26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

17 COMMENTAftlUS IN GENESIN. 18

nee fortuito acoidit. Nihil nobis magis proclive

quam Dei potentiam alligare organis quorum ministerio

utitur. Lucem sol et luna nobis administrant:

vim istam sic in illis includimus nostra opinione,

ut, si tollantur e mundo, lux nulla restare posse

videatur. Ergo Dominus ipso creationis ordine, lucem

se in manu habere testatur: quam nobis largiri

possit absque sole et luna. Porro certum est

ex contextu, sic creatam fuisse lucem ut tenebris

fuerint suae vices. Sed quaeri potest, fuerintne

per totum mundi circuitum lux et tenebrae vicissim:

an vero dimidium circulum tenebrae occupaverint,

quum alibi lux splenderet. Quin alterna fuerit succes8io

non dubium est: sed an ubique simul fuerit

dies, et ubique nox, id malo in medio rèlinquere:

neque etiam scitu adeo necessarium est.

4. Viditque Deus lucem. Hic inducitur Deus a

Mose opus suum considerans, ut inde voluptatem

capiat. Yerum id fit nostra causa: ut discamus

nihil Deum fecisse nisi certa ratione et consilio:

Nee yero sic accipere convenit Mosis verba, quasi

tunc opus suum agnoscere bonum coeperit ex quo

factum erat: verum sensus est, opus quale nunc

adspicitur a nobis, approbatum esse a Deo. Quare

nihil nobis restât quam acquiescere in hoc iudicio

Dei. Atque haec valde utilis est admonitio. Nam

quum debeat homo sensus omnes intendere ad suspicienda

Dei opera, videmus quantum in illis suggillandis

liceutiae sibi permittat.

5. Vocavit Deus lucem. Hoc est, voluit Deus

ut esset aliqua dierum et noctium vicissitude»: quod

etiam mox sequutum est, quum primus dies finem

accepit. Lucis enim conspectum abstulit Deus, ut

nox diem alterum inchoaret. Quod tarnen elicit

Moses, bifariam verti potest: vel quod fuerit vesper

et mane diei primi: vel quod ex vespero et mane

completus fuerit dies primus. TTtrumvis eligas, nihil

refert quoad sensum : nam simpliciter diem intelligit

duabus partibus completum fuisse. Diem porro

a vespero incipit secundum usitatum gentis suae

morem. An autem hie optimus sit et legitimus

ordo, disputare nihil attinet. Scimus tenebras fuisse

tempore superiores: quum lucem Deus subduxit, hoc

erat diem claudere. Non dubito quin rationem hanc

sequuti sint vetustissimi patres, quibus finis diei

erat vesper adveniens, atque ita alterius djei initium.

Quanquam Moses legem hie praefigere noluit quam

violare sit nefas : sed receptae consuetudini (ut

iam dictum est) accommodavit sermonem suum.

Quare sicuti stulte Iudaei omnes aliorum rationes

damnant, quasi hanc solam Deus statuerit: ita rursum

futiles sunt alii, dum hanc quae a Mose commendatur

praeposteram esse contendunt.

Dies primus. Hie manifeste refellitur eorum

error qui momento uno volunt conditum esse mundum.

Est enim nimis violentum cavillum quod Moses

Cahini opera. Vol. XXIII.

docendi causa in sex dies quae Deus simul perfecit,

distribuât. Quin potius Deus ipse, ut opera sua ad

hominum captum temperaret, sex dierum spatium sibi

sumpsit. Immensam Dei gloriam quae hie relucet,

leviter transvolamus: unde hoc, nisi quia ad reputandam

eius magnitudinem plusquam sumus hébétés?

interea alio nos ingenii nostri vanitas rapit.

Huic vitio corrigendo Deus aptissimum remedium

adhibuit, quum in certes gradus distinxit mundi

creationem, ut nostram attentionem retineat, et

quasi subsistere, inieota manu, cogat. Ad hoc commentum

stabiliendum imperitë citatur locus ex Ecclesiastico

(18, 1): Qui vivit in aeternum creavit

omnia simul. Graecum enim adverbium xowjj quo

utitùr, nihil tale sonat: neque ad tempus refertur,

sed rerum universitatem.

6. Sit extensio. Opus secundi diei est, inane

hoc spatium per terrae cireumferentiam, ne coelum

terrae misceatur. Nam quum hoc proverbio: Coelum

terrae miscere, notetur extrema diaÇta, magni

haec distinctio fieri debet. Porro vox jppi non modo

totam aeris regionem comprehendit, sed quidquid

supra nos patet: qualiter coelum Latinis interdum

capitur. Ita dispositio coeli et aeris promiscue

vocatur jrpi : sed aliquando utrumque simul, aliquando

alteram partem significat: ut melius patebit

ex progressu. Nescio our Graecis placuerit vertere

azegéa/xa quod in firmament! nomine imitati sunt

Latini: ad verbum enim est expansio. Atque huo

alludit David, quum dicit extensos esse coelos a

Deo instar cortinae (Ps. 104, 2). Si quis roget annon

prius fuerit ista vacuitas: respondeo, utcunque

non occuparentur ab aquis omnia: nunc tarnen primum

ordinatam fuisse distantiam, quum prius incomposita

esset permixtio. Usum specialem exprimit

Moses, ut distinguât aquas ab aquis, ex quibus

verbis oritur magna difficultas. Est enim alienum

a sensu communi, et prorsus incredibile, quasdam

esse aquas coelo superiores. Quare nonnulli ad

allegoriam confugiunt et de angelis philosophantur :

sed intempestive. Nam hoc mihi certum principium

est, hie nonnisi de visibili mundi forma traotari:

astrologiam et alias artes reconditas aliunde

discat qui volet. Hie spiritus Dei omnes simul sine

exceptione docerè voluit: atque adeo quod falso et

perperam de statuis et picturis Gregorius pronunciat,

vere in hanc creationis historiam competit,

librum scilicet esse idiotarum. Ergo quaecunque

commémorât, ad ornamentum illius theatri spectant

quod nobis ante oculos ponit. Unde statuo, aquas

hic intelligi quas rudes quoque et indocti perspiciant.

Quod enim quidam se fide amplecti dicunt

quod hic legunt de aquis supercoelestibus, utcunque

eas ignorent, Mosis instituto non est consentaneum.

Et vero rei apertae et expositae supervacua est longior

inquisitio. Videmus nubes in aere suspensas

2

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!