26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

133 . COMMÉNTARIUS IN GENESIN. 134

tarn saeva. Ergo Moses, ut ansam praecidat vanis

speculationibus, quas nobis curiositas nostra s uggerit,

uno verbo pronunciat, non bumano artificio,

sed divino miraculo factum esse ut immunis fuerit

area à diluvio. Dubium quidem non est quin tunc

novo ingenio et perspicacia donatus fuerit Noah,

ne quid deesset ad strueturam arcae: sed ne successu

careret haec ipsa gratia, necesse fuit accedere

aliquid maius. Quare ne sensus nostri captu metiamur

modum servandae arcae, docet Moses non pice,

vel bitumine tantum, sed magis arcana Dei virtute,

et opposita eius manu cohibitas fuisse aquas ne

irrumperent.

17. Et factum est diluvium. Copiosus etiam in

eo est Moses, ut totum orbem aquis submersum

fuisse demonstret. Porro hue narratio referenda

est, ne tribuamus fortunae diluvium quo periit

mundus: quemadmodum hominibus solemne est

velum aliquod obtendere Dei operibus, quod eius

vel bonitatem, vel iudicia in illis obscuret. Atqui

dum clare exprimitur deletum fuisse quidquid in

terra vigebat, bine colligimus certum et illustre

fuisse Dei iudicium: praesertim quum solus Noah

residuus maneat: propterea quod verbum, in quo

continebatur salus, fide amplexus sit. Deinde in

memoriam revocat quod prius diximus, quam desperata

scilicet fuerit hominum impietas, et quam

gravia scelera quibus ad totum orbem delendum

induetus est Deus : qui certe pro sua ingenti dementia

opificio suo pepercisset, si mitiori remedio

vidisset fore locum. Haec autem duo e regione

inter se opposita simul coniungit, quod deletum

fuerit totum humanum genus, interim vero Noah

cum sua familia salvus eyaserit. Hinc discendum

est quid illi profuerit Deum unuin sequi, posthabito

mundo: quod non facit Moses laudandi hominis

causa, quam ut nos ad eius imitationem invitet.

Caeterum ne a Deo nos abducat peccantium multitudo,

patienter ferendum est quod nos ludibrio habent

impii, nobisque insultant: donee exitu ipso

ostendat Dominus sibi obedientiam nostram probatam

esse. Hoc sensu Petrus baptismi figuram fuisse

docet, quod Noah ex diluvio universali emersit

(1. Pet. 3, 21): ac si diceret, modum salutis quam

per baptismum conBequimur, congruere cum liberatione

illa Noah: quoniam hodie quoque mundus

plenus est incredulis, sicuti illo tempore terram

occupabant: ideoque nos a maiori turba segregare

necesse sit, ut nos Dominus ab interitu eripiat.

Eadem ratione apte et merito area ecclesiae confertur.

Sed tenenda est similitudo qua inter se

mutuo respondent: ea autem in solo Dei verbo consista

: quia sicuti Noah Dei promissionem sequutus,

collegit se cum uxore et liberie, ut sub quadam

mortis specie a morte emergeret : sic nos mundo renunciare,

et mori conveniet, ut nos verbo suo Do-

minus vivificet: neque enim alibi tuta est salutis

custodia. Ridiculi vero sunt papistae, qui areata

nobis sine verbo fabricant.

CAPUT vin.

1. Becordatus est autem Deus Noah, et omnis hestiae,

et omnis animalis quae er ant cum eo in area:

et transite fecit Deus ventum super terram, et quieverunt

aquae. 2. Et clauserunt se fontes abyssi, fenestraeque

coéli, et prohibita est pluvia e coelo. 3. Et

reversae sunt aquae a superficie terrae, eundo et redeundo,

et defecerunt aquae in fine quvnquaginta et

centum dierum. 4. Et requievit area mense sepümo,

septimadeeima die mensis, super montes Ararat. 5. Et

aquae ibant et deficiebant usque ad mensem deeimum:

in deeimo, in prima mensis visa sunt cacumina montium.

6. Et fuit, in fine quadraginta dierum, aperuit

Noah fenestram arcae quam fecerat. 7. Et misit

corvum, et egressus est egrediendo et redewndo,. donec

siccarentur aquae quae erant super terram. 8. Deinde

misit columbam a se ut videret an extenuatae essent

aquae a superficie terrae. 9. Et non mvenit columba

requiem plantae pedis sui, et reversa est ad eum m

mcam: quia aquae erant in superficie omnis terrae:

et misit manum suam, et aeeepit earn, introduxiique

earn ad se in arcam. 10. Et exspeetavit adhuc septem

dies alios, et addidit ut mitterei columbam ex area.

11. Et venit ad eum columba tempore vespertino, et

ecce, folium olivae raptum erat in ore eius, et cognovit

Noah quod extenuatae essent aquae a superficie terrae.

12. Et exspeetavit adhuc septem alios, et misit columbam:

et non addidit ut reverteretur ad eum amplius.

13. Et fuit primo et sexcentesimo anno, primo mense,

in prima mensis, siccatae sunt aquae a superficie

terrae: removit autem Noah operimentum arcae, et

vidit, et ecce siccata erat facies terrae. 14. Et in

ynense secundo, in septima et vicesima die mensis,

aruit terra. 15. Loquutus est autem Deus ad Noah,

dicendo: 16. Egredere ex area, tu et uxor tua, et

filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. 17. Omnem

bestiam quae est tecum, ex omni carne, tarn de volatili

quam de animali, et omni reptili quod reptat super

terram, educ tecum ut se moveant in terra, et crescant,

multiplicenturque super terram. 18. Et egressus

est Noah, et filii eius, et uxor eius, et uxores

ßiorum eius cum eo. 19. Omnis bestia, omne reptile

et omne volatile, omne quod movetur super terram,

secundum familias eorum egressa sunt ex area. 20. Et

aedifieavit Noah altare Iehovae, et tulit ex omni animali

mundo, et ex omni volatili mundo, et obtulit holocausta

in altari. 21. Odoratusque est Iehova odorem

quietis. Et dixit Iehova in corde suo: Non addam ut

maledicam ultra terrae propter hominem : quia cogitatio

9*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!