26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

307 COMMENTARIUS IN GENESIN. 308

et modesto. Primum scimus profanos homines saepe

de nihilo esse anxios, ut etiam rebus quietis trépident.

Deinde Abraham vir reverentia dignus erat,

numerus servorum illi domi erat instar exigui populi:

nee dubium quin suae illi virtutes multum

dignitatis conciliaverint: ita fit ut eius opes Abi*

melech suspectas habeat. Sed quum ille privatam

sui rationem haberet, Dominus qui rerum eventus

optime moderari novit, hoc modo consuluit servi

sui quieti. Caeterum Abrahae exemplo discamus,

si quando nobis apud filios saeculi invidiam conflabunt

Dei dona, tarn modeste nos gerere ut ne quid

in nobis desiderent.

23. Si mentitus fueris mihi. Ad verbum est,

Si mentieris: est enim defectiva loquutio Hebraeis

trita in formulis iurandi: quae sic resolvi debet, Si

fefelleris datam mihi fidem, Deum invocabimus ut

médius inter nos iudex sedeat, seque ostendat periurii

ultorem. Mentiri autem hic quidam accipiunt

pro inique et fraudulenter agere: alii autem pro

deficere. Ego simpliciter interpreter ac si dictum

foret, Nihil perfide ages mecum, vel cum meis nepotibus.

Sua autem bénéficia commémorât Abimelech,

quo efficacius ilium hortetur ad coleudam

bonam fidem: nam quum humaniter acceptus foret,

foedae ingratitudinis reum fore denunciat Abimelech,

nisi vicissim studeat quae accepit bénéficia pensare.

Misericordiam facere cum aliquo Hebraeis significat

clementer et benigne eum tractare. Neque enim

supplex venit Abimelech ut Abrahae misericordiam

imploret: quin potius sibi ius regium vendicat, ut

patebit ex contextu.

24. Et dixit Abraham, Ego iuràbo. Quanquam

iure potior, tarnen nihil récusât quod sit ex officio

boni et moderati viri. Et certe quum filios Dei

sponte ad quodvis officium propensos esse deceat,

nihil magis absurdum est quam se praebere difficiles

vel morosos, ubi ab ipsis postulatur quod aequum

est. Iurare etiam non abnuit: quia rem licitam

esse noverat, sacro Dei nomine interposito pacta

inter homines sancire. In summa, videmus Abraham

libenter se submittere vocationis suae legibus.

25. Et increpavit Abraham ipsum. Videtur iniusta

querimonia: nam si laesus erat, cur non usus fuit

ordinario remedio? Sciebat regem esse humanum,

habere etiam aliquod pietatis semen, comiter et

honorifice ab illo tractatus fuerat: cur aequum iuris

sui defensorem fore diffidit? Quod si acceptam iniuriam

devorare maluerat quam régi molestus esse,

cur nunc culpam quasi conscio, illi adscribit? Sed

fieri potest ut intellexerit Abraham, factum hoc

esse nimia regis tolerantia. Certe non sine causa

expostulasse, ex eius moribus et ingenio colligere

licet, atque hinc perspicitur sancti viri moderatio,

quod aquae, sua industria et labore repertae, usu

privatus non tumultuatur: ut ferebat iniuriae atro-

citas: id enim perinde erat ac si eum loci accolae

strangulare conati essent. Caeterum ut patienter

tarn gravem iniuriam tulit, ita quum Uli praeter

spem sumendae fiduciae offertur occasio, in posterum

sibi cavet. Videmus etiam quo tempore paulo commodius

habere visus est Abraham, et aliquid levationis

nactus est: quam acriter eum Dominus exercuerit.

Certe non levé examen fuit dum pro aqua

certare coactus est: nee ea communi, sed cuius

puteum effoderat.

27. Et accepit Abraham peeudes. Hinc liquet

non fuisse foedus percussum, qu aliter soient inter

se pacisci aequales: gradum enim suum reputat

Abraham, et in symbolum subiectionis munus offert

ex gregibus suis régi Gerar: nam pro eo quod dicunt

Latini, Pendere vectigal vel tributum, et gallice

dicimus, Faire hommage, Hebraei dicunt, Munera

offerre. Nec vero exspectat Abraham dum sibi

aliquid imperio et vi extorqueatur a rege, sed voluntario

honore praevenit quem seit esse loci dominum.

Quanta in hominibus grassetur dominandi

cupiditas plus satis notum est: quo plus laudis meretur

Abrahae pudor, qui non tantum alieno abstinet,

sed iniussus offert quod secum statuit ex officio

deberi. Alia tarnen suboritur quaestio, quum sibi

divinitus traditum sciret terrae dominium, an subiectionem

profited licuerit qua alterum dominum

agnosceret. Verum solutio faoilis est, quod possessionis

adeundae nondum advenerat tempus: nam

spe tantum dominus, re ipsa peregrinus erat. Quare

habitationem merito redemit, donec posteris eius

daretur quod illi promissum fuerat. Sic paulo post

videbimus pretium solvisse pro uxoris sepulchre

In summa, priusquam manu Dei locaretur in legitimo

terrae dominio, non dubitavit cum incolis loci

transigere, ut precario vel mercede apud ipsos habitäret.

28. Et statuit Abraham septem agnas pecorum

seorswm. Récitât Moses aliud caput foederis nempe

quod nominatim Abraham sibi de puteo caverit, ut

liberum haberet aquae usum. Statuit autem in

medium septem agnas: ut rex honorario munere

donatus, comprobet, ratamque habeat putei fossionem.

Controversiam enim movere poterant incolae quod

privato homini et inquilino non liceret puteum fodere:

nunc ubi intercessit publica regis autoritas,

consultum est Abrahae quieti, ut nemo illi negotium

facessat. Agnas multi accipiunt pro nummis hac

forma percussis: sed quum prius facta sit ovium et

bourn mentio: nunc vero continuo post subiieiat

Moses septem agnas.seorsum positas, nummos hie

fabricare absurdum est.

32. Idcvrco vocatus est locus. Iam semel ita

nuneupavit Moses: sed secundum prolepsin. Nunc

autem déclarât quando et qua de causa inditum

fuerit nomen: nempe quod illic ambo durassent

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!