26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

193 COMMENTARIES IN GENESIN. 194

ad tempus tolérât: imo benigne ac liberaliter eos

tractans, sua indulgentia certat cum eorum ingratitudine.

Licet tarnen ipsi in sua luxuria exsultent,

imo ferociant contra Deum, monontur filii Dei ne

illorum fortunae invideant, sed paulisper exspectent

dum eos Dominus ab ebrietate excitans ad horribile

iudicium vocet. Ideo (Ezechiel 16, 49) de Sodomitis

loquens, causam exitii illis fuisse commémorât quod

saturi pane et vino, ac delitiis referli, superbam

crudelitatem in pauperes exercuerant.

14. Et Iehova dixit ad Abram. Nunc refert

Moses, postquam divisus fuit Abram a suo nepote,

placando eius animo adhibitum fuisse divinitus solatium.

Non dubium est quin acerbissimum fuerit

divortii illius vulnus, quum ablegare coactus est

quern sua vita non minus carum habebat. Quum

ergo loquutnm esse Dominum refert, notanda est

temporis circumstantia : quasi dicoret, allatam esse

medicinam quae dolorem eius leniret. Atque ita

docet optimum remedium mitigandae et curandae

tristitiae in verbo Dei esse positum.

Leva nunc oculos tuos. Quum semini Abrae

Dominus terram promittit, admirabile eius consilium

in discessu Lot perspicimus. Terram uni destinaverat

: si cum eo Lot mansisset, permixti fuissent

utriusque liberi. Vitiosa quidem fuit dissidii

causa: sed Dominus pro immensa sua sapientia in

bonum finem convertit, ne quam haereditatis partem

posteri Lot occupent. Haec ratio est cur dicat:

Quacumque terra pater, earn tibi ac filiis tuis addico.

Quare non est cur tibi minium tristis ac molesta

sit ista solitudo, et orbitas, cui praeclara merces

deinde constabit. Etsi enim idem iam Abrae promissum

fuerat: Deus tarnen suam promissionem

nunc, accommodât ad praesentis tristitiae remedium.

Atque ita tenendum est, non modo repetitam fuisse

promissionem quae Abrae fidem aleret ac stabiliret:

sed datum singulare oraculum unde disceret Abram

semini suo fuisse consultum, dum Lot fuerat ab eo

divisus. Lutheri speculatio hie (ut aliis locis) nihil

habet solidi, quod Deus per prophetam quempiam

loquutus sit. Quum terra in saeculum promittitur,

non simpliciter notatur perpetuitas: sed quae finem

accepit Christi adventu. De ea voce oSlJ? inscite

rixantur Iudaei: sed quum varie sumatur jn scriptura,

hoc loco (ut nuper attigi) totum legis tempus

complectitur: sicuti foedus quod pepigit Dominus

cum veteri populo, pluribus locis vooatur aeternum:

quia officium Christi fuit mundum suo adventu

renovare. Atqui mutatio quam Christus attulit,

non abolitio fuit veterum promissionum, sed

potius confirmatio. Quod ergo nunc Deus non populum

unum habet peculiarem in terra Chanaan, sed

ubique diffusum per omnes mundi plagas, id non obstat

quominus rite promissa fuerit aeterna terrae possessio

semini Abrae usque ad futuram renovationem.

Calvini opera. Vol XXIIL

16. Et ponam semen tuum sicut ptdverem. Ego

omissis argutiis, in quibus alii de nihilo philosophantur,

simpliciter pulveri semen Abrae conferri

interpreter propter immensam multitudinem : nee

certe aliunde petendus est sensus quam ex verbis

Mosis. Neccsse autem fuit hoc adiungi, Deum Uli

semen suscitaturum, quo adhuc carebat. Videmus

autem ut Deus semper eum in verbo suo contineat,

et ab ore suo pendere velit. Pulverem respicere

iubetur Abram: sed ubi oculos in domum suam

convertit, quid simile habet cum immenso pulvere

orbitas? Hoc ergo iuris vendicat Dominus, et tribui

vult verbo suo, ut solum nobis sufficiat. Hoc

etiam magis ridiculum videtur quod iubet Deus

Abram peregrinari donee lustraverit totam terram.

Quorsum enim hoc facturus est, nisi ut clarius

agnoscat se inquilinum, et continua inquietudine

frustra confectus, de stabili fixaque possessione desperet?

Quomodo enim sibi persuadeat se eius

terrae esse dominum ubi vix aquam bibere licet,

quamvis puteos magno sudore effoderit? Verum

haec sunt fidei oxercitia, ut in verbo cernât quae

procul absunt, et sensus carnis latent (Heb. 11, 1).

Est enim, fides adspectus rerum absentium : et verbum

habet instar speculi, in quo absconditam Dei

gratiam cernât. Nee hodie dissimilis est piorum

conditio: nam quum omnibus sint odio, contemptui

et probris subiaceant, vagentur instabiles, pellantur

etiam interdum hue et illuc, nuditate et

inopia laborent: mundi tarnen haereditatem, quae

promissa est, apprehendere ipsos oportet. Ergo

discamus sic terram perambulare, ut omni quiete

exclusis unicum supersit refugium ad verbi spéculant.

18. Et tetendä Abram tàbernacuîum. Hic Moses

narrât sanctum virum nova Dei promissione

erectum, terram magno animo peragrasse, quasi

solo intuitu earn sibi subiieeret. Ita videmus quantum

illi profuerit oraculum: non quod aliquid insolitum

audierit ex ore Dei, sed quia aptam praesenti

dolori medicinam et tempestivam habuit, ut colleoto

animo in coelum consurgeret. Tandem sanctum

virum commémorât Moses peracto circuitu reversum

esse ad queroetum aut vallem Mamre, ut

illic habitaret. Sed rursus pietatem eius commendat,

quod erecto altari Deum invooaverit. Porro

iam aliquoties exposui quid hoc valeat: nam ferebat

ipse altare in corde suo: sed quum profanis altaribus

plena esset terra, in quibus Chananaei et aliae

gentes cultum Dei adulterabant, professus est Abram

se verum Deum colère: neque id fortuit», sed quemadmodum

ex verbo patefacta illi ratio «rat. Inde

colligimus, altare, cuius fit mentio, non temere eius

manu erectum, sed eodem Dei verbo consecratum

fuisse.

13

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!