26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

499 , COMMENTAEIUS IN GENESIN. 500

atroci subiicit Iudas nurum suam, ideo fit quod

adulterii ream agat. Nam idem tunc consuetudine

viguisse inter homines apparet quod Dominus postea

lege sua sancivit, ut statim a sponsalibus puella

marito obstrictam haberet fidem. Nupserat Thamar

in familiam Iudae: tertio filio tunc desponsa erat.

Non vocatur itaque in iudicium simplex et vulgaris

scortatio, sed adulterii crimen, quod iure suo persequitur

Iudas, quia in filii persona laesus erat.

Porro supplicii genus, quantopere saeculis omnibus

displicuerit adulterium, documento est. Lapidari

adulteros lex Dei iubet (Lev. 20, 10. Deut. 22, 22).

Antequam scripto sancita esset poena, communi

omnium consensu adultéra mulier ad ignem vocata

fuit. Hoc divino instinctu factum esse constat, ut

natura duce et magistra, quasi firmis custodiis

munita esset -coniugii sanctitas. Quanquam autem

vir non est dominus corporis sui, sed mutua est

inter ipsum et uxorem obligatio, poenae tarnen capitis

obnoxii non fuerunt mariti, si cum innuptis

mulieribus scortati essen t: quia non solam impudicitiam

ulcisci propositum fuit, sed dedecus quod

marito irrogat mulier, deinde furtivam seminis permixtion«m.

Quid enim amplius in hominum societate

salvum manebit, si liceat foetus alienos supponere?

furari nomen quod spuriis tribuatur? ad

eosdem transferre ereptam legitimis liaeredibus substantiam?

Non mirum igitur, quod tarn severe olim

asserta fuit coniugii fides hac in parte. Quo foedior

hodie minusque excusabilis est nostra socordia, quae

adulteria impunitate fovet. Durior scilicet quam

pro delicti modo, videtur poena capitis. Cur igitur

leviora delicta maiori rigore plectimus? Satanae

profecto praestigiis fascinatus mundus fuit, dum

legem naturaliter omnibus insitam passus est obsolescere.

Interea tam crassae vesaniae quaesitus est

color: quia Christus adulteram incolumem dimiserit

(Ioann. 8, 11). Quasi vero poenas exegerit de furibus,

homicidis, falsariis, aut venefiois. Perperam

igitur ex Christi facto petitur régula, qui ab officio

terreni iudicis consulto abstinuit. Quaeritur tarnen,

qiium privatus fuerit Iudas, qui tam audacter sibi

ius gladii usurpet. Imo quum inquilinus sit, unde

illi tanta libertas, ut arbiter sit vitae et necis?

Respondeo, non ita debere accipi verba, quasi pro

imperio iubeat nurum ^uam ad mortem rapi: vel

quasi praesto sint ad eius nutum lictores: sed quia'

deprehensum erat crimen, ac cognitum, libère accusator

de poena pronunciat: ac si iam lata esset a

iudicibus sententia. Equidem non dubito conventus

tunc haberi solitos in quibus fièrent iudioia : ideoque

simpliciter interpretor, Iudam mandasse Thamar in

publicum produci, ut causa demum cognita, pro

more plecteretur. Sed poenae expressio hue pertinet,

quasi iam non sit litigandum: quia Thamar

antequam citetur, rea peraota sit.

26. Et agnovit Iehuäah. Tam ingenua exprobratio

ex vindictae ardore profecta est. Neque enim

petit soceri colloquium, ut eius animum mitiget,

sed deliberato mortis contemptu ad societatem eum

accersit. Quod autem statim agnoscit Iudas, probitati

tribuendum est. Videmus enim quam multis

fallaciis obtegere sua peccata omnes fere soleant,

donee in lucem protractos omnis infitiandi ratio

deficit. Hie quanquam nemo adest qui vi aut minis

extorqueat confessionem, sponte ad earn descendit

Iudas, et maiorem culpae partem in se recipit.

Quod tarnen peccatum suum confessus de poena

tacet, hinc colligimus, qui duriter aliis succensent

ad dandam sibi veniam esse plus quam flexibiles.

In hoc ergo nobis imitandus est, ut sine carnifice

et equuleo tantum valeat apud nos Veritas, ne peccata

nostra, quorum Deus nos admonet, coram toto

mundo fateri pudeat. Sed fugienda est ista inaequalitas,

ne in alios rigidi, nobis clementer parcamus.

Haec etiam historia testis est quantopere

intersit neminem damnari, nisi prius auditum: non

solum quia satius est absolvi nocentes', quam insontem

quempiam perire, sed etiam quia defensio

multa in medium profert quae iudicii formam inter- -

dum mutare cogunt.

lustior me est. Impropria est loquutio: neque

enim simpliciter probat factum Thamar: sed comparative

loquitur, ac si diceret se iniuste et sine

causa iratum fuisse mulieri, a qua pbtius accusandus

fuerat. Porro ex successu apparet quam segniter

se mundus gerat in exigenda scelerum poena,

ubi nemo insistit privatus vindex suae offensae.

Atrox et nefandum facinus admissum erat: quamdiu

se laesum putavit Iudas, acriter institit: aperta ergo

ianua fuit iudicio. Nunc ubi accusatio cessât, uterque

elabitur: atqui certatim omnes decebat insurgere:

sèd novum non est, commune officium a singulis

negligi. Significat tarnen Moses seria poenitentia

tactum fuisse Iudam, qui nurum suam postea

non attigit. Simulque confirmât quod prius dixi,

natura ingenitum esse tanti flagitii horrorem. Unde

enim fit ut abstineat a congressu Thamar, nisi quia

naturaliter iudicat, nefas esse socerum cum nuru

sua congredi? Hoc turpis et honesta discrimen

quod natura dictât, quicunque tentant conyellere,

Deo palam gigantum more bellum inferunt.

27. Ecce gemini erant in utero. Quanquam et

Iudas erroris sui, et Thamar improbae machinationis

veniam obtinuit, voluit tarnen Dominus monstrum

in ipso partu ad ipsos humiliandos edere. Simile

quiddam prius acciderat in Iacob et Esau, sed

ratione diversa: quemadmodum scimus prodigia

nunc in bonam nunc in sinistram . partem tendere.

Hic vero minime dubium est quin gemelli in ipso

partu notas secum afferant parentum infamiae. Nam

et ipsis utile fuit renovari sui pudoris memoriam:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!