26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

275 COMMENTARIUS IN GENESIN. 276

choet: nee opus suum mutilum relinquere, sed perducere

usque ad exitum. Hoc certe non vulgaris

gratiae erat praedietam fuisse ipsi Lot Sodomae

ruinam, ne incautum opprimeret, certain spem salutis

esse illi datam per angelos, denique ex periculo

manu esse sublatum. Dominus tarnen tot

beneficiis non contentas, quid posthac agendum sit

admonet: ita illi cursus rectorem se praebet, donee

ad salutis metam pervenerit. A tergo autem respicere

vetatur Lot, ut sentiat pestiferum se domieilium

relinquere. Primum, ne quo eius desiderio

titilletur: deinde, ut melius reputet quam singulari

Dei beneficio ex inferis emerserit. Prius retulit

Moses, quam foecunda esset ac opima ilia planuses:

inde migrare Lot iubetur, ut sentiat quasi

e medio naufragio se fuisse liberatum. Tametsi

autem Sodomae habitans, cor suum assidue excruciabat:

fieri tarnen rix potuit quin ex tarn profunda

scelerum colluvie aliquid sordis contraheret : nunc

itaque a Domino purgandus delitiis privatur, in

quibus nimium sibi placuerat. Nos quoque hinc

discamus, Deum optime saluti riostrae consulere,

dum rescindit quae superflua sunt ad carnis delitias

: atque ut nimiam indulgentiam corrigat, ex

suavi iueundaque planitie nos ablegat in desertam

montem.

18. Dixit Lot ad eos. Hie aliud vitium Lot

reprehenditur, quod non simpliciter paret Deo, nee

patitur se eius arbitrio servari, sed novum sibi modum

exeogitat. Montem assignat Deus, qui futurus

sit loco asyli: urbem ipse sibi potius eligit. Falluntur

ergo qui eius fidem in bac precatione sie

extollunt ut perfectum statuant probe orandi exemplar:

nam Mosis potius consilium est docere fidem

Lot non prorsus fuisse ab omnibus vitiis immunem

vel puram. Tenendum est illud axioma, vitiosas

esse preces nostras, nisi in verbo fundatae sint.

Lot vero non tantum verbo destituitur, sed praepostere

sibi contra verbum indulget: talis certe

importunitas fidei nibil babet affine. Deinde. subita

poenitentia stultae cupiditatis poena fuit. Sie enim

vacillare necesse est eos omnes qui se Deo non

subiiciunt, simulac voto uno potiti sunt, nova statim

inquietudo nascitur, quae mutare sententiam

cogit. Sic in summa habendum est, Lot minime

culpa va'care, dum sibi urbem ad habitandum postulat:

nam et se opponit Dei mandato, cui aoquiescere

debebat: et in delitiis manere cupit, quibus

utile erat eum submoveri. Ideo perinde facit ac si

aeger vel sectionem vel potionem amaram detrectet,

quam tarnen medicus praescribit. Quanquam non

intelligo, precationem Lot fide prorsus fuisse vacuam:

quin potius sic eum a via deflexisse sentio,

ut non modo procul non discesserit, sed ad earn

tenendam mente fuerit intentas. Pendebat enim

semper a Dei verbo, sed in specie una decidit, dum

locum sibi negatum dari flagitat. Ita pus sanctorum

desiderÜ8 aliquid saepe lutulentum et tarbidum

admixtum est. Nee me latet, singulari interdum

Spiritus motu impelli, ut videri possint a verbo

discedere, neque tarnen eius fines transsiliant. Sed

immodicus carnis affectas in Lot se prodit, quod

delitiis quas fugere debebat, tenetur implicitus.

Temeritatis vero testis est inconstantia, quod sibi ipsi

mox displicet.

19. Ecce nunc invenit servus tuus gratiam. Quum

duos videat, sermonem ad unum dirigit. Unde

colligimus, Lot non substitisse in angelis quia satis

persuasus erat, neque proprium Ulis esse imperium,

nee salutem suam in eorum manu esse positam.

Eorum vero conspectu non secus ac' speculo ad

contemplandam Dei faciem utitur. Caeterum Dei

bénéficia Lot non tarn gratitudinis suae testandae

causa commémorât, quam ut maiorem inde fiduciam

sumat plus petendi. Quia enim neque largiendo

unquam exbauritur Dei bonitas nee fatigatur: quo

magis facilem experti sumus, eo nos ad bene sperandum

animosiores esse decet: atque hoc. quidem

fidei proprium est, confirmationem patere in posterum

ex praeteritis gratiae experimentis. Neque

errat in eo Lot: tantum perperam subsumit, dum

extra verbum egressus sibi indulget. Ideo di^H

eius precationem ex fidei quidem fonte manasse, sed

ex luto carnalis affectas traxisse aliquid turbulentam.

Ergo Dei misericordia freti, ne dubitemus omnia

ab eo sperare, sed quae ipse pollicitus est, optareque

permittit.

Non potero me servare in monte. Non obstrepit

quidem Deo (ut soient impii) destinata tnalitia:

quia tarnen non recumbit in verbum Dei, elabitar

et prope effluit. Our enim cladem metuit in monte,

ubi Dei manu protegendus erat: tutam vero stationem

sibi fore confiait eo in loco, qui et Sodomae

vicinus erat, et simili vindictae propter impuros

pravosque incolas obnoxius. Verum ea scilicet est

hominum natura, ut salutem sibi locare malint in

ipsis inferis quam in coelo, quoties sensum proprium

sequuntur. Videmus ergo quantopere Lot

erret, qui montem nulla soelerum contagione infectum

fugiens, ac suspectum habens, urbem deligit

quae flagitiis scatens, non poterat Deo non esse

exosa. Parvam esse obtenait, quod facilius exoret.

Ac si diceret: Se tantum angulum petere ubi sal vus

deliteat. Recte id quidem, nisi ab asylo divinitas

sibi concesso discedens, aliud sibi propria temeritate

fingeret.

21. Ucee suscepi faciem tuam. Inscite ratiocinantur

quidam precationem Lot Deo placuisse: quia

roganti annuerit, ac dederit quod petebat. Néque enim

novum est, concedi interdum per indulgentiam a

Domino, quod tarnen illi non probatur. Sic autem

nunc indulget, ut paulo post castiget eius stulti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!