26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

175 COMMENTARIUS IN GENESIN. 176

hoc verum est obsequii nostri experirnentum, quum

nobis non sapimus, sed committimus nos Domino.

Quoties ergo aliquid a nobis requirit, non oportet

nos ita de eventu esse sollicites ut metus et anxietas

remoram nobis iniiciant. Nam Deum clausis

oculis sequi ducem praestat, quam prudentia nostra

frètes, per flexuosos circuitus (quos ilia nobis finget)

errare. Si quis obiiciat pugnare hoc cum superiori

seutentia, ubi dicebat Moses profectos esse ex patria

Therah et Abram, ut in terram Chanaan venirent:

facilis est solutio, si prolepsin admittimus in sermone

Mosis, qualis hoc ipso capite sequitur in nomine

Bethel: et frequenter in scripturis occurrit.

Nesciebant quo venturi essent: sed quia illis deliberatum

erat venire quocunque Deus vocaret, Moses

in persona sua loquens, terram nominat, quae

nondum illis cognita postea Abrae patefacta fuit.

Verum est igitur eo consilio profectos ut venirent

in terram Chanaan: quia accepta promissione de

terra monstranda, patiebantur se a Dei regi, donee

quod pollicitus fuerat, re ipsa praestaret. Quanquam

fieri potest ut Deus probate Abrae affectu, non

multo post illi dubitationem exemerit. Nescimus

enim quo temporis articulo innotuerit ei quod ad

tempus duntaxat absconditum esse Deus voluit.

Satis est quod se Deo vere obedire testatus est

Abram : quum suas in eius providentiam curas reiiciens,

et quasi in eius sinum exonerans quidquid

eum tardare poterat, patriam relinquere non dubitavit,

incertus ubi tandem fixurus pedem esset.

Nam hoc modo carnis prudentia in ordinem subacta

fuit, et omnes simul afiectus domiti. Quaeri tarnen

potest cur Deus servum suum potius in terram

Chanaan transtulerit quam in orientem, ubi

cum aliquot Sanctis patribus victurus erat. Quidam

(ne videatur facta esse in deterius mutatio)

illuc deductum fuisse volunt ut cum atavo Sem

habitaret, quern ipse fuisse Melchisedec imaginantur.

Atqui minime quadraret, si tale fuisset Dei

consilium, Abram alio iter flexisse: imo non legimus

congressum fuisse cum Melchisedec, nisi dum

redibat ex sodomitico praelio. Quam vero frivola

sit eorum divination quod Melchisedec fuerit Sem,

suo loco videbimus. Quod vero ad rem de qua

nunc agitur spectat, longe aliud fuisse Dei consilium

quam putent, ex fine qui tandem sequutus

est colligitur. Gentes illae propter deploratam

malitiam exitio devotae erant. Voluit Deus inter

eas servum suum ad tempus peregrinari, ut terrae

haereditatem fide cerneret, cuius possessio longo

demum tempore post eius mortem posteras manebat.

Quare non alia de causa traiicere in illam

terram iussus est, nisi quia evacuanda erat suis

indigenis, ut semini eius daretur possidenda.

Magni autem interfuit, Abram, Isaac, et Iacob in

ilia terra fuisse inquilinos, et eius dominium divi-

nitus sibi promissum fide amplexos esse, ut maiore

animo ad earn occupandam posteri eorum se accingerent.

Faciam te in gentem magnam. Hactenus retulit

Moses quid faeere iussus fuerit Abram: nunc promissionem

annectit Dei mandate, idque non levi

de causa. Nam ut pigri sumus ad parendum, frustra

praeciperet Dominus, nisi simul, addita gratiae

et benedictionis suae fiducia, nos animaret. Quod

tametsi prius attigi in historia Noah, non frustra

nunc iterum inculco. Nam et hic locus postulat ut

aliquid dicatur: et eius doctrinae cui tantum inest

pondus, repetitio supervacua videri non debet. Nam

certum est fidem non constare, nisi fundata sit in

Dei promis8ionibus. Atqui sola fides obedientiam

generat. Ergo ut formentur animi ad sequendum

Deum, non sufficit simpliciter mandare quid velit,

nisi benedictionem suam simul promittat.- Notanda

vero promissio est, quod futurus sit Abram in gentem

magnam, cuius sterilis erat uxor. Poterat

haec valde esse efficax, si Deus ex re ipsa spem

obtulisset: nunc vero quum uxoris sterilitas perpetuam

orbitatem illi minetur, frigida esset nuda promissio,

nisi totus penderet Abram ex ore Dei : quare

uxoris uterum sterilem cernens, in verbo tarnen

Dei magnam gentem quae promittitur, spe appre~

hendit. Atque hanc gratiam magnifiée extollit

Iesaias 51, 2 quod Deus servum suum Abram,

quern unicum et solitarium reperit, sua benedictione

auxerit in tantum populum. Nomen '12 quum detestabile

sit Iudaeis, honorifice hoc loco, sicuti

multis aliis, capitur. Atque hoc emphatice dictum

est, quod non modo posteros ex suo semine habiturus

sit in magno numéro: sed peculiarem et ab

aliis segregatum populum, qui censeatur proprio

nomine.

2. Benedicam tibi. Hoc aliqua ex parte additum

est ad expositionem proximae sententiae. Ne

enim desperet Abram, benedictionem suam proponit

Deus, quae plus miraculo efficere poterat quam naturaliter

in aliis fieri cernitur. Latius tarnen patet

haec benedictio quam ad sobolem: nempe ut prospéras

et laetos in omnibus suis negotiis habeat

successus. Quod ex sequenti contextu patet, Magnificabo

nomen tuum, ut sis benedictio. Félicitas enim

promittitur, quae omnes passim admiratione afficiat,

ut sibi Abrae personam in formula benedicendi,

quasi exemplar sumant. Alii resolvunt in adiectivum:

Eris benedictio, id est, omnes benedicent tibi.

Sed prior sensus magis convenit. Nonnulli etiam

active exponunt, ac si dictum esset, Non residebit

in te mea gratia, ut ea solus fruaris, sed longe manabit

in omnes gentes. Sic igitur earn nunc apud

te depono ut redundet in totum mundum. Sed

nondum ad istam communicationem Deus progreditur,

ut mox dicam.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!