26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

61 COMMENTARIUS IN GENESIN. 62

nos Deo coniungit. Hinc fluxit ambitio et superbia,

ut mulier primum, deinde et maritus se contra

Deum efferre cuperent. Vere enim se contra Deum

extulerunt, quum honore sibi divinituB collato,

tanta praestantia non contenti, plus optarunt scire

quam fas erat, ut Deo pares forent. Ubi etiam se

prodit monstruosa ingratitude Ad similitudinem Dei

facti erant: hoc parum videtur, nisi accédât aequar

litae. lam non est quod in extenuando Adae et

uxoris peccato frustra non minus quam praepostere

laborent sinistri et pravi homines. Neque enim

levé delictum, sed detestabile scelus est apostasia,

qua se homo conditoris sui imperio subducit, imo

eum reiicit et abnegat. Adde quod non simplex

apostasia -fuit, sed cum atrocibus in Deum ipsum

contnmeliis et probris coniuncta. Deum mendacii

accusât Satan, et inyidiae, et malignitatis: tarn

foedae et exsecrandae calumniae subscribunt. Tandem

contempto Dei mandate, non modo suae indulgent

libidini, sed diabolo se mancipant. Si quia

brevius malit, infidelitas ambitioni ianuam aperuit:

ambitio vero contumaciae fuit mater, ut homines

abiecto Dei metu, iugum excuterent. Hac ratione

docet Paulus, inobedientia Adae peccatum intrasse

in mundum. Fingamus nihil fuisse mandati transgressione

deterius: ne sic tarnen ad levandam Adae

culpam, multum profectum fuerit. Dens et liberum

in omnibus, et regem ilium mundi constituens, in

unius solum arboris abstinentia obsequium eius

experiri voluerat: haec illi conditio non placuit.

Excusent perversi rhetores, illectam fuisse mulierem

arboris pulchritudine, virum blanditiis Hevae irretitum.

Quo tarnen mitius erat Dei imperium, eo

minus tolerabilis in eo recusando fuit perversitas.

Verum altius quaerenda est peccati origo et causa.

Nunquam enim Deo repugnare ausi essent, nisi

primum eius verbo increduli. Nihil autem ad

fractura appetendum eos illexit quam insana

ambitio. Quamdiu fidem habentes Dei verbo, sponte

se eo regi passi sunt; habebant sedatos et rite composites

affectu8. Optimum scilicet erat fraenum,

quae penitus insidebat eorum animis cogitatio, Deum

esse iu8tum, ac nihil esse melius quam eius mandatis

parère : ultimam vero felicis vitae metam esse,

ab ipso diligi. Postquam vero Satanae blasphemiae

locum dederunt, quasi fascinati, ratione et iudicio

coeperunt carere: imo quum Satanae essent mancipia,

ligatos tenuit eorum sensus. Ad haec scimuB

non externa specie aestimari coram Deo peccata,

sed interiore affectu. Iam vero quod primorum

hominum defectio totius generis dicitur universalis

fuisse clades, plerisque absurdum videtur : atque hoc

nomine libenter Deum in crimen vocarent. Pelagius

contra, ne corruptio naturae humanae in Deum

redundaret, (quod falso timebat) peccatum originale

negare ausus est. Verum tarn crassus error, non

modo solidis scripturae testimoniis, sed ipsa quoque

experientia aperte refellitur. Philosophis, quum

alioqui satis superque acuti essent, ignota fuit naturae

nostrae vitiositas. Nempe stupor iste illustre

testimonium fuit originalis peccati. Quicunque

enim non prorsus caecutiunt, vident nullam nostfi

partem esse integram: mentem esse percussam

caecitate, innumerisque erroribus infeetam: omnes

cordis affectus eontumacia et pravitate plenös: et

illic regnare vel foedas libidines, vel alios non

leviores morbos: multis vitiis sensus omnes scatere.

Oaeterum quia nullus praeter unum Deum idoneus

est huius causae iudex, sententiae quam protulit in

scripturis, aoquiescendum est. Primum, quod vitiosi

et perversi nascamur, scriptura clare docet. Privolum

Pelagii cavillum fuit imitatione ortum fuisse

peccatum ab Adam. Neque enim poterat David,

adhuc matris inclusus utero, Adae esse imitator:

qui tarnen fatetur se in peccato fuisse conceptual.

(Psal. 51, 7). Porro amplior huius rei probatio, et

définitio peccati originalis, ex Institutione petatur:

nisi quod uno verbo, quam late pateat, hie expediam.

Quidquid est in natura nostra vitiosum, quia Deo

adscribere fas non est, mérite in peccatum reiieimus.

Atqui Paulus tertio ad Rom. cap. v. 10 corruptionem

non subsidere una tantum in.parte docet, sed totam

animam et singulas eius partes oecupare. Unde

sequitur, pueriliter errare eos qui originale peccatum

in libidine tantum, et inordinato appetituum motu

considérant: quum in ipsa rationis sede et toto

corde grassetur. Peccato annexus est reatus: vel,

quemadmodum loquitur Paulus (Rom. 5, 12), ab

homine peccatum, a peccato mors. Quare alibi

(Ephes. 2, 3) pronunciat, nos esse filios irae: ac si

aeternae maledictioni nos subiieeret. In summa,

quod spoliati eximiis Spiritus saneti donis, luCe

rationis, iustitia, rectitudine, ad omne autem malum

propensi sumus: deinde quod perditi et damnati

morti subiacemus, haereditaria est nostra conditio,

et simul iusta poena quam Deus in Adae persona

generi humano inflixit. Nunc si quis obiieiat,

iniquum esse ut poenam alieni peccati luant insontes :

respondeo, quidquid donorum nobis in Adae persona

contulerat Dens, potuisse iure optimo auferré, quum

ille impie deseivit. Neque opus est confugere ad

vetus illud quorundam figmentum, quod animae

ex traduce oriantur. Neque enim naturaliter ex

Adae progenie corruptionem traxerunt posteri: sed

id potius ex Dei ordinatione pendet: qui sicuti

totam humani generis naturam in uno homine

ornaverat praestantissimis dotibus, ita in eodem ipsam

nudavit. Iam vero, ex quo in Adam corrupt!

sumus, non sustinemus alieni delicti poenam, sed 1

propria culpa rei sumus. Movetur etiam a nonnullis

quaestio de lapsus, vel potius ruinae tempore.

Opinio haec passim reeepta fuit eodem quo conditi

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!