26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

553 COMMENTARIUS IN GENESIN. 554

quietos et hilares reddiderit. Quo exemplo docemur

cayendum nobis esse ne tristitia obruantur qui vere

et serio pudore humiliati sunt. Quamdiu ad obiurgationes

surdus estpeccator, vel secure sibi blanditur,

velimprobe et contumaciter monitiones repellit,

yel per hypocrisin se excusat, maior adhibenda est

severitas: sed finem habeat rigor oportet, simul ac

prostratus iacet, peccatique notitia trépidât: saltern

succédât moderatio quae spe veniae erigat eiectum.

Ergo ut recta sit ac bene composita severitas, induendus

est hie interior affectus Ioseph qui suo

tempore emergat.

4. Accedite quaeso ad me. Hoc verbis quibuslibet

efficacius est, quod eos in amplexum comiter

invitât. Simul tamen quacunque potest verborum

dulcedine curam et timorem Ulis eximit. Sic quidem

tempérât sermonem, ut eos modeste accuset,

ac rursum soletur: longe tamen supereminet consolatio,

quia desperationi propinquos esse videbat,

nisi mature succurreret. Porro se venditum commemorans,

non refricat sceleris memoriam expostulandi

animo, sed quia semper utile est haerere

peccati sensum, modo ne immodicus terror miserum

hominem post agnitam culpam absorbeat. Quia

autem plus satis territi erant fratres Ioseph, in

secunda parte magis insistit, ut vulneri medeatur.

Hue pertinet ista repetitio, quod Deus in eorum

salutem ipsum miserit: quod eiusdem Dei consilio

praémissus fuerit in Aegyptum, ut eos superstates

conservaret: quod denique non ab ipsis relegatus

fuerit in Âegyptum, sed adduotus Dei manu.

8. Non vos misistis me hm. Locus hic insignia

est, quo docemur nunquam sic turbari rectum ordinem

hominum pravitate et malitia, quin Deus confusos

et turbulentes eorum impetus in bonum finem

dirigat. Monemur etiam quomodo et in quem usum

nobis oonsideranda sit Dei Providentia. Quum de

ea curiosi homines disputant, non modo posthabito

fine miscent ac pervertunt omnia, sed quaeeunque

possunt absurda excögitant ad sugillandam Dei

iustitiam. Atque haec protervia facit ut cupiant

nonnulli pii et modesti homines sepultam esse hanc

doctrinae partem. Simul enim atque hoc in medium

profertur, Deum mundi totius gubernacula tenere,

ut nihil nisi eius nutu et imperio geratur: qui

parum reverenter sentiunt de mysteriis Dei,

ebulliunt in varias quaestiones, non frivolas tantum,

sed etiam noxias. Verum ut cohibenda est profana

ista intempéries, ita modus tenendus est ne

crassam appetamus ignorantiam earum rerum quae

non tantum patefaetae sunt verbo Dei, sed apprime

cognitu sunt utiles. Pudet bonos viros fateri, nonnisi

volonte Deo fieri quidquid suseipiunt homines:

ne statim obstrepant efiraenes linguae, vel Deum

esse peccati autorem, vel non esse vertendum

impiis hominibus vitio quod Dei consilium exse-

quuntur. Âtqui etiamsi refelli non posset sacrilegus

ille furor, nobis sufficiat eum detestari: interim

quod claris soripturae testimoniis proditum est,

tenere convenit, quidquid inachinentur homines,

tarnen inter illorum strepitus Dèum e coelo moderari

eorum consilia et conatus : denique per ipsorum

manus peragere quod apud se decrevit. Boni viri,

qui Dei iustitiam exponere verentur impiorum oalumniis,

ad distinetionem istam confugiunt, quod

Deus alia fieri velit, alia permittat. Quasi vero,

ipso cessante, quidvis agendi libertas sit penes homines.

Si tantum passus esset Ioseph in Aegyptum

deduci, non eum ordinasset salutis ministrum patri

Iacob, et filiis eius: quod nunc ei diserte tribuitur.

Facessat igitur inane illud commentum, quod Dei

tantum permissu, non autem consilio aut voluntate,

mala fiant, quae ipse postea in bonum finem convertit.

Mala intelligo hominum respectu, quibus

nihil aliud propositum est quam perverse agere.

Sicuti autem in ipsis residet vitium : sic et tota culpa

in eos conferri debet. Deus autem mirabiliter per

illos operatur, ut ex impuris faecibus liquidam iustitiam

eliciat. Arçana haec agendi ratio est, sensuque

nostro longe altior. Itaque non mirum si carnis

lascivia contra insurgat. Sed eo diligentius nobis

cavendum est, ne immensam istam altitudinein

restringere ad nostras angustias tentemus. Fixa

igitur maneat sententia haec, dum exsultat hominum

libido, et se intemperanter iactat hue vel illuc,

Deum praeesse : et arcano fraeno eorum motus dirigere

quocunque visum est. Simul tamen hoc quoque

tenendum est, distincte agere Deum, ut nihil

in eius Providentia vitii haereat: nihil eius décréta

affine habeant hominum vitiis. Cuius rei pulcherrimum

speculum in hac historia oculis nostris subiicitur:

Venditus fuit Ioseph a fratribus: quorsum,

nisi quia perditum quovis modo, exstinctumque volebant?

Idem opus Deo adscribitur: sed longe diverso

fine, ut scilicet tempore famis nutritium praeter

spem haberet domus Iacob. Ita brevi temporis

spatio voluit quasi occisum Ioseph, ut repente vitae

autorem ex sepulcro educeret. Unde apparet, quamvis

idem cum improbis initio agere videatur, Iongam

tamen esse distantiam inter illorum scelus et

admirabile eius iudicium. Nunc expendamus verba

Ioseph. Videtur in fratrum solatium inducere c'ulpae

illorum oblivionem. Atqui scimus non eximi

reatu homines, quamvis Deus praeter spem in bonum

et felicem exitum transférât quod ipsi perperam

tentant. Quid enim Iudae profuit quod ex

soelerata eius perfidia produit mundi redemptio ?

Sed Ioseph, quamvis paulisper fratrum mentes subducat

a sceleris sui intuitu, donee ab immodico

pavore respirent: non tamen culpam in Deum dérivât,

vel illos plane absolvit: sicuti clarius videbimus

ultimo capite. Et certe ita habendum est, non

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!