26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

29 COMMENTARIUS IN GENESIN. 30

Quaeritur tarnen annon Bcortatores etiam et adulteri

Dei virtute génèrent: quod si verum est, ad

eos similiter extenditur Dei benedictio. Respondeo,

hanc divini instituti corruptelam esse: quod

autem ex hac quoque lacuna non minus quam ex

p'uro coniugii fonte sobolem Deus educit, hoc Ulis

cedet in mains exitium. Ilia tarnen pura et légitima

gignendi ratio fixa manet quam Deus initio instituit:

ilia est lex naturae quam inviolabilem esse dictât

communis sensus.

Subiicite earn. Confirmât quod prius de principatu

dixit. lam hac lege creatus erat homo ut

sibi terram subiiceret: verum nunc demum iuris

sui compos efficitur, quum audit quid sibi datum

sit a Domino, idque plenius adhuc exprimit Moses

proximo versu, quum Deum inducit herbas et fructus

donantem. Magni enim refert nihil nos ex Dei

bonis attingere quod non sciamus nobis ab eo

permis8um: neque enim aliter bona conscientia ulla

re fruimur nisi quum earn suscipimus quasi ex Dei

nianu. Atquè ideo docet Paulus (Rom. 14, 23)

edendo et bibendo nos semper peccare, nisi adsit

fides. Ita a solo Deo petere docemur quidquid

nobis necesse est: usu autem ipso donorum in

meditanda eius bonitate paternaque cura exercemur.

Hue enim spectant Dei verba: Ecce tibi paratum

a me victum antequam factus esses : me igitur patrem

agnoace, qui tibi nondum creato tarn diligenter

prospexerim. Quin etiam ultra progressa est mea

sollicitudö: tuum erat ea alere, ego tarnen has etiam

partes in me suscepi. Quare tametsi constitutes es

tan quam paterfamilias in mundo, non est tarnen

qüod de animalium victu multum sis sollicitas.

Mine colligunt usque ad diluvium herbis ac. fructibus

contentes fuisse homines, nee fas illis fuisse

carne vèsei. Idque magis probabile videtur: victum

enim hominis quodammodo inter certos fines concluait

Deus, Deinde post diluvium nominatim carnes

concedet. Quanquam non satis firmae sunt istae rationed

: adduci enim potest in contrariam partem, quod

sacrificia primi homines offerebant ex pecudibus.

Haec porro lex est rite offerendi, non offerre Deo

nisi quae nobis in usum concessit. Deinde vestiebantur

pellibus: ergo animalia illis occidére licuit.

Itaque satius fore arbitror, si eia de ré nihil asseramus.

Nobis sufficiat, herbas et fructus arboruin

illis dari pro victu ordmario: non tarnen dubium

est quin abunde id fuerit. ad summ'as delicias.

Prudenter enim sentiunt qui terräm sic à diluvio

dicunt cofruptam fuissei ut vix mediocrem habeamu8

güstum primae illius benedictionis : imo statim

post lapsum hominis iam dégénères ac vitiosos

fructus proferre coepit. Sed tunc maior facta est

mutatio. TJtcunque sit, Deus certe noluit tcnuiter

et maligne alere homines: sed potius his verbis

liberalem copiam praedicat, cui ad sûavém et iueun-

dam vitam nihil deesset. Refert enim Moses quam

beneficus erga eôs fuerit Dominus, omnia quae

optare possent illis largiendo ut minus excusationis

ingratitudo habeat.

31. "Et vidit Deus Omnia. Rursum in clausula

creationis refert Moses Deuïn approbasse quidquid

fecerat. De aspèctu Dei loquitur humano more,

nam et Hop suum iudicium Dominus quasi regulam

et exemplar nobis esse voluit: ne aliter de suis

operibus sentire vel loqui quisquam audeat. Neque

enim quod probavit, fàs nobis est disputare, probarine

debeat: sed potius absque controversia subscribere

convenit. Repetitio etiam dénotât quam

lasciva sit hominum temeritas: alioqui satis fuisset

8emel dici, Deo placuisse sua opera. Sed Deus

sexies idem inculcat, ut quasi totidem fraenîs cohibeat

nostram audaciam, quae prurire non desinit. Caeterum

plus exprimit Moses quam antea: addit enim

M E 0 D, id est valde. In singulis dièbus fuit simplex

approbatio. Nunc postquam numeris omnibus

absolutum est opificium mundi, et extrema (ut ita

loquar) manu expolitum, perfecte bonum esse pronunciat:

ut sciamus inesse in operum Dei symmetria

summàm perfectionem, cui nihil addi queat.

CAPUT II.

1. Perfedi fuerunt igitur codi et terra, et omnis

exercitus eorum. 2. Perfeceratque Deus die septimo

opus suum quod fecerat, et quievit die septimo ab omni

opère suo quod fecerat. 3. Benedixit autem diei

septimo, et sanctificavit illum: quod in ilïo quievisset

ab omni opère suo quod creaverat Deus ut faceret.

4. Istae sunt generationes coeli et terrae, quando

creati sunt, in die qua fecit Iehova Deus terram et

coelos. 5. Et omne virgultum agri antequam esset in

terra, et omilem herbam agri antequam germinaret:

quia nondum pluere fecerat Iehova Deus super terram,

et homo non erat qui coleret terram: 6. Sed vapor

ascendebat e terra, et irrigabat universam superficiem

terrae. 7. Formaverat autem Iehova Dêus hominem

e pulvere terrae, et inspiraverat in faciem eius spiraculum

vitae, et fuit homo in animam viventem. 8. Plantaverat

quoque Iehova Deus hortum in Heden ah

Oriente: et posuit ibi hominem quem formaverat.

9. Et germinare fecerat Iehova Deus e terra omnem

arborem concupiscibüem visu, et bonam,ad vescendum:

et arborem vitae in medio horti, et aïborem scientiae

boni et mali. 10. Etfluvius egrediébatur ex Heden

ad irrigandum hortum: et indé dividebatùr, eratque

in quatuor capita/ 11. Nonien uniûs, Pison: ipse

circuit tptam terram Havilà, ubi est aurum. 12. Et

aurum terrae illius bonum: ibi est bdellium, et lapis

onychinus. 13. Nomen vero fluvii secundi Gihon:

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!