26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

277 COMMENTARIUS IN GENESIN. 278

tiam. Interea tarnen quum tarn benigne et comiter

pravis suorum votis morem gerat, quid fiet si ad

puram spiritus eius moderationem rite compositae

erunt nostrae preces, atque ex eius verbo conceptae ?

Postquam vero de loco veniam dedit angelus, iterum

ad festinationem hortando, eius pigritiam

obiurgat.

22. Non possum facere quidquam. Quia angelus

non tantum vindex missus ad perdendam Sodomam

erat, sed mandatum quoque aeceperat de servando

Lot, ideo se negat prius illud facturum, nisi hoc

posterius simul adiungat: quia non sit in arbitrio

ministri dividere quae simul Deus iniunxit. Quod

tarnen alii exponere malunt in Dei persona, mihi

non displicet. Quanquam enim in speciem dura

est loquutio: nihil tarnen habet absurdi, quod Deus

reprobos perdere nequeat, quin servet suos electos.

Nee ideo putandum est alligatam esse eius virtutem,

dum sibi ipse est nécessitas: vel aliquid de eius

liber täte imperioque diminui, dum sponte se et libère

obstringit. Praesertim vero meminerimus, sacro

nexu coniunctam esse eius potentiam cum

gratia et promissionum fide. Quo fit ut vere et

apte dicatur non posse nisi quod vult et p.ollicitus

est: haec vera est atque utilis doctrina. Minus

tarnen erit scrupuli si ad angelos referas qui certum

habebant mandatum, cui vel minimum aliquid

detrahere fas non erat.

24. M Dominus pluit. Succincte hic Moses,

verbisque admodum submissis excidium Sodomae

perstringit, atque aliarum urbium. Rei atrocitas

longe aliam amplitudin em, imo tragicos verborum

sonitus poscebat: sed Moses simpliciter more suo

Dei iudicium recitans, quae verbis satis vehementer

exprimere non poterat, meditanda lectoribus relinquit.

Nostrum igitur est omnes sensus in illam

horribilem vindietam intendere: quae quum non

sine ingenti coeli et terrae coneussione aeeiderit,

merito ad solum eius nomen expaveseimus: ideoque

tarn frequens eius mentio in scripturis oecurrit.

Noluit autem Dominus solo terrae hiatu absorberi urbes

illas: sed quo illustrius esset iudicii sui specimen,

e coelo ignem et sulphur iaculatus est. Hue pertinet

quod dicit Moses Dominum pluisse ignem a

Domino. Emphatica enim repetitio est, quod non

usitato naturae ordine tunc Dominus pluerit: sed

tanquam exserta manu palam fulminaverit praeter

solitum morem: ut satis constaret nullis causis

naturalibus conflatam fuisse pluviam illam ex igne

et sulphure. Verum quidem est, nunquam fortuite

aörem turbari, ac Deum minimae cuiusque pluviae

agnoscendum esse autorem, nee excusabilis est

Aristotelis profana subtilitas, qui quum tarn acute

in Meteoris disputet de seeundis causis, Deum alto

silentio sepelit. Moses tarnen hic diserte extraordinarium

Dei opus nobis commendat: ut sciamus

non sine aperto miraculo deletam fuisse Sodomam,

Quod veteres Christi divinitatem hoc testimonio

probare conati sunt, minime fiimum est: ac sine

causa, meo iudicio, tumultuantur, qui acrius Iudaeos

exagitant, quia non admittant tale probationis

genus. Fateor quidem Deum semper agere per

manum filii sui, ac tarn memorabili vindietae exemplo

filium praefuisse non dubito: sed parum solide

ratiocinari dico qui plures inde personas elioiunt,

quum Mosis consilium fuerit, lectorum oculos ad

speetandam Dei manum erigere et acuere. Quod

autem quaeri solet hoc loco quid meriti fuerint infantes,

qui eodem cum parentibus interitu absorpti

sunt, solutio facilis est, in manu Dei esse humanuni

genus, ut quos voluerit exitio devoveat: quos autem

voluerit, misericordia prosequatur: deinde quidquid

iudicii nostri modulo metiri non possumus, arcano

eius iudicio debere subiiei. Postremo, totum illud

semen fuisse maledictum et exsecrabile, ut ne minimis

quidem iure pepercerit.

26. Et respexit uxor eius. Hie mirabile Dei

iudicium refert Moses, quod uxor Lot fuerit in statuam

salis conversa. Huius autem historiae praetextu

Mosen subsannant nasuti et protervi homines:

nam quum haec metamorphosis nihilo plus coloris

habeat quam quas Ovidius confinxit, nihil fidei

mereri iaetant. Ego vero Satanae artificio factum

esse potius arbitror, ut Ovidius fabulose nugando,

huic tarn insigni divinae vindietae documente fidem

oblique derogaverit. Sed quid profanis hominibus

comminisci libuerit, nostra nihil refert. Tantum

expendere operae pretium est, num absurdum quid

vel incredibile contineat Mosis narratio. Ac primum

quaero, quum ex nihilo creaverit Deus homines,

cur illi non liceat eos, dum visum est, in nihilum

redigere? Si hoc conceditur, ut necesse est,

cur non etiam si placuerit in lapides convertet? imo

isti boni philosophi qui Dei potentiae derogando

acumen suum ostentant, non minora quotidie miracula

in naturae cursu cernunt. Quomodo enim

obrigescit crystallus in suam duritiem? et ne rara

exempla colligam, quomodo e semine mortuo et putrido

generatur vivum animal? quomodo ex ovis

proereantur aves? Cur ergo ridiculum in uno opere

Ulis miraculum est, cuius innumera documenta

fateri coguntur: et quibus consentaneum non videtur,

corpus mulieris in salis massam mutatum esse,

quomodo futurum credant ut resurrectio cadaver

in putredinem collapsum instauret? Quod autem

dicitur uxor Lot in statuam salis conversa esse, ne

imaginemur animam in salis naturam migrasse:

neque enim dubium quin vivat, ut eiusdem nobiscum

resurrectioniB socia sit, quae inusitata mortis

specie affecta est, ut omnibus foret exemplo. Oaeterum

nomen salis non refero ad saporem: sed quia

statua notabile aliquid habuerit quod viatores mo-

18*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!