26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

305 OOMMENTARIÜS IN GENESIN. 306

non cogitât sibi aliquando in simili discrimine proprium

fuisse Deum, ut eum liberatorem exporta,

rursus se in eius fidem conférât. Monet tarnen

angélus paratum fore eius aerumnis remedium, si

modo quaerat. Ergo in particular Quid agis? obiurgatio

est, quod se confuso ploratu frustra excruciet.

Postea quum dicit: Noli ti/mere, ad spem gratiae

earn invitât et hortatur. Sed quid sibi vult

quod addit: Ex loco ubi est? Videri potest tacita

subesse antithesis inter locum ilium, et domum

Abrahae, ut statuât Agar, quam vis a Dei sanctuario

exsulans erret in deserto, non tarnen se penitus a

Deo relictam, quoniam ipsum habeat exsilii ducem.

Vel emphatica est loquutio, quod abiectus puer in

solitudinem, et pro derelicto habitus, Deum tarnen

propinquum habeat. Atque ita angélus, ut anxiae

matris desperationi succurrat, iubet ad eum locum

redire ubi filium deposuerat. Moerore enim (ut

fieri solet in rebus deploratis) obtorpuerat, et iacuisset

quasi exanimis, nisi voce angeli foret erecta.

Caeterum in hoc exemplo perspicimus quam vere

dictum sit, suscipi nos a Domino ubi a pâtre et

matre abiecti sumus.

18. Toile puerum. Quo plus animi ad filium

educandum habeat, confirmât illi Deus quod ante

Abrahae saepius pollicitus fuerat. Matribus quidem

natura praescribit quid filiis debeant: sed quemadmodum

nuper attigi, conciderant omnes sensus

Agar: nisi Deus nova fiducia earn recreasset, ut

collecto vigore se accingeret ad exsequendum maternum

munus. Quod ad fontem pertinet, quidam

existimant repente emersisse. Sed quum dicat

Moses apertos fuisse oculos Agar, non autem apertam

vel perfossam fuisse terram: in hanc sententiam

magis inclino quod prius dolore attonita, quod

expositum erat oculis non cernebat: nunc autem

demum postquam illi visum restituit Deus, videre

incipiat. Atque hoc in primis notatu dignum, ubi

nos sua gubernatione destituit, gratiamque suam

submovit Deus, subsidiis omnibus etiam quae ad

manuih suppetunt, non secus nos privari quam si

procul remota essent. Itaque rogandus est non

tantum ut nobis largiatur quae nobis usui sunt,

sed simul utendi prudentiam conférât: alioqui

clausis oculis tabescere inter medios fontes continget.

20. Et fuit Deus cum puero. Pluribus modis

dicitur adesse Deus hominibus. Adest enim electis

suis quos peculiari spiritus gratia gubernat: adest

etiam interdum quoad externam vitam, non electis

modo, sed extraneis, dum eximia aliqua benedictione

eos dignatur: quemadmodum Moses hoc loco

non vulgarem gratiam commendat, qua testatus est

Dominus non irritam esse suam promissionem, dum

Ismaelem favore suo prosequitur, quia filius est

Abrahae. Hinc tarnen colligitur generalis doctrina:

Calvini opera. Vol. XXIII.

quod adolescunt homines, quod coeli luce et communi

spiritu fruuntur, quod terra illis alimenta

suppeditat, hoc totum Deo esse tribuendum. Tantum

hoo tenendum est, prosperos Ismaelis successus

inde fluxisse, quia in gratiam patris Abrahae illi

terrena benedictio promissa erat. Quod dicitur

Agar sumpsi8se filio uxorem, ad ordinem politioum

spectat: nam quum praecipua pars humanae vitae

sit coniugium, in eo. contrahendo liberos parentibus

subesse, et eorum consilio parère aequum est. Hunc

ordinem quem natura praescribit ac dictât, videmus

a fero homine Ismael in barbarie deserti fuisse

servatum, ut in ducenda uxore se matri subiiceret.

Unde perspicimus quam immane monstrum fuerit

papa, quando sacrum hoc ius naturae labefactare

ausus est. Accessit etiam impudentia, quod impio

parentum contemptui se Privilegium dare iactavit,

in sancti coniugii honorem. Porro uxor Aegyptia

quoddam futuri inter Israelitas et Ismaelitaa dissidii

praeludium fuit.

22. Et fuit tempore iïïo. Foedus hoc inter

Abraham et Abimelech fuisse percussum, ideo narrât

Moses, ut sciamus post varias agitationes aliquid

tandem quietis datum fuisse sancto viro: ultra annos

sexaginta vagus et instabilis castra subinde

movere coactus fuerat. Tametsi autem Deus eum

usque ad mortem peregrinari voluit, sub rege tarnen

Abimelech concessit illi tranquillam habitationem.

Et consilium Mosis est docere quomodo

accident ut locum unum diutius solito teneret.

Notanda est temporis circumstantia, nempe paulo

post quam filium abdicaverat. Videtur enim solatium

hoc ingenti tristitiae succedere non tantum ut a

continuis molestiis aliquid relaxationis habeat, sed

quo se alacrius exhilaret, et quietius occupet in

educando filiolo Isaac. Quanquam certum est non

omni ex parte laetum illi fuisse foedus : sensit enim

obliquis modis se tentari, multosque in ea regione

esse quibus gravis et oxosus esset. Rex certe ilium

se habere suspectum aperte profitebatur : fuit tarnen

hic summus honor quod rex loci ad hominem inquilinum

ultro accessit ut foedus cum illo sanciret.

Quaeritur tarnen an aequis legibus foedus hoc percussum

fuerit, ut inter socios fieri solet. Ego certe

non dubito quin debitum regi honorem libenter

detulerit Abraham: nee verisimile est, regem habuisse

in animo detrahere sibi aliquid, quod in

Abraham transferred Quid igitur? nempe quum

liberum illi hospitium permitteret, voluit tarnen iureiurando

habere sibi obstrictum.

Deus tecum est in omnibus. Arnica blandaque

praefatione utitur: non accusât Abraham, non queritur

aliquo se officio fuisse fraudatum: sed eius se

amicitiam expetere dicit: finis tarnen est ut sibi ab

eo caveat. Sed quaeritur, unde illi suspicio vel

metus, primum ab homine extraneo, deinde probo

20

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!