26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PROLEGOMENA

IN HANC NOVAM EDITIONEM COMMENTARIORUM

IN QUINQUE LIBROS MOSIS ET JOSÜE.

Calvinus quidem hos libros non simul edidit, sunt potius tria diversa opera diversis temporibns

emissa. Genesis iam anno 1550 inchoata anno 1554 prodiit, Harmonia quatuor reliquorum librorum

Mosis integro fere post decennio earn sequunta est, Josua denique post excessum autoris Beza curante

publici iuris factus est. Verum quum pleraeque editiones haec omnia, vel saltern duas priores partes,

iunctim exhibeant, rei consentaneum nobis visum est hoc loco tibi, benerole lector, quae de iis dicenda

sunt, proponere semel absoluta tractatione.

Atque primum transscribere libet quae ex ipsius autoris epistolis aliisque coaetaneis fontibus de

istis laboribus eorumque natalibus didicimus.

Calvinus Farello (paulo post Idus Iulii) 1550: Hac hebdomade Genesim sum exorsus: utinam

auspicato. (Opp. XIII. 606). Eidem 14. Cal. Sept. 1550: Simul ac Dominus dederit ut meus in Genesim

commentarius ad finem usque tertii capitis perveniat, gustum operis tibi dare statui (Opp. XIII. 623).

Eidem 10. Nov. 1550: Tu Acta et Genesim, foetus vix in utero conceptos, quid commémoras?

Genesim ad tempus omittere necesse fuit. (Opp. XIII. 655). Sulzero 7. Idus Aug. 1554: Nunc excuditur

mea in Genesim praefatio ad filios Ioannis Friderici Saxoniae ducis, in qua pacis et concordiae

Studium obiter commendo. (Opp. XV. 209).

Ipsa haec dedicatio pridie Cal. Aug. 1554 scripta legitur sub N. 1991 in Thesauro epistolico

Opp. XV. 196. Antea Farellus suadebat ut commentarius ille senatui Bernensi nuncuparetur. Vide

Ep. 1964 d. d. 11. Iun. 1554 (Opp. XV. 153).

His adde quae praebet N. Colladon in Vita Calvini (d. 7): En la mesme année (1554) il mil en

lumière au mais d'aoust son commentaire sur le Uvre de Genese. (Opp. XXI. 76^j^Et Beza in Vita

Calvini (C. 3) déclarât se contra Castellionem Serveti patronum scripsisse, ut ea molestia Calvinum

longe melioribus curia, scribendis nimirum eruditissimis in Genesim commentariis, intentum liberaret

(Opp. XXI. 149).

Consilium de Harmonia quatuor posteriorum librorum concinnanda satis cito post editam Genesin

conceptum fuisse facile nobis persuademus, quum hoc opus, ut mox videbis, longioribus studiis egeret,

et iam anno 1559 dispositionem textuum secundum materias absolutam fuisse pateat ex iis quae refert

N. Colladon (f. 7) ad istum annum: Ceste année là sur la fin on commença à exposer en la congregation

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!