26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

583 COMMENTARIUS IN GENESIN. 584

spectavit manuum impositio: nempe ut duo essent

ex ecclesiae patriarchis, et honorificum primatuin

tenerent in spirituali Déi regao.

14. M extendit Israel dexteram suam. Quum

hebetes senio essent oculi, ut aspectu non discerneret

uter natu maior esset, eonsulto tarnen manus

suas transversas posuit. Ideo dicit Moses quod

intelligere fecerit manus suas, quia non temere eas

proiecit, nee palpandi causa hue vel illuc transtulit :

sed delectu adhibito, sciens ae volens, manum dexteram

direxit ad Ephraim qui minor erat natu:

sinistram autem primogenito imposuit: unde colligimus

spiritum Dei huius aotionis fuisse praesidem,

qui arcanà sua luce sancti viri mentem irradians,"

acutius eum videre fecit quam qui valde erant

perspicaces. De symbolo plura dicere supersedeo,

quia ex aliis locis petere licebit.

15. Deus in cuius conspectu. Etsi Iacob commissam

sibi gratiae Dei dispensationem esse noverat,

Tit cum effectu benediceret nepotes: nihil tarnen sibi

arrogat, sed supplex ad preces descendit, ne vel

minimum quid ex Dei gloria delibet. Nam sicuti

ipse legitimus erat benedictionis minister, ita Deum

unum agnosci autorem oportuit. Atque hinc communis

sumenda est régula omnibus ecclesiae ministris

ac pastoribus. Quamvis enim non solum

vocentur coelestis gratiae testes, sed Ulis donorum

spiritualium iniuncta sit dispensatio: ubi tarnen ad

Dei comparationem ventum est, nihil sunt, quia

unus ille omnia in se continet : quare discant se

ultro in ordinem cogère, ne Dei nomen obscurent.

Et* certe Dominus minime ea lege sibi ministros

constituit ut sibi quidquam abroget : itaque non sine

sacrilegio appétit inortàlis homo seorsum aliquid a

Deo videri. In verbis hoc primo riotandum est,

quod Deum invocat in cuius conspectu ambulaverunt

patres Abraham et Isaac : nam quia a foedere

cum ipsis percusso benedictio pendedat, fidem eorum

intervenire necesse fuit. Deus illos sibi et posteros

elegerat in populum: sed ideo efficax fuit ilia promissio,

quia fide apprehensa vivam radicem egit.

Atque ita factum est, ut ius successionis ad ipsum

Iacob transmiserint. Yidemus nunc ut patrum

fidem non frustra nee intempestive in medium proponat,

sine qua non fuisset legitimus gratiae successor

ex Dei foedere : non quod Abraham et Isaac

sibi et posteris acquisierint tantum honorem, vel a

se ipsis èxcelluerint : sed quia Dominus fide consignât

ac sancit quae nobis promittit bénéficia, ne

effluant.

J)eus qui pascit me. lam ad proprium sensum

descendit Iacob, quod scilicet usque a pueritia divinum

erga se favorem varus modis assidue sit expertus.

Nuper benedictionem suam fundavit in Dei

notitia ex vorbo eius concepta, et patrum fide: nunc

alteram confirmationem adiungit ab ipsa experientia:

ac si diceret, non inani verborum sonitu se bene :

dictionem effundere, sed cuius fructum tot» vita

perceperat. Quamvis autem promiscue solem suum

super bonos et malos oriri faciat Deus, et incredulos

non minus pascat, quam fidèles: quia tarnen his

solis peculiarem paterni amoris sui sensum in usu

dbnorum suorum praebet, merito Iacob ad fidei

suae confirmationem hac ratione utitur, quod semper

Dei auxilio protectus fuerit. Pascuntur Dei liberalitate,

imo saginantur increduli: sed non secus se

ingurgitant ac porci, quibus tametsi ex arboribus

decidunt glandes, rostrum tarnen habent terrae

affixum. Atqui hoc in Dei beneficiis praecipuum

est, ut nobis pignora sint, vel tesserae paterni eius

erga nos amoris. Iacob ergo ex pietatis sensu,

quo praediti sunt filii Dei, rite ad gratiae promissae

probation em accommodât quaecunque in eum Deus

contulerat bona: ac si diceret, se luculento exemplo

esse quam vere et bona fide pepigisset Dominus so

Abrahae filiis fore in patrem. Nos quoque hinc

discamus probe expendere et meditari quaecunque

ex Dei manu percipimus bénéficia, ut totidem adminicula

sint ad confirmandam fidem nostram.

Haec optima est ratio quaerendi Dei, ubi a verbo

incipimus: deinde accedit experiinentalis (ut ita

loquar) cognitio. Quum autem hic non vulgaris

sancti viri gratitudo refulgeat, eius tarnen laudem

auget haec circumstantia, quod inter multipliées

aerumnarum, quibus prope oppressus fuerat, complexus

assiduam Dei bonitatem célébrât. Quanquam

enim rara et mirifica Dei virtute praeter usitatum

morem ereptus fuerat ex pluribus periculis, fuit

tarnen excelsi fortisque animi superare tot ac tam

ardua obstacula, ut ad Dei bonitatem fidei alis

volaret: nee malörum congerie obrui, quin eandem

bonitatem cerneret in densis tenebris.

Angélus qui redemit me. Sic angelum adiungit

Deo, ut eum parem faciat. Certe divinum illi cultum

tribuit, eadem ab eo quae a Deo petens. Si

de angelo quolibet indifferenter accipias, absurda

ërit loqùutio: quin potius Dei nomen ao personam

sustinens in benedicendo filio, hac parte angelis est

superior. Quare necesse est Christum intelligi, qui

angeli titulo non temere insignitur, eo quod perpetuus

fuerit mediator. Et Paulus prioris ad Corinthios

oapite 10, 4 testatur fuisse angélum ilium

qui dux et praeses itineris fuit veteri populo.

Nondum quidem missus a patre erat, ut suscepta

carne nostra propius ad nos accederet: sed quia

semper vinculum fuit coniunctionis hominum cum

Deo, nee aliter quam per ipsum Deus se olim

patefecit, merito vocatur angelus : adde quod patrum

fides in futuram eius missionem intenta erat. Angelus

ergo fuit, quod iam tunc radios suos funderet,

ut ipso mediatore saneti Deo appropinquarent.

Semper enim longius inter Deum et homines dissi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!