26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

113 COMMENTARDJS IN GENESIN. . 114

ideoque non esse cur illis parcatur. Porro quum

horribile fuerit irae Dei exemplum, cuius solo audita

nunc quoque expavescimus, necesse fuitexprimi,

Deum non iraoundiae fervore impulsum nimis properasse,

vel durius saevisse quam par erat: sed

necessitate fere coactum fuisse ut totum mundum

funditus deleret, excepta una duntaxat domo. Neque

enim se plerumque continent homines, quin

Deum vel nimiae festinationis accusent, dum ulciscitur

hominum peccata, vel crudelem imaginentur.

Ergo ne quis obmurmuret, hie in persona Dei pronunciat

Moses intolerabilem fuisse mundi pravitatem,

et magis obstinatam quam ut remediis ullis sanabilis

esset. Oaeterum varie exponitur hic locus. Primum

quidam ex Hebraeis verbum quo utitur Moses,

dérivant a radice pi quod nomen vaginam significat.

Hune vero sensum eliciunt, quod Deus spiritum

suum nolit amplius teneri captivum in corpore humano,

quasi inclusum in vagina. Sed quia violenter

detorta est expositio, et Manichaeorum delirium resipit,

quasi hominis anima pars esset divini spiritus, repudianda

nobis est. Magis etiam inter Iudaeos

recepta sententia est, verbum de quo agitur esse a

radice ]H. Sed quia saëpe pro iudicare, interdum

etiam pro litigare capitur, bine adhuc nascuntur diversae

interpretationes. Quidam enim exponunt

quod Deus amplius dignari homines nolit spiritus

sui gubernatione: quia iudicis partes agit in nobis

Dei spiritus, quum nos ratione illustrât, ut sequamùr

quod rectum est. Lutherus suo more ad externam

spiritus iurisdictionem trahit, quam prophetarum

ministerio exercet: ac si unus quispiam ex

patriarchis dixisset in conventu : Oonvenit facere

clamandi finem: quia indignum est ut spiritus Dei

per nos loquens, amplius se fatiget in mundo arguendo.

Argute hoc quidem dicitur: sed quia ex incertis

coniecturis non est petendus scripturae sensus,

simpliciter interpréter, Dominum quasi defessum

obstinata mundi pervicacia, praesentem vindictam

denunciare quam hactenus distulerat. Quantisper

enim poenam suspendit Dominus, quodammodo

disceptat cum hominibus: praesertim si vel minis,

vel levium castigationum exemplis eos ad resipiscentiam

sollicitet: sic rixatus fuerat,iam aliquot

saeculis cum mundo, qui tarnen subinde deterior

fiebat. Nunc quasi taedio affectus, déclarât sibi non

esse animum litigandi diutius, ac si gallice quis

diceret, Gest trop plaider. Nam quum Deus incredulos

ad resipiscentiam invitans, diu cum illis rixatus

foret, diluvium finem controversiae imposuit. Interea

non prorsus repudio Lutheri sententiam, quod

Deus, deploratam hominum malitiam expertus, noluerit

prophetas suos frustra operam consumere. Sed

generalis sententia ad speciem illam restringi non

debet. Quod autem dicit Dominus : Non contendam

perpetuo, exprobrationem nimiae et incurabilis con-

Calvini opera. Vol. XXIII.

tumaciae ëxprimit, ac simul testimonium longae

Dei tolerantiae: ac si diceret, nullum fore unquam

litigandi finem, nisi dhsam semel insolite vindicte

praecidat. Graeci unius literae similitudine decepti,

perperam legerunt: Non permanebit, quod vulgo

interpretati sunt, quasi tune homines sana rectaque

intelfîgentia privati fuerint. Sed hoc nihil ad praesentem

locum.

Eo quod sit etiam ipse coro. Additur ratio

quia nihil ex disceptatione sperandum sit profectus.

Videtur autem hic Dominus spiritum suum opponere

carnali hominum naturae. Qua ratione tradit Paulus

(1. Cor. 2, 14), animalem hominem non percipere

ea quae sunt spiritus, et esse illi stultitiam. Sensus

ergo est, spiritum Dei frustra cum carne disputare,

quae rationis capax non est. Garnis autem

nomine per ignominiam homines Deus appellat,

quos tarnen form avérât initio ad imaginem suam.

Et hic loquendi modus scripturae familiaris est.

Qui hoc nomen restringunt ad inferiorem animae

partem longe falluntur. Nam quum omni ex parte

vitiata sit hominis anima, nec minus caeca sit eius

ratio quam perversi affectus, mérite tota vocatur

carnalis. Ideo sciamus totum hominem naturaliter

oarnem esse, donec per gratiam regenerationis spiritualis

esse incipiat. lam quod ad Mosis verba

speotat: non dubium est quin tristem Dei querimoniam

una cum exprobratione contineant. Debebat

homo praecellere cunctis animantibus, propter

mentem illi inditam: nunc ratione alienates, fere

iumentis est similis. Invehitur ergo Deus in dégénèrent

et corruptam hominum naturam, quia sua

culpa eo dementiae ceciderint, ut iam bestiis sint

propiores quam veris hominibus, quales esse decebat

èx creatione. Caeterum accidentale esse vitium significat,

quod nihil quam terram sapit: et quod exstincta

intelligentiae luce, suas cupiditates sequatur. Ac

miror emphasim quae subest in particula D3BQ ab

interpretibus negleetam fuisse: sic enim sonant verba:

Propterea quod ipse quoque est caro. Ubi conqueritur

Deus, tantopere turbatum esse ordinem a

se positum, ut imago sua in carnem transformata

fuerit.

Erunt dies eius centum et viginti anni. Nimis

crasse hallucinati sunt quidam antiqui scriptores,

ut Lactantius, et alii, cursum vitae humanae finiri

putantes hoc temporjs spatio: quum perspicuum

sit, non de private cuiusque vita hic haberi sermonem,

sed toti mundo concedi poenitentiae tempus.

Porro hic quoque relucet mira Dei benignitas, quod

hominum malitia fatigatus adhuc tarnen supremae

vindictae exsequutionem ultra saeculum difl'ert. Verum

hic emergit species repugnantiae. Noah enim

completis nongentis quinquaginta annis e vite decessit.

Dicitur autem vixisse a diluvio annos trecentos

et quinquaginta. Ergo sexcentorum erat

8

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!