26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

473 COMMENTARY'S IN GENESIN. 474

ostendit, iudicio eius damnatum fuisse moeroris excessum

in uxore, quae filio sinistram ac probrosam

notam inusserat: nam ingratitudine non caret tristitia,

quae sensus nostros ita occupât in rebus ad-

Tersis ut nos Dei bénéficia non exhilarent, vel saltern

aliquid aspergant dulcedinis ad dolorem mitigandum.

Additur deinde sepultura, cuius tanta

apud sanctos patres Tigere non potuit religio, nisi

ob spem futurae resurrectionis. Quoties ergo legimus

de sepeliendis mortuis suis, quasi de raro aliquo

officio fuisse sollicitos, veniat nobis in mentem

finis ille quem dixi: neque enim ludicra fuit caeremonia,

sed vivum futurae resurrectionis symbolum.

Eateor quidem profanos ac dégénères homines passim

tunc in mundo impensam operam sepeliendis

mortuis temere dédisse, tantum ad inane luctus

solatium : sed quanquam illi a vera origine in crassos

errores dilapsi erant, fecit tarnen Dominus ut

integer apud suos ritus hie maneret, quin etiam

apud incredulo8 testimonium exstare voluit, quo

inexcusabiles semel reddantur. Nam quum sine

magistro ingenitus fuerit omnibus hic affectus, ut

mortuos sepelire unum esset ex pietatis offieiis,

clare hoc illis dietavit natura, corpus hominis ad

immortalitatem esse conditum: ideoque sic considère

in morte, ut non prorsus intereat. Statua, vel

monumentum eodem speetavit. Nullam arcem exstruxit

quae insigne esset gloriae suae apud posteros:

sepulcri vero memoriam erigere curae habuit,

quae omnibus saeculis testis esset seeundae vitae

magi8 fuisse addictum, et Dei Providentia superstes

duravit haec admonitio, donec ex Aegypto reversus

est populus.

23. Et conetibuit cum Bilhah. Tristis nunc,

imo tragica historia refertur de incestuoso coneubitu

Ruben cum noverca. Vocat quidem Moses Bilham

coneubinam Iacob, sed quanquam non convenerat

in manum viri ut esset materfamilias ac bonorum

80cia, tarnen quoad thorum légitima erat uxor,

quemadmodum ante vidimus. Si quis extraneus

saneti viri uxorem stuprasset, affectus fuisset magno

probro: sed longe atrocius fuit tantam contumeliam

a proprio filio pati. Quale vero et quam detestabile

probrum, quod duarum tribuum mater non

modo se adulterio contaminât, sed etiam incestu.

Quod flagitium sic a natura abhorret, ut ne inter

gentes quidem tolerabile unquam habitum fuerit.

Et certe miro Satanae artificio penetravit tanta

obscoenitas in sanetam domum, ut irrita videri

posset Dei electio. Quibuscunque potest modis Dei

gratiam in electis pervertere Satan conatur: id

quum efficere nequit, earn vel infamat, vel saltern

obscurat. Hinc fit ut turpia saepe exempla in

ecclesiam obrepant. Et Dominus hoc modo humiliari

suos patitur, ut aibi attentius caveant, ut magis

sollicite invigilent ad preces, discantque ab eius

misericordia in totum pendere. Moses tantum refert:

Iacob de scelere hoc factum esse certiorem:

dolorem vero eius subticet, non quod fuerit àvâXyqroç

(neque enim tarn erat stupid us, ut dolorem suum

non sentiret:) sed quia pro rei gravitate exprimi

non potuit moeror. Nam hic prorsus videtur spectasse

Moses quod pictor ille in Iphigeniae immolatione

fecit, qui patris faciem velavit, quum lugentis

vultum non posset satis exprimere. Praeter aeternnm

familiae dedecus erant alia quae saneti viri

pectus transfigerent. Summa eius félicitas erat in

sobole, unde etiam toti mundo proditura erat salus,

quum iam duo fuissent perfidi et sanguinarii latrones,

nunc primogenitus scelere utrumque superat.

Sed hinc illustrior apparuit gratuita Dei electio,

quia filios Iacob non ex dignitate praetulit toti

mundo: deinde quod quum tarn foede lapsi essent,

firma nihilominus et efficax stetit. Talibus exemplis

moniti, discamus nos contra horrenda scandala

munire, quibus Satan turbare nos studet. Accommodet

etiam hoc quisque ad privatam fidei suae

consolationem. Ita enim labuntur interdum etiam

boni, quasi a gratia exciderint: tales ruinas statim

excipiat desperatio necesse est, nisi Dominus ex

opposito spem veniae ostendat. Insigne hic speculum

proponitur in Ruben, qui post extremum facinus

gradum tarnen patriarchae in ecclesia retinuit:

quanquam simul manendum est sub timoris et vigilantiae

custodia, ne incautos opprimât tentatio,

atque ita circumveniant Satanae insidiae. Neque

enim foedae libidini patronum dare voluit spiritus

sanctus, ut in concubitus incestuosos quisque ruat:

sed potius in persona honorifica huius sceleris turpitudinem

traduxit, ut inde magis sollicite omnes

abhorreant. Hie locus etiam Novati errorem refellit.

Probe edoctus erat Ruben: symbolum divini

foederis a prima infantia in came sua gestabat,

imo regenitus erat Dei spiritu, videmus quale fuerit

praecipitium, unde erectus est incredibili Dei misericordia.

Non est igitur cur lapsis spem veniae

praecidant Novatiani, et similes phrenetici:

quia non levis Christo fit iniuria, si ab eius

adventu magis restrictam esse putamus Dei gratiam.

Et fuerunt filii Iahacob duodecim. Recenset

Moses iterum filios Iacob continua série. Primus

inter eos ponitur Ruben, non honoris causa, sed ut

maiori probro oneretur: nam quo maiori quisque

honore ornatus est a Domino, eo graviorem sustinet

culpam, dum Satanae postea se mancipans, locum

suum deserit. Videtur autem catalogum hunc texere

Moses ante mortem Isaac, ut discernât progeniem

Iacob ab Idumaeis, quorum mentio fiet

proximo capite. Nam morte Isaac fons sancti generis

quasi in duos fluvios seorsum fuit diductus:

sed quia Dei adoptio in altera tantum parte se con-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!