26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

205 COMMENTARIUS IN GENESIN. 206

sunt se ad Dei praesentiam confugere, et quasi

acoersere tarn praesidem veritatis quam periurii

vindicem. Mirum tamen videri potest cur tam facile

ad iurandum prosiliat Abram : sciebat enim hoc

reverentiae habendum esse Dei nomini, ut eo parce,

et tantum pro necessitate utamur. Respondeo,

duas illi fuisse iurandi causas: nam quia soient

flexuosi homines alios metiri sua ulna, raro fidem habent

simplicibus verbis. Putasset igitur rex Sodomae

Abram non serio ius suum remittere, nisi interpositum

fuisset Dei nomen. Deinde magni interfuit

vulgo omnibus patere, bellum mercenarium ab eo

non fuisse gestum. Satis declarant temporum omnium'historiae,

etiam qui iustas ha*buerunt bellandi

causas, fuisse tamen incitâtes privatis commodis.

Atque ut acuti sunt homines ad excogitandos

praetextus, nunquam illis desunt causae, quamvis

sola eos cupiditae stimulet. Ergo nisi animose repudiasset

Abram belli spolia, vulgatus statim fuisset

rumor, specie recuperandi nepotis praedae aucupio

fuisse intentum. Quod illi non tam sua causa

sollicite cavendum fuit, quam gloriae Dei studio,

cui aliquid sinistrae notae adspersum fuisset. Praeterea

munire se voluit Abram Dei nomine tanquam

clypeo contra omnes avaritiae illecebras. Varus

énim modis tentare eiuB animum non desiisset rex

Sodomae, nisi mature blandis captationibus praecisa

fuisset ansa.

23. Si a filo usque ad corrigiam. Eclipticàm

iurandi formam habent Hebraei, in qua subaudienda

est poenae imprecatio. Alicubi plena expressio occurrit

in scripturis: Hoc faciat mihi Dominus, et

hoc addat (1. Sam. 14, 44). Quia tamen horrendum

eBt incidere in manum Dei viventis, quo maior

in iuramentis colatur religio, abrupta ista loquutio

homines admonet ut secum reputent quid agant:

perinde enim est ac si manum sibi iniicerent, ac

résistèrent in medio sermonis cursu. Hoc quidem

fixum manet, nunquam temere iurare homines quin

Dei vindictam provocent in suum caput, eumque

sibi adversarium constituant.

Ne forte dicas. Quanquam prae se ferunt haec

verba elatum animüm, et famae nimis deditum, quia

tamen laudatur hac in parte Abram a spiritu, sancta

haec fuit animi magnitudo. Verum exceptio additur

quod nolit suarn liberalitatem sociis damnosam esse,

nee eos subiicere suis legibus. Nam et ista est non

minima pars virtutis, sic recte agere, ut alios non

cogas ad tuum exemplum, quasi ad regulam. Spectet

igitur quisque quid ferat sua vocatio, quid officio

conveniat, ne alii aliis suo arbitrio praeiudicent.

Nimis enim imperiosa est ista morositas, quum

aliis instar legis praescriptum esse volumus quod

sequimur ipsi tanquam rectum, et officio nostro

consentaneum.

CAPUT XV.

1. Post haec fuit verbum Iehovae ad Air am in

visione, dicendo: Ne timeas Abram, ego scutum ero

tibi, merces tua multa valde. 2. Et dixit Abram:

Dominator lehova, quid dabis mihi? et ego incedo

orbus, et films derelictionis domus meae erit iste

Dammescenus Elihezer. 3. Et dixit Abram:. Ecce,

mihi non dedisti semen, et ecce filius domus meae

haeres meus est. 4. Et ecce verbum Iehovae ad eum,

dicendo: Non erit haeres tuus iste, sed qui egredietur

de visceribus tuis, ipse haeres tuus erit. 5. Et eduxit

eum foras et dixit: Suspice nunc coelum, et numera

Stellas, si poteris numerare eas. Et dixit ei:

Sic erit semen tuum. 6. Et credidit Iehovae, et reputavit

illud ei ad iustitiam. 7. Et dixit ad eum: Ego

lehova qui eduxi te de JJr Chaldeae, ut darem tibi

terram istam, ut haeredites earn. 8. Et dixit: Dominator

lehova, in quo cognoscam quod haereditabo earn?

9. Et dixit ad eum: ToUe mihi vitulam triennem, et

capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et

püllum columbarum. 10. Et tulit sibi omnia ista, et

divisit ea per medium, et posuit quamlibet partem

divisionis suae e regione sociae suae: sed aves non

divisit. 11. Et descenderunt aves super cadaver a, et

abigebat eas Abram. 12. Et fuit, sole occumbente

sopor cecidit super Abram: et ecce, terror tenebrosus

et magnus cadens super eum. 13. Et dixit ad Abram:

Cognoscendo cognosce quod peregrinum erit semen

tuum in terra non sua: et'servient eis, affligentque

eos per quadringentos annos. 14. Sed etiam gentem

cui servierint, ego iudicabo: et postea egredientur cum

substantia magna. 15. Et tu ingredieris ad patres

tuos in pace, sepelieris in canitie bona. 16. Et generatione

quarta revertentur hue: quia nondum est compléta

iniquitas Emoraei. 17. Et fuit, sole occumbente

caligo erat, et ecce furnus fumans, et lampas ignis

quae transihat inter divisiones ipsas. 18. In die ipso

pepigit lehova cum Abram foedus, dicendo: Semini

tuo dabo terram hanc, a flumine Aegypti, usque ad

flumen magnum, flumen Euphratem. 19. Cenaeum et

Cenizaeum et Cadmonaeum, 20. Et Eitthaeum et

Perisaeum et Bephaim, 21. Et Emoraeum et Chenaanaeutn

et Girgasaeum et Iebusaeum.

1. Fuit verbum Iehovae. Videri posset rebus

laetis et ex voto fluentibus supervacua fuisse haec

visio, praesertim quum Dominus servum suum

quasi tristem ac metu afflictum bono animo esse

iubeat. Ideo quidam divinant Abram reversum a

liberatione sui nepotis, aliquo incommodo fuisse

affectum, cuius nulla fit a Mose mentio: sicuti Dominus

suos saepe humiliât, ne in rebus prosperis

exsultent: quum autem deiectus esset Abram, rursus

novo oraculo fuisse erectum. Sed quia nihil tale

coniicere licet ex verbis Mosis, aliam potius fuisse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!