26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

475 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 476

tinuit, necesse fuit alterum genus ab altero distingua

28. Et fuerunt dies Ishac. Mors Isaac non

narratur suo ordine, ut mox patèbit ex contextu:

ßed alibi vidimus VOTIQOV itqmtoov Mosi familiäre

esse. Caeterum quum dicitur mortuus esse senex ac

plenus dierum: sensus est, expleto vitae cursu defunctum

esse matura morte: itaque hoc ad Dei benedictionem

pertinet, quanquam verba ista non

modo ad temporis spatium, sed simul ad sancti viri

affectum refero, quod scilicet Isaac vitae satur,

libenter et placide concesserit e mundo. Quosdam

enim senes decrepitos cernere licet, qui tarnen non

minus vitae cupidi sunt quam in flore aetatis: et

quum sint silicernia, mortem nihilominus exhorrent.

Quanquam ergo inter Dei benedictiones censetur

longa vita, non tarnen sufficit annorum numerum

supputare, nisi homines se diu vixisse sentiant:

Deique gratia et aetate sua contend, ad migrandum

se comparent. Porro ut animi compositi sint ad

talem moderationem, senes sibi bene conscios esse

oportet ut non réfugiant Dei conspectum : nam mala

conscientia impios terrore persequitur et exagitat.

Adiungit etiam Moses sepultum fuisse Isaac a duobus

filiis. Nam quia tunc minus clare testata erat

resurrectio et eius. primitiae nondum apparuerant,

eo diligentius exerccri decuit sanctos patres in externis

caeremoniis, ut ita spectaculum interitus in

morte corrigèrent. Quod autem Esau priorem obtinet

locum, bine rursus docemur fructum paternae

benedictionis non fuisse perceptum a Iacob in hac

vita: nam qui iure primogenitus erat, alteri adhuc

subiicitur post mortem patris.

CAPUT XXXVI.

1. Istae vero sunt generationes Esau, hie est

Edom. 2. Esau accepit uxores suas e filiabus Chenaan:

Hadah filiam Elon Haeitti, et Aliolïbamah

filiam Anah, filiam Sibhon Eivvaei, 3. Et Bosmath

filiam Ismael sororem Nebaioth. 4. Et peperit Hadah

ipsi Esau Eliphaz: et Bosmath peperit Behuel. 5. Et

Aholibamah peperit Iehus, et Iahalam, et Corah: isti

filii Esau qui nati sunt in terra Chenaan. 6. Et

accepit Esau uxores suas, et filios suos, et filias suas,

et omnes animas domus suae, et pecudes suas, et

omnia iumenta sua, et omnem acquisitionem suam

quam acquisierat in terra Chenaan: et profectus est

ad aliam terram a facie Iahacob fratris sui. 7. Erat

enim substantia eorum multa, ita ut nequirent habitare

pariter: nee poterat terra peregrinationum eorum ferre

eos propter substântiam eorum. 8. Habitavit itäque

Esau in monte Sehir: Esau est Edom. 9. Ac istae

sunt generationes Esau patris Edom in monte Sehir.

10. Ista sunt nomina filiorum Esau: Eliphaz filius

Hadah uxoris Esau: Behuel filius Bosmath uxoris

Esau. 11. Et fuerunt filii Eliphaz, Theman, Omar,

Sepho, et Gahathan, et Cenaz. 12. Timnah autem

fuit concubina Eliphaz filii Esau, et peperit ipsi

Eliphaz Hamalec. Isti sunt filii Hadah uxoris

Esau. 13. Isti vero sunt filii Behuel: Nahath, et

Serah, Sammah, et Misza isti sunt filii Bosmath

uxoris Esau. 14. Et isti fuerunt filii Aholibamah

filiae Hanah filiae Sibhon uxoris Esau: quos

peperit ipsi Esau: Iehu, et Iahalam, et Corah.

15. Isti duces filiorum Esau. Filii Eliphaz

primogeniti Esau, dux Theman, dux Omar, dux

Sepho, dux Cenaz. 16. Dux Corah, dux Gahathan,

dux Hamalec: isti sunt duces Elipliaz in terra Edom:

isti sunt filii Hadah. 17. Et isti sunt filii Béhuel

filii Esau, dux Nahath, dux Zerach, dux Sammah,

dux Mizzah: isti sunt duces Behuel in terra Edom: isti

sunt filii Bosmath uxoris Esau. 18. Isti autem sunt

filii Aholibamah uxoris Esau, dux Iehus, dux Iahalan,

dux Corah: isti sunt filii Aholibamah filiae Hanah

uxoris Esau. 19. Isti sunt filii Esau, et isti

duces eorum: ipse est Edom. 20. Isti sunt filii Sehir

Horaei, habitatores terrae: Lotan, et Sobal, et

Sibhon, et Hana. 21. Et Bison, et Eser, et Disan.

Isti duces Horaeorum filiorum Sehir in terra Edom.

22. Et fuerunt filii Lotan: Hori et Heman: et soror

Lotan: Thimnah. 23. Isti sunt filii Sobal: Halvan,

et Manahath, et Hebal, Sepho, et Onam. 24. Et isti

sunt filii Sibhon: Aiah et Hanah: hie est Hanah qui

invenit mulos in deserto, quum pasceret asinos Sibhon

patris sui. 25. Et isti sunt filii Hanah: Disan, et

Aliolïbamah filia Hanah. 26. Et isti sunt filii Disan:

Hemdan, et Esban, et Ithran, et Cheran. 27. Isti

sunt filii Eser: Bilhan, et Zaavan, et Acan. 28. Isti

sunt filii Disan: Us et Aran. 29. Isti sunt duces

Horaeorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sibhon, dux

Hanah, 30. Dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti

sunt duces Horaeorum, in ducibus eorum, in terra

Sehir. 31. Et isti sunt reges qui regnaverunt in terra

Edom, antequam regnaret rex super filios Israel.

32. Nempe regnavit in Edom: Belah filius Behor et

nomen urbis eius Dinhabah. 33. Et mortuus est Selah,

et regnavit pro eo Iobab, filius Zerah de Sofrah.

34. Et mortuus est Iobab, et regnavit pro eo Hussam

e terra Australi. 35. Et mortuus est Hussam, et

regnavit pro eo Hadad filius Sedad qui percussit

Midian in agro Moab: et nomen urbis eius Avith.

36. Et mortuus est Hadad, et. regnavit pro eo Samlah

de Masrecah. 37. Et mortuus est Samlah, et

regnavit pro eo Saul de Behoboth fluminis. 38. Et

mortuus est Saul, et regnavit pro eo Bahal-hanan filius

Achbor. 39. Et mortuus est Bahal-hanan filius

Hachbor, et regnavit pro eo Hadar: et nomen civitatis

eius Baku: nomen autem uxoris eius Mehetabel filia

Matred filiae Me-zahab. 40. Ista ergo sunt nomina

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!