26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

467 COMMENTARIES IN GENESIN. 468-

est. Quamvis enim permixti essent idololatrae, imo

uxor idololatriae magistra in eius sinu dormiret,

grata Deo semper fuerunt eius sacrificia. Neque

tarnen tarn benigna Dei facilitas in danda venia, vel

culpam sancti viri levât, vel nobis tarditatis occasio

esse debet. Etsi enim superstitiones non probabat

Iacob, per ipsum tarnen non stetit quominus sensim

obruérent purum Dei cultum. Nam ab una

Kachele profecta corruptela iam longe vagari coeperat.

" Atque idem docent omnium aetatum exempla.

Vix enim unquam sic obtinet Dei Veritas inter

homines, quantumvis strenue in ea asserénda laborent

pii doctores, quin aliquid superstitionum in

vulgi parte resideat. Si accedit dissimulatio, brevi

serpit malum, donee totum corpus occupet. Tali

fomento invaluit superstitionum congeries, quae

hodie grassatur in papatu. Quare principiis acriter

obstandum est, ne vera religio pastorum desidia et

silentio pessum eat.

Et mundate vos, et mutate vestimenta. Exhortatio

est ad externam professionem poenitentiae.

Tult enim Iacob ut domestici, qui prius se polluerant,

mutatis vestibus novam munditiem testentur.

Eodem etiam consilio et fine, post conflatos aureos

vitulos iussus est a Mose populus ornatum suum

exuere (Exod. 33, 5). In eo tantum diversa ratio

fuit; quod populus deposito ornatu, supplex reatum

suum lugubri et sordido habitu confessus est: in

domo autem Iacob mutatae sunt vestes, ut qui contaminati

fuerant, quasi novi homines prodirent, finis

tarnen (ut dixi) fuit idem, ut hoc externo ritu discerent

idololatrae quanta esset sceleris sui atrocitas.

Etsi autem virtus interior est resipiscentia, ac sedem

in corde habet, caeremonia tarnen haec minime supervacua

fuit: scimus enim quam frigide sibi displiceant

homines in peccatis, nisi multis stimulis pungantur.

Deinde hoc quoque interest gloriae Dei,

ut reatum suum homines non modo intus reputent,

sed palam etiam simul testentur. Summa igitur

haec est, quanquam Deus nihil diserte mandaverat

de purganda domo, quia tarnen altare iusserat erigi

Iacob ut purum Deo obsequium praestaret, tollenda

impedimenta curasse : atque hoc fecisse, quum ipsa

nécessitas ad quaerendum Dei auxilium eum cogeret.

4. Et dederunt ipsi Iahacob. Quanquam satis

morigeram domum habuit sanctus vir, quod

tarnen in abiieiendis idolis eius imperio tarn facile

omnes obtempérant, periculi metu factum esse non

dubito. Unde etiam colligimus quantopere nobis expédiât

malis expergefieri. Scimus quam pertinax

sit ac rebellis superstitio. Si in statu pacato et

laeto tale aliquid iussisset Iacob, maior pars dolose

occultaBset sua idola: quidam etiam forte contumaciter

negassent: nunc ipsos urget Dei manus, ut

promptis animis celeriter resipiscant. Et probabile

est pro temporis circumstantia concionatum fuisse

Iacob de iusto Dei iudicio, ut metum illis meuteret.

Quod enim iubet ipsos mundari, perinde est ac si

dixisset. Hactenus foedati fuistis coram Domino:

nunc quum tarn clementer nos respexerit, eluite

sordes istas, ne faciem eius rursus a nobis avertant.

Absurdum tarnen videtur quod Iacob idola defoderit

sub quercu, ac non potius contriverit, ac igne consumpserit:

quemadmodum de vitulis aureis legimus

fecisse Mosen, et Ezechiam de serpente aeneo (Exo.

32, 20. 2. Reg. 18, 4). Neque enim frustra locus

exprimitur: sed perstringitur infirmitas Iacob, quia

in futurum tempus non satis providus fuerit. Et

forte Dominus nimiam prioris temporis conniventiam

et mollitiem ultus est, quod prudentia vel animo eum

destituit: eius tarnen öbedientia, licet aliquid habuerit

residuum vitii, Deo accepta fuit: quia sciebat

hoc saneto viro esse propositum, idola e medio tollere,

et in signum detestationis terra obruere. Inaures

minime dubium est fuisse superstitionis insignia:

sicuti hodie in papatu cernuntur innumerae

nugae, quibus impietas se ostentat.

5. Et fuit terror Dei super urbem. Nunc re ipsa

apparet non frustra promissam a Deo salutem fuisse

saneto viro, quando inter tot hostiles gladios non

modo tutus, sed etiam quietus incedit. Excidio Sichemitarum

omnes vicini populi in odium familiae

unius exarserant: nullus tarnen se ad vindietam

commovet. Ratio exponitur a Mose, quod terror

Dei ceciderit super eos, qui comprimeret violentos

illorum impetus. Hinc discamus in manu Dei esse

hominum corda, ut fortitudine instruat quae per se

debilia sunt: et rursus, quoties visum est, emolliat

ferream duritiem. Patitur quidem interdum multos

evomere superbiae suae spumas, quibus deinde suum

praesidium opponit: sed metu saepe effeminat qui

instar leonum animosi erant: sie videmus gigantes

istos qui centies vorare poterant sanctum Iacob, subita

formidine percelli, ut liquescant. Proinde quoties

furere impios videmus in nostram perniciem,

ne metu coneidant, et desperatione frangantur corda

nostra, veniat nobis in memoriam hie Dei terror,

quo facile.domatur quantumvis furiosa totius mundi

audacia.

7. Et aedifieavit ibi altare. Iam dictum est cur

oportuerit sanetos patres quoeunque venirent, proprium

ac distinetum a reliquis gentibus habere altare:

nempe ut testatum facerent se non colère promiseuos

deos, quibus tunc passim addictus erat

mundus, sed sibi peculiarem esse deum. Nam etsi

animo colitur Deus, confessio tarnen externa, fidei

comes individua est, deinde quantopere nobis utile

sit adminiculi8 incitari ad Dei cultum, nemo est

qui non cognoscat. Si quis obiieiat, nihil in specie

diversum apparuisse: respondeo, hoc fuisse non parvum

discrimen, quod quum alii dus incognitis te-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!