26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

183 COMMENTARIES IN GENESIN. 184

eit, quantum in se erat, conatus est dicare Deo et

fidei suae odore perfudit.

10. Orta autem est fames. lam longe acrior refertur

tentatio, qua fides Abrae ad vivum examinata

fuit. Neque enim tantum ciroumagitur per diver-

S08 terrae flexus, sed in exsilium profligatur ab ea

terra quam Deus illi et posteris dederat. Notandum

est, Chaldaeam fuisse in primis fertilem: assuetus

opulentiae venit Oharras, ubi satis commode

vixisse inde coniicitur, quia mancipiis et facultatibus

auctus est. Nunc quum fame expellitur ab ea

terra ubi sibi felicem vitam et omni bonorum copia

refertam Dei verbo fretus desponderat, quid secum

cogitare potest, nisi probe munitus esset contra

Satanae machinas? Genties erersa fuisset eius

fides. Et scimus, quotieB nos frustratur opinio, nec

pro votis res succedunt, oantilenam hanc subito a

carne nobis dictari, Deus te decepit. Atqui Moses

quam fortiter vehementem istum impulsum sustinuerit

Abram, paucis ostendit. Non verbosis quidem

elogiis magnifiée praedicat eius constantiam:

sed una vocula satis demonstrat usque ad miraculum

insignem fuisse, quum dicit venisse in Aegyptum

ut peregrinaretur illic. Nam significat animo

nihilominus retinuisse terrae sibi promissae possessionem,

quamvis inde fame eiectus, victus quaeritandi

causa alio fugeret. Monemur autem hoc

exemplo, luctandum esse servis Dei contra multa

obstacula, ut stadium vocationis suae confidant.

Memoria enim semper repetendum est, Abram non

unum quemlibet esse ex fidelibus, sed communem

omnium patrem, ut se ad eius imitationem omnes

forment. Ergo ut instabilis est praesentis vitae

conditio, et innumeris mutationibus obnoxia, meminerimus

quocunque nos impellant famis et bellorum

aestus, aliaeque vicissitudines, quae subinde

praeter spém accidunt, rectum tarnen cursum tenendum

esse: atque ut hue et illuc agitentur corpora,

fidem debere inconcussam stare. Porro non mirum

est, quum Chananaei vitam utcunque tolerarent,

Abram privatim oonsulere sibi coactum. Non iugerum

unum agri habebat: negotium illi erat cum

immani et improbissimo populo, qui centies eum

inedia perire passus esset, quam opem tulisset laboranti.

Taies circumstantiae fidei laudem et fortitudinis

in Abram amplificant: primum quod famelicus,

quoad corporis victum, sola Dei promissione se pascit:

deinde quod nulla vi ab eo loco, ubi habitare

iussus est, nisi ad brève tempus, avellitur. In eo multum

pleri8que dissimilis, quos levissima quaeque occasio

transversum rapit, ut suam vocationem deserant.

11. Dixit ad Sarai uxorem suam. Narrât quale

consilium servandae vitae ceperit Abram, quum

propinquus esset Aegypto. Quoniam autem locus

hic instar scopuli est, ad quem multi impingunt,

sobrie et reveronter expendere convenu quatenus

excusatione dignus sit Abram, et quatenus culpandus.

Primum simulationi, ad quam inducit uxorem

suam, videtur aliquid esse mendacii admixtum.

Quamvis autem postea excuset se non mentitum

esse, nec aliud finxisse quam res habobat: hoc tarnen

magno vitio non caruit, quod per eum non stetit

quominus uxorem prostitueret. Nam quum uxorem

esse dissimulât, dénudât eius pudicitiam legitimo

praesidio. Atque hinc latrandi materiam protervi

quidam canes arripiunt, sanctum patriarcham

lenonem fuisse propriae uxoris: atque ut sibi astute

caveret, neque illius pudori, neque suo honori pepercisse.

Sed virulentam istam maledicentiam refellere

promptum est: quod scilicet altius respexerit

Abram, quum tanta in aliis animi magnitudine

praeditua fuerit. Deinde qui factum est ut Aegyptum

potius peteret, quam rediret Charras vel in patriam,

nisi quod migrando Deum ante oculos habet,

eiusque promissionem animo suo radicitus infixam?

Quum igitur a verbo Dei nunquam sensus suos

deflexerit, inde etiam colligere licet cur vitae suae

tantopere metuat, ut eius periculum alio maiori effugere

conetur. Centies haud dubie mori praeoptasset

quam uxoris suae famam ita proiieere, et eius

quam unice amabat coniugio privari. Sed dum in

se reputat inclusam esse spem salutis, se fontem

esse ecclesiae Dei : frustra, nisi vivat, sibi et semini

promissam esse benedictionem : non iam privato carnis

affectu vitam suam aestimat, sed quia effectum

divinae vocationis evanescere non vult in morte sua,

tanta servandae suae vitae cura tangitur, ut reliqua

omnia posthabeat. Hucusque laudem meretur, quod

recto vivendi fine vitam quovis pretio redimere parafais

est. Sed quod obliquam hanc rationem excogitat,

qua uxorem suam in adulterii periculum coniicit,

minime esse excusabilis videtur. Si de vita

sua sollicitas erat, quod iure licuit, saltem debuit

suam curam reiieere in Deum. Non obstat quidem,

fateor, Dei Providentia quominus sibi prospiciant

fidèles : sed ita ut ne praefixas sibi metas transsiliant.

Hinc sequitur rectum fuisse Abrae finem, sed

in ipsa via aberrasse: ut saepe nobis contingit,

etiam quum ad Deum tendimus, tarnen ab eius

verbo per incogitantiam captandis illicitis mediis

deflectere. Id vero praesertim usu venire solet in

rebus perplexis: quia dum exitus nullus apparet,

facile in varios circuitus abducimur. Quamvis ergo

temerarii sint iudices, qui praecise damnant hoc

factum Abrae: particularis tarnen lapsus non negandus

est, quod ad mortem propinquam trepidans

discriminis eventum non commisit Deo, ne uxoria

pudicitiam male proderet. Quare hoc exemplo monemur,

in rebus implicitis et dubiis petendum esse

a Domino consilii et prudentiae spiritum: et simul

colendam esse sobrietatem, ne quid temere praeter

eius verbum tentemus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!