26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

599 COMMENTARIUS IN GENESIN. 600

nihilominus, quae sub Messia speranda erat félicitas,

veteri suo regno fuisse adumbratam. Nunc redeo

ad verba Iacob: Donee veniat Siloh, inquit, residebit

sceptrum, vel dominatio in luda. Primo videndum

est quid significet vox mW. Quia Hieronymus

vertit: Qui mittendus est: putant nonnulli fraude

corruptum esse locum, ac literam n suppositam

fuisse in locum n quod licet firmum non sit, veritati

tarnen simile est. Quod ex Iudaeis quidam

locum notari volunt ubi diu reposita fuerat area

foederis, quia paulo ante exordium regni Davidis

in vastitatem redactus est, ratione prorsus caret.

Neque enim hie praedicit Iacob quo tempore ordinandus

sit rex David: sed regnum fore stabile in

eius domo, quousque impleat Deus quod pollicitus

est de singulari benedictione seminis Abrahae. Adde

quod dura esset ac coacta loquutio, Silo venire : pro

venire eius finem. Longe rectius et çongruentius

exponunt alii interprètes: Filium eius: bw enim

filius Hebraeis dicitur: rt vero positum esse dicunt

loco 1 relativi. Atque in hunc sensum maior pars

descendit. Sed iterum a mente patriarchae perperam

dissident Iudaei dum hoc referunt ad Davidem.

Nam (sicuti nuper attigi) non promittitur regni

origo in Davide, sed absoluta perfectio in Messia.

Et certe tarn crassa absurditas non longa refutation e

indiget. Quid enim hoc sibi vellet, regnum finem

non accipiet in tribu luda donee erectum fuerit?

Certe Recedere nihil aliud est quam Desinere.

Deinde continuam seriem ponit Iacob dum scribam

recessurum negat ex pedibus. Nam regem in solio

iam locatum esse oportet, ut scriba sedeat inter

eius pedes. Describitur ergo nobis regnum, quod

postquam constitutum fuerit non desinet quousque

succédât perfectior status: vel quod idem valet,

futurum Davidis regnum hoc titulo commendat

Iacob: quia tessera ac pignus esset beatae gloriae

quae iam olim Abrahae generi destinata erat. In

summa, regnum quod transfert in tribum luda, non

fore vulgare pronunciat : quia inde tandem proveniet

promissae benedictionis complementum. Sed hie

procaciter insurgunt Iudaei, quod eventus nostrum

errorem coarguat. Nam regnum ad Christi usque

adventum nequaquam durasse constat: quin potius

ex quo in exsilium traductus est populus, sceptrum

fuisse confractum. Verum si fidem habent vaticiniis,

antequam illorum obiectionem diluo, velim mihi

respondeant quomodo hie regnum assignet Iacob

filio luda: nam quum vixdum firma esset eius

possessio, repente laceratum fuisse scimus, totamque

fere eius potentiam occupatam a tribu Ephraim.

An Deus secundum ipsos hie per os Iacob evanidum

aliquod regnum promisit? Si excipiant, non ideo

fuisse fractum sceptrum, quamvis magna populi

• parte spoliatus fuit Roboam, hoc cavillo minime

effugient: quia diserte imperium Iudae ad tribus

omnes extenditur, his verbis, Genu curvabunt coram

te filii matris tuae. Nihil ergo contra nos afferunt

quod non protinus in ipsos vicissim retorquere

liceat. Nondum tarnen soluta est quaestio, fateor:

sed hoc praefari libuit, ut Iudaei deposito calumniandi

studio, rem ipsam discant placide nobiscum

expendere. Perpetuam gubernationem in tribu luda

hoc fere modo contexere soient Christiani. Quum

ab exsilio reversus est populus, loco sceptri regii

fuisse dicunt principatum qui usque ad Machabaeos

duravit. Deinde successisse tertium regiminis modum:

quia summa iudicandi potestas penes septuaginta

fuerit, quos ex genere regio delectos fuisse ex

historiis constat. Adeo autem non conciderat ilia

regii generis autoritas, ut Herodes ad causam

dicendam citatus, vix capitale supplicium effugerit:

quia contumaciter se subduxerat. Concludunt igitur

nostri, quamvis non resplenduerit regia maiestas a

Davide usque ad Christum, stetisse tarnen aliquem

principatum in tribu luda, atque ita impletum fuisse

oraculum. Haec quanquam vera sunt, maior tarnen

loco probe excutiendo adhibenda est dexteritas. Ac

primo tenendum tribum luda iam nunc constitui

principem inter alias, ut dignitate emineat, quamvis

nondum adepta sit imperium. Et certe primatum

ei fuisse ultro concessum a reliquis, ex quo redemptus

fuit populus, testis est alibi Moses. Secundo

loco tenendum est, huius dignitatis specimen magis

luculentum in regno proponi quod auspioatus est

Deus in Davide. Quanquam autem paulo post sequuta

est defectio, ut exigua portio dominationis in

tribu luda steterit: ius tarnen divinitus ei collatum

minime potuit eripi: ideo quo tempore summa opulentia

refertum erat, altoque fastu turgebat regnum

Israel, dicitur tarnen accensa fuisse Hierosolymae

lucerna Domini. Pergamus longius: quum regni

cladem praedicit Ezechiel, cap. 21, 31 satis demonstrat

quomodo sceptrum a Domino servandum

fuerit donee in manus Christi veniret. Tolle oidarim

(inquit) aufer coronam: haec non erit haec:

perversam, perversam, perversam pono earn, donee

veniat cuius est. Videri posset primo aspectu vaticinium

Iacob excidisse, dum ornatu regio spoliatur

tribus luda. Sed hinc colligimus non fuisse Deiim

adstrictum, ut visibilem regni gloriam e sublimi

semper ostenderet. Alioqui falsae essent aliae promissiones,

quae solii diruti, et lacerati restitutionem

praedicunt. Ecce, dies veniunt quibuß suscitabo

tabernaculum David, quod cecidit, et aedificàbo

rupturas eius, et quae corruerant instaurabo (Amos

9, 11). Quanquam absurdum esset plures citare

locos, quum passim occurrat haec doctrina in prophetis.

TJnde colligimus non ita stabilitum fuisse

regnum, ut aequabili tenore semper folgeret: sed

quod ad tempus collapsum ac deforme, postea recuperaret

amissum splendorem. Videntur quidem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!