26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

45 COMMENTARIUS IN GENESIN. " 46

est, quum adhuc integer et rectus esset Adam, opus

lege non habebat. Verum solutio in promptu est.

Neque enim illic disputât Paulus, sed ex communi

vitae usu pronunciat, qui sponte currunt, non esse

legis necessitate cogendos: quemadmodum vulgari

proverbio dicitur, ex malis moribus natas esse bonas

leges. Interim non negat quinDeus ab initio legem

homini imposuerit, ut ius sibi debitum vindicaret.

Si quis obiiciat alteram Pauli sententiam, ubi legem

asserit esse ministram mortis (2. Cor. 3, 7) : respondeo

id esse accidentale, ex quo corrupta est natura.

Tunc ve.ro datum fuisse homini praeceptum unde

cognosceret Deum sibi praeesse. Caeterum haec

minuta leviter praetereo. Illud quod dixi, quia longe

maioris'est momenti, subinde memoria repetendum,

tunc rite compositam fore vitam nostram, si Deo

pareamus, atque eius voluntas omnium noströrum

affectuum sit magistra.

De omni arbore. Quod libentius morem gerat

Adam, liberalitatem suam Deus commendat. Ecce,

inquit, tibi in manum trado quidquid fructuum

terra gignet, quidquid proferet omne arborum genus :

ex immensa copia et rarietate unam tan turn arborem

excipio. Deinde poenam denunciando terrorem incutit,

sanciendae legis causa. Quo maius est hominis

fLagitium, quern neque amabilis ista donorum

Dei commemoratio, nee poenae metus retinere in

officio potuit. Sed quaeritur quam mortis speciem

intelligat Deus hoc loco. Mihi definitio petenda ex

opposito videtur: tenendum, inquam, est ex qua

vita homo exciderit. Erat omni ex parte beatus:

ideo eius vita ad corpus et animam pariter spectabat:

Quum in eius anima vigeret rectum iudicium, et

iusta affectuum moderatio, illic quoque vita regnabat :

in corpore nullum erat vitium : quare totus a morte

erat immunis. Terrena quidem vita illi fuisset

temporalis: in coelum tarnen sine interitu, et illaesus

migras8et. Nunc mors ideo horrori nobis est:

primum quia quaedam est exinanitio, quoad corpus :

deinde quia Dei maledictionem sentit anima. Videndum

etiam quae sit mortis causa, alienatio scilicet

a Deo. Inde sequitur, mortis nomine comprehendi

miserias omnes quibus se Adam per defectionem

suam implicuit: simul enim ac defecit a Deo vitae

fonte, deiectus fuit a priore statu, ut sentiret hominis

vitam sine Deo miseram esse ac perditam, adeoque

nihil differre a morte. Quare non immerito et

vitae privatio, et mors vocatur hominis conditio

post peccatum. Aerumnae et mala turn animae

turn corporis, quibus obsidetur homo quamdiu in

terra degit, quoddam sunt mortis atrium, donee

mors ipsa ilium penitus absorbeat, mortuos enim

scriptura passim nominat, qui peccati et Satanae

tyrannide oppressi nihil quam interitum suum spirant.

Quare supervacua est quaestio, quomodo

Adae minatus fuerit Deus mortem quo die fructum

attigisset: quum poenam in longum tempus distulerit.

Nam tunc morti addjetus fuit Adam, et mors

regnum suum in eo inchoavit, donee remedium afferret

superveniens gratia.

18. Non est bonum ut sit Adam solus. Nunc

Dei consilium exponit Moses in creanda muliere:

nempe at essent homines in terra qui mutuam inter

se sociotatem colerent. Quanquam dubitari potest

an ad progeniem debeat extendi haec sententia:

simpliciter enim hoc sonant verba: Quoniam viro

non expedit esse soli, creanda est uxor quae sit illi

adiutrix. Ego tarnen ita accipio: quod Deus a

primo quidem gradu incipiat humanae societatis,

alios tarnen velit complecti, suo quemque loco.

Principium ergo generale est, conditum esse hominem,

ut sit sociale animal. lam non poterat exstare

hominum genus sine muliere: adeoque in coniunctione

hominum praecipue eminet sanctius illud vinculum,

quo maritus et uxor in unum corpus unamque

animam coalescunt: quemadmodum natura ipsa

Platonem, et alios philosophos saniores loqui docuit.

Caeterum quanquam hoc de Adam pronunciavit Deus,

quod illi non esset utile esse soli: non tarnen ad

solam eius personam restringo, sed potius existimo

communem esse humanae vocationis regulam: ut

sibi quisque dictum accipere debeat, non esse bonam

solitudinem, nisi quern Deus velut singulari privilegio

exemit. Putant multi suis rationibus conducere

caelibatum : ideoque ne miseri sint, a coniugio

abstinent. Neo solum profani homines definierunt

beatam esse vitam procul uxore degere:

sed prior Hieronymi liber contra Iovinianum, petulantibus

conviciis refertus est, quibus exosum conatur

et infame reddere sanctum coniugium. His pravis

Satanae suggestionibus opponere discant fidèles hanc

Dei sententiam, qua hominem coniugali vitae, non

in eius exitium, sed in salutem destinât.

Faciam ei adiutorium. Quaeri potest cur non

plurali numéro dictum sit: Faciamus, ut supra in

creatione viri. Putant quidam hoc modo notari

utriusque sexus discrimen, atque ita ostendi quantum

vir supra mulierem excellât. Mihi autem, etsi

non contraria prorsus, diversa tarnen interpretatio

magis arridet: nempe quum in persona viri.creatum

fuerit humanuni genus, communem totius naturae

dignitatem uno elogio promiscue fuisse ornatam,

ubi dictum est : Faciamus hominem : nee opus fuisse

repeti in creanda muliere, quae nihil aliud est quam

viri accessio. Negari certe non potest quin mulier

quoque, licet secundo gradu, ad imaginem Dei creata

sit: unde sequitur, quod in creatione viri dictum

fuit, ad sexum muliebrem pertinere. lam quum

Deus mulierem viro in adiutorium assignat, • non

tantum uxoribus regulam vocationis suae praescribit,

ut eas ad officium instituât: sed pronunciat, coniugium

viris re ipsa fore optimum vitae subsidium.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!