget saeculi

illius integritas et continentia, quod quum sub eodem

habitarent tecto, et familiaris usus intercederet,

pudice tarnen Be gesserit Iacob, et ab omni flagitio

abstinüerit. Ideo post exactum tempus dioit : Da

mihi uxorem ut ingrediar ad earn: quo significat

intactam adhuc esse virginem.

22. Et congregavit Laban. Non intelligit Moses

instructam fuisse coenam toti populo, sed plurimös

vocatos fuisse convivas, ut in splendidis nuptiis

fieri solet. Nee dubium est quin maiore studio

ineubuerit ad convivium illud ornandum, ut pudore

obstrictum teneret Iacob: ne coniugium in quo

deeeptus erat, pro nihilo tarnen ducere auderet.

Hinc autem colligimus, quanta fuerit tunc coniugalis

tori religio. Haec enim occasio fallendi Iacob

fait, quod ut sponsarum pudori consulerent,

relatas ducebant in cubiculum: nunc reieeta veteri

disoiplina bomines facti sunt quasi semibestiae.

25. Et dixit ad Laban. Iure expostulat Iacob

de fraude sibi facta. Et responsio Laban, tametsi

habet aliquid coloris, fraudem tarnen minime excusat.

Non erat moris elocare filias natu minores maiorir

bus praeteritis: et iniuriam fecisset primogenitae

consuetum ordinem turbando, sed non ideo debuit

dolose spondere Rachelem, et in locum eius Leam

supponere. Potius debuit in tempore monere ipsum

Iacob ut animum adiieeret ad Leam, vel ab u troque

coniugio desisteret. Sed hinc discamus improbos

et fallaces, ubi semel deflexerint, nullum facere

peccandi finem: interea fueum semper aliquem

obtendere, ut eulpam a se reiieiant. Iniuste prius

egerat cum nepote, Septem annorum operas pro filia

exigendo: iniuste sine dote filiam mercedis loco

prostituerat : hoc vero longe indignius, sponsam

perfide nepoti furari, pervertere sacras coniugii leges,

nihil integrum vel salvum relinquere. Yidemus

tarnen ut fumum spargens honestam defensionem

se habere putet, quia mos regionis non erat minores

praeferre maioribus.

vertit etiam omnia naturae iura, dum germanas

sororis in lectum unum coniioit, ut altera sit alterius

pellex. Quum haec flagitia Israelites proponat

Moses in generis sui primordiis, non est quod eös

infiet sua nobilitas, ut nimium glorientur se ex

patribus sanetis esse genitos. Quantumvis enim

excellât Iacob, non tarnen illi nascitur soboles nisi

ex impura colluvie, dum praeter naturam miscentur

uno in leetp duae sorores, quasi belluino more, et

duae postea coneubinae velut in cumulum accedunt.

Vidimus quidem supra hanc licentiam nimis fuisse

vulgarem inter orientales: sed non fuit in hominum

arbitrio, legem coniugii divinitus ab initio sancitam,

prava consuetudine evertere. Itaque modis omnibus

inexcusabilis est Laban., Etsi autem eulpam Iacob

aliquatenus excusat nécessitas, non tarnen eum

prorsus absolvit.. Poterat enim Leam dimittere,

quod uxor non esset légitima. Coniugium enim

facit, mutua maris et feminae voluntas et consensus:

cui nihil magis contrarium est quam error.

Iacob autem sic earn uxorem, a qua solutus erat ac

liber, invitus retinet, ut malum " duplicet polygamia,

triplicet vero inoestuosis nuptiis. Ita videmus efferbuisse

immodicum amorem Kacheiis, qui semel in

eius animo accensus fuerat, ut neque moderatio

neque consilium vigeret. Quod ad verba spectat

diversos sensus afferunt interprètes. Quidam pronomen

demonstrativum ad hebdomadem referunt:

alii vero ad Leam: quasi dictum esset, non dueturum

esse Rachelem donec habitasset cum sorore

eius; hebdomade una. Ego vero potius, de Rachele

mterpretor, ut coniugium eius altero septennio redimat:

non quod Laban in finem usque illius temporis

distulerit nuptias, sed quia in novam servitutem

se addicere ooactus est Iacob.

30. Et düexit etiam Bachel magis quam Lea.

Non dabium est quin Mosis consilium fuerit traducere

peccata Iacob: ut nobis timere discamus, omnesque

nostras, actiones ad unicam verbi Dei normam

exigere. Nam si ita prolapsus est sanetus

patriarcha, quis nostrum a simili ruina securus erit,

27. Compte hébdomadam huius. . Iam oeealluit nisi Dei praesidio servetur? Et simul apparet quam

Laban ad maleficia: alteros enim septem annos periculosa sit patrum imitatio, posthabita lege Do-

nepoti extorquet ut Uli nubat altera filia. Si decern mini. Et tarnen in ea sibi tantopere placent stulti

alias habuisset, paratus fuisset omnes exponere : imo papistae, ut pro lege servandum non dubitent

filiam ultro quasi venalem obtrudit, susque deque quidquid a patribus factum legunt. Addë quod sibi

faciens illicite nundinationis dedecus, modo inde patres asciscunt talibus filiis dignos : ut delirus qui-

lucrum reportet. In eo autem graviter peccat, quod libet monachus pluris sit apud eos quam omnes

non tantum polygamia implicat nepotem suum, sed patriarchae, Quod spernitur Lea a marito, non

incestis coniugiis ipsum et filias polluit. Si qua sine eius culpa accidit, meritoque earn Dominus

uxor a marito non diligitur, earn repudiari praestat castigat, quod ipsa quoque paternae fraudis conscia,

quam altera indueta teneri velut captivam, et moe- sorori mariti\m indigne abduxerat: sed eius culpa

rore confici. Itaque Dominus per. Malachiam, di- non excusat libidinem Iacob.

vortium polygamia magis tolerabile esse pronunciat 31. Et vidit Dominus. Hoc loco ostendit Moses

(Malac. 2, 14). Laban avaritia caecus, filias inter praeposterum amorem Iacob fuisse correctum a

se committit, ut hostiliter tota vita dissideant. Per­ Domino, ut solet fidelium affectus, quum nimis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!