26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

411 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 412

impetus, si cupimus rectam tenere viam. Quantum

ad nomen Gad, varie exponitur hie locus ab interpretibus.

In hoc quidem conveniunt, idem valere

TO ac si dixisset Lea: Venit félicitas: sed alii "U

putant faustum esse Iovis sidus: alii Mercurium

fingunt: alii secundam fortunam. Adducunt Isaiae

sexagesimum quintum cap. v. 11 ubi habetur: Offerunt

Gad libamen. Sed contextus prophetae potius

de coelesti militia, vel falsorum deorum turba hoc

debere intelligi ostendit: quia mox séquitur quod

stellis immolent, mensasque impleant multitudine

deorum: poena demum subiicitur, quod sicuti ingentem

numerum deorum fabricarunt, ita numerabit

eos Dominus. Quod ad praesentem locum spectat,

nihil minus probabile est quam Learn magica superstitione

extollere Iovis sidus in Dei locum, quae

saltern principium illud retinebat, ab uno Deo fluere

propagationem humani generis. Miror etiam interprètes

de prospéra fortuna hoc accipere, quum

Moses infra, cap. 49, 19 in contrarium sensum nos

ducat. Neque enim quadraret allusio quam ponit:

JExercitu eum mvadet, nisi consilium Leae fuisset de

filiorum turma sibi gratulari. Nam quum sesquialtera

parte superior esset, praedicat se habere in

magna copia liberos. Quod se felicem praedicat

in sexto filio, hinc rursus apparet quanti habita

tunc fuerit foecunditas. Et certe hie rarus est

honor, quum mortales insignit Deus sacro parentum

titulo, et per eos humanum genus ad imaginem

suam conditum propagat.

14. Et surrexit Beulen. Videtur in speciem

levis -et puerilis esse narratio, quod puer fructus

nescio quos ex agris domum reportet, eos dono

matri suae afferat: inde mater a sorore redimat

noctis unius concubitum. Oontinet tarnen utilem

doctrinam. Seimus quam stulte superbiant Iudaei

in extollenda gentis suae origine: vix enim dignantur

agnoscere se ex Adam et Noe cum reliquis

fuisse progenitos. Et certe excellunt patrum dignitate,

ut Paulus testatur (Rom. 9, 5): sed hoc non

referunt Deo acceptum. Quare data opera voluit

spiritus arrogantiam illam retundere, quum eorum

genus descripsit a suo exordio tarn humile et

abiectum. Neque enim hie nobile theatrum erigit,

in quo se ostentent, sed eos humilians, gratiam Dei

attollit, quod ecclesiam suam eduxerit ex nihilo.

Quantum ad speciem fructus pertinet, nihil habeo

quod pro certo afferam. Odoriferum quidem fuisse,

ex Cantic. cap. 7, 13 colligitur : quia tarnen mandragoras

omnes vertunt, ea de re non litige

15. Numquid parum est quod abstuleris virwm.

Plus cogitandum lectoribus relinquit Moses quam

verbis exprimât, nempe assiduis contentionibus et

iurgiis refertam fuisse domum illam. Stomachose

enim loquitur Lea, quod pridem exacerbates erat

animus, ut sororem blande et comiter affari non

posset. Forte non adeo rixosae erant natura: sed

Deus confligere eas inter se passus est, ut pôlygamiae

poena ad posteros exstaret. Nee dubium

est quin simultas ista domestica, imo hostile dissidium,

sancto viro magnum dolorem et cruciatum

attulerit : sed ideo se distrahi videt in diversas

partes, quia coniugalis vinculi unitatem praeter ius

et fas abruperit.

17. Exaudivit Deiis Learn. Diserte posuit hoc

Moses, ut sciamus quam indulgenter egerit Dominus

cum ilia domo. Quia enim putaret, dum.odiose

sorori suae negat Lea fructus a puëro collectes, et

hoc pretio noctem mariti mercatur, ullum esse precibus

locum? Admonet igitur Moses istis delictis

veniam fuisse datam, ut Dominus opus suum in

tanta infirmitate complere non desierit. Inscite

vero Lea quod filium sibi datum peccati mercedem

esse iactat. Nam fidem violaverat sancti coniugii,

quum novam pellicem opponeret sorori suae. Tan-,

turn vero abest a confessione culpae, ut meritum

suum praedicet. Pateor aliquid fuisse coloris: significat

enim non tarn libidine se ad zelotypiam accendi,

quam pudico amore, quia familiam augere, et

honestae matrisfamilias officium praestare cupiat.

Sed quamvis speciosus sit praetextus hie apud homines:

Deo tarnen placere non potest sancti coniugii

profanatio. Errat igitur, non causam pro causa

sumendo. Idque eo magis notandum fist, quod Vitium

hoc in mundo nimis grassatur, ut gratuita

Dei dona sibi in mercedem homines députent: imo

etiam iactent sua mérita, ubi Dei verbo damnantur.

In sexto filio purius ac rectius aestimat Dei bonitatem,

quum Deo gratias agit, quod eius beneficio

maritus posthac futurus sibi sit coniunctior. Etsi

enim prius cum ea habitabat: Racheli tarnen plus

satis addictus, magna ex parte alienus erat ab altera.

Liberos autem qui in legitimo coniugio nascuntur,

sooiandis parentum animis vincula esse,

prius dictum est.

21. Et postea peperit filiam. Nescitur an alias

quoque alias habuerit Iacob: neque enim scripturae

insolens est quum genealogias recenset, feminas

omittere, quae proprium nomen non sustinent, sed

latent sub virorum umbra. Interea si quid memoratu

dignüm quibusdam feminis acciderit, specialis

earum fit mentio, quod in Dina propter raptum (de

quo postea dicetur) locum habet : sed quoniam postea

indignum iudicant filii Iacob, ut soror in alienam

gentem' abnubat, de aliis autem filiabus Moses nihil

meminit, vel quod elocatae sint in terra Chanaan,

vel in Aegyptum ductae: probabile est solam hanc

ei fuisse natam.

22. Et recordatus est Deus Bachelis. Quum

nihil prius vel posterius sit coram Deo, nulla in

eum oblivio cadit, ut successu temporis reminisci

opus habeat: sed scriptura Dei praesentiam et me-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!