26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

505 OOMMENTARIÜS IN GENESIN. 506

oculorum sensus, his fraenandis adhibenda est non

vulgaris cautio.

7. Concumbe mecum. Moses rerum capita et

gummas breviter tantum delibat. Neque enim dubium

est quin varus artibus conata sit impura mulier

pium iuvenem ad se pellicere, et obliquis blanditiis

se insinuaverit, priusquam ad tarn pudendum licentiae

genus prorumperet. Sed Moses, aliis omissis,

ostendit eousque impulsam fuisse turpi libidine, ut

verita non fuerit aperte flagitare coitum Ioseph.

Sicuti autem haec obscoenitas insigni documento

est quam caecos et furiosos impetus habeat carnis

Übido: sie in persona Ioseph praeclarum fidei* et

continentiae speculum nobis proponitur. Fides et

integritas in eo constat, quod Ioseph eo magis se

obstrictum esse agnoscit, quo plus potestatis sibi ab

illo permissum est. Hoc quidem habent ingenui.

homines et cordati, ut quo plus illis fiditur, eo minus

fällere sustineant: verum rara est virtus, ut

gratis probitatem colant quibus nocendi est facultas.

Quare non immerito laudatur a Mose Ioseph, quod

autoritatem sibi a Domino permissam fraeni loco

esse ducit, ne officii fines transsiliat. Adde quod

gratitudinis quoque specimen exhibuit, bénéficia heri

sui in medium proferens, ne quod illi probrum inferret.

Et certe hinc hodie tanta passim confusio,

ut homines sint quasi semibelluae, quod sacrum

illud mutuae societatis vinculum abruptum est.

Fatentur quidem omnes, si quid beneficii ab altero

aeeeperint, ei se devinetos esse: alii etiam aliis ingratitudinem

exprobrant: sèd pauci sunt qui sincere

sequantur exemplum Ioseph. Ne tarnen videatur

humanitus tantum retineri, simul Dei offensam

commémorât. Et certe ad vincendam tentationem

nihil magis valuit quam Dei timor. Sed consulto

heri humanitatem commendat, ut a scelesto proposito

désistât improba mulier. Eodem etiam spectat

exceptio ista, cuius meminit : Te una, inquit, excepta,

eo quod ems uxor sis, omnia tradidit herus in manum

meam. Quorsum hoc nisi ut coniugii religio corruptum

mulieris animum vulneret, et a vesano illo

furore sanet? Ergo non tantum strenue luctatur ut

se a pravis illecebris expédiât, sed nisi indomita

esset mulieris libido, optimum remedium proponit.

Nos vero sciamus coniugii sanctitatem per os Ioseph

hie nobis laudari, ac si Dominus assereret se fidei

coniugalis esse praesidem, ne impune efFugiant suam

vindictam quicunque alienos thalamos violant. Nam

quasi médius esBet sponsor inter virum et uxorem,

mutuam ab utroque oastitatem exigit. Unde sequitur

praeter iniuriam quae infertur homini, graviter

laedi ipsum Deum.

10. Quuni loqueretur ipsa ad Ioseph quoüdie.

Hic laudatur constantia Ioseph, ex qua apparet

solidum in eius animo Dei timorem regnasse: quo

factum est, ut non modo unum impetum repulerit,

sed ad extremum perstiterit tentationum omnium

victor. Seimus quam lubricus sit lapsus, dum

aliunde nobis flabella suscitât Satan: quia videmur

culpa exempti, si eius partem sustinet qui nos ad

flagitium inaucit. Eximia igitur fortitudine spiritus

praeditum fuisse oportet sanctum Ioseph, qui contra

omneB impiae mulieris illecebras invictus ad extremum

stetit. Quo magis detestabilis est mulieris

improbitas, quae nee tempore corrigitur, nee compescitur

pluribus repulsis. Quum hominem extraneum

et pro mancipio venditum tam frugi ac domino

suo fidum videt, quum etiam sancte ab eo monetur

ne iram Dei provocet, quam indomita est libido

quae nihil verecundiae admittit? Quia vero hinc

perspicimus quorsum prorumpant homines, ubi

carnis intempérie suffocata est honesti ratio, rogandus

est Dominus, ne spiritus sui lumen opprimi hoc

modo sinat.

11. Et fuit secundum diem hanc. Hoc est, temporis

successu, quum ilia non desisteret stuprum

offerre sancto Ioseph, tandem accidit ut vim blanditiis

adiungeret. Porro hie Moses quasi certaminis

epitasin describit. lam nobile et memoria dignum

continentiae spectaculum ediderat Ioseph, quod iuvenis

toties continua multorum dierum série tentatus,

eundem servaverat tenorem: etinea aetate, cui

venia dari solet, si intemperantius ebulliat, sibi moderatus

fuerat plus quam omnes senes. Bed nunc,

quam palam insaniat mulier, ' ac in rabiem versus

sit amor, quo magis arduum est certamen, eo plus

meretur laudis animi magnitudo,. quae contra hunc

insultuin inflexibilis perstat. Subeundum sibi famae

et vitae discrimen videbat Ioseph: famam prostituere

mavult, ac vitam potius relinquere paratus est,

quam ut scelere se coram Deo obliget. Quum tale

in iuvene exemplum proponat nobis Dei spiritus,

quid excusationis maturae aetatis viris ac muüeribus

relinquit, si sponte se proiiciunt, vel levi impulsu

cadunt? Hue ergo eniti nos decet, ut unius Dei

respectus ad domandos omnes carnis affectus praevaleat,

imo ut pluris sit nobis recta et intégra conscientia

coram Deo, quam totius mundi applausus.

Neque enim quisquam aliter probabit virtutem se

ex animo colère j nisi qui uno Deo teste contentus,

quaevis probra subire non dubftabit potius quam

ut ab officio declinet. Et certe quum inter profanos

homines volitarint haec proverbia, Conscient

tiam esse mille testes, et pulcherrimum theatrum,

valde pudendus eBt stupor noster, nisi apud nos ita

eminet Dei tribunal, ut perversa mundi iudicia in

ordinem cogat. Quare facessant vani illi praetextus:

Ego scandalum etfugere volui: veritus sum ne

in sinistram partem traherent homines quod recte

egissem: quia. Deus non satis sibi honoris deferri

iudicat, nisi quum posthabita famae cura sequimur

quo nos vocat unus ipse: non quod famam simpli-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!