26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

335 COMMENTARIUS IN GENESIN. 336

est, Dominum, penes quem et temporum momenta

sunt, et hominum gressus, sic U trinque tempérasse

omnia, ut providentiam suam clare testatam faceret:

nam interdum nostra desideria longius suspendit,

utprécando fatigati videamur tarnen operam lusisse:

sed in hoc negotio ne obscura esset sua benedictio,

repente affulsit. Idem et Danieli contigit, cui ante

finem precationis apparuit angelus (Dan. 9, 21).

Tametsi autem nostra segnitia saepe contingit ut

Dominus ad praestandum sit tardior, saepe tarnen

differri expedit quod petimus. Interim certis exemplis

palam et conspicue probavit, quamvis non statim

respondeat eventus, nunquam tarnen irritas esse

suorum preces: imo semper illud impleri, antequam

clament, sibi curae esse eorum necessitates

(Es. 65, 24).

21. Et vir stupêbat super earn tacens. Admiratio

haec servi Abrahae, ostendit fuisse animi dubium.

Secum tacitus explorât an iter suum Deus fortunaverit.

Nibildum igitur habet certi de ilia Dei gubernatione,

cuius symbolum Tel tesseram sibi ipse

sumpserat? Respondeo, nunquam ita numeris omnibus

absolutam esse in Sanctis fidem, quin multae

dubitationes occurrant. Nihil igitur absurdi, si

servus Abrahae, in genere Dei providentiae se committens,

inter multas cogitation es alternet atque

aestuet. Deinde fides, quamvis pacatos et quietos

reddat piorum animos, ut patienter Deum exspectent,

non excutit tarnen illis omnem curam: quia

necesse est patientiam ipsam sollicita exspectatione

exerceri, donee compleat Dominus quod promisit.

Caeterum quamvis haesitatio ista servi Abrahae

vitio non careat, quia manat a fidei infirmitate : ideo

tarnen excusabilis est, quod non alio deflectit oculos:

sed tantum ab eventu confirmationem petit, ut sibi

Deum adfuisse sentiat.

22. ProtuJit vir inaurem. Quod pretiosis monilibus

ornat puellam fiduciae signum est. Nam

quum multis documentis constet probum et frngi

ministrum fuisse, non proiiceret sine delectu opes

domini sui. Seit igitur non male collocari munera

ilia: vel saltern bonitate Dei fretus, quasi futuri

coniugii arrham, fideliter dispensât. Sed quaeritur

an Deo probentur eiusmodi ornamenta, quae non

tarn ad munditiem quam ad pompam spectant:

respondeo, non semper referri in scripturis quae

imitari conveniat. Quidquid generaliter praecipit

Dominus, pro inflexibili régula habendum est : particularibus

quidem exemplis inniti, non modo periculosum

est, sed etiam ineptum et absurdum. lam

in cultu corporis quantopere Deo non fastus tantum,

vel ambitio, sed omnis luxuries displiceat, scimus.

Ut absit interior cordis cupiditas, damnât immodicum

et superfluum nitorem, qui in se multorum

vitioram continet illecebras. lam vero ubi pura

cordis sinceritas in splendido ornatu reperietur:

rarae certe hoc esse virtutis omnes agnoscunt. Nostrum

quidem non est praecise quolibet ornatu

interdicere : quia tarnen prava aliqua vanitate corruptum

est quidquid frugalem usum excedit : praesertim

vero quia hac in parte inexplebilis est mulierum

cupiditas: non tantum mediocritas colenda

est, sed etiam abstinentia, quoad fieri potest. Et

clanculum obrepit ambitio ut ornatus paulo nitidior

mox in JfoaÇlav ebulliat. Quantum ad inaures et

armillas Rebeccae spectat, sicuti non dubito tunc in

usu fuisse apud divites, ita ferebat saeculi integritas

ut parce et frugaliter illis uterentur : et tarnen Vitium

non excuso. Nos quidem nihil iuvat exemplum

vel sublevat, si pravas libidines, quas etiam sublatis

fomentis restinguere plusquam difficile est., titillamus

et magis aöcendimus: quae auro fulgere appetunt

mulieres, corruptelae suae praetextum quaerunt

in Rebecca. Our non igitur ad austerum illud vitae

genus, et rusticum laborem se perinde conformant?

Sed quemadmodum iam dixi, falluntur qui sanctorum

exempla contra communem Dei legem sibi

posse suffragari putant. Si quis obiieiat, hoc ab

•honestae castaeque puellae verecundia abhorrere,

quod ab nomine extraneo, et nunquam prius viso

inaures et armillas recepit: primum fieri potest ut

multos sermones Moses praetereat ultro citroque

habitos, quibus adductam fuisse iprobabile est ut

recipere auderet. Potest etiam fieri ut priore loco

narret quod ordine erat posterius. Sequitur enim

paulo post in contextu, servum Abrahae sciscitatnm,

cuiusnam esset filia. Simul reputanda nobis est

saeculi illius integritas. TJnde fit ut puellam urbe

solam egredi probrosum non esset, nisi quod tunc

mores hominum non adeo severam pudicitiae custodiam

requirebant? Ex contextu quidem apparet,

ornatum Uli non turpis lenocinii causa datum esse:

sed quem parentibus proferret, quo facilior ad sponsalia

esset ingressus. De pretio non consentirait

interprètes. Inaures aestimat Moses dimidio siclo,

armillas decern siclis. Hieronymus pro dimidio

posuit duos siclos. Ego genuinum sensum esse

existimo, quod armillae decern siclos valuerint: frontale

vero vel inaures dimidium, hoc est quinque

siclos. Nam quum nihil post vocem Jjp3 addatur,

relatüf est ad maiorem numerum. Alioquin minime

concinna esset proportio inter armillas et ornatum

capitis. Porro si pro quatuor Atticis drachmis siclum

aeeipimus, levé pretium erit. Itaque pondus

auri notari puto, quod multo maiorem summam

conficeret quam nummus.

26. Et inclinavit se vir. Quum audit servus

Abrahae se ineidisse in filiam Bathuelis, magis ac

magis in spem bonam erigitur. Neque tarnen, ut

proifaui homines soient, tanquam oecursu fortuito

gaudet: sed Deo gratias agit, eius providentiae acceptum

ferens quod recta fuerit tarn opportune de-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!