26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

95 COMMENTARIUS IN GENESIN. 96

fixam sedem, "U vero qui nescit quo se vertere debeat:

quia probatione caret, nullius apud me est

momenti. Genuinus ergo sensus est, quocunque venerit

Cain, fore instabilem et profugum: ut soient

latrones, quibus nulla est quieta nee fida statio,

nulla est enim hominis faciès, quae non illis terrorem

incutiat : solitudo vero ipsa rursum est horrori.

Atqui videtur minime homicidis congruere hoc in

poenam, quum potius fatalis sit conditio filiorum

Dei: nam omnium maxime se peregrinos in mundo

esse sentiunt. Et Paulus se et consortes suos instabiles

esse conqueritur (1. Cor. 4,11). Respondeo,

non corporali tantum exsilio Cain damnaiï, sed graviori

subiici poenae: quod scilicet nullam terrae

plagam inveniet, ubi non sit vago et trepido animo.

Nam ut bona conscientia merito vocatur murus

aheneus, ita impios nee centum muri, nee totidem

propugnacula inquietudine liberabunt. Inquilini

sunt fidèles in terra, at tranquillo nihilominus hospitio

fruuntur : saepe necessitate coaoti alio migrant,

at quocunque eos ferat tempestas, sedatum animum

afferunt: denique, locum subinde mutando, ita

per mundum discurrunt ac transeunt, ut in perpétua

manus Dei fultura ubique consistant. Talis

impiis negatur securitas, quibus minantur omnes

creaturae: et si arrideant, animus tarnen sic

turbulentns est, ut eos quiescere non sinat. In

hune modum Cain, etiamsi locum non mutaret,

trepidationem quam eius animo Deus infixerat, excutere

non potuit, nee obstat quod primus hominum

urbem condidit, quin semper vagatus sit in suo nido.

13. Maior est poena mea. In hoc fere consentant

interprètes, vocem desperationis esse: quia

Cain iudicio Dei confusus nihil sibi veniae reliquum

faciat. Atque hoc quidem verum est, reprobos sua

mala nunquam sentire nisi cum praesenti exitio,

unde emergere illis non licet. Nempe ubi peccator

ad extremum usque contumax, Dei patientiae illusit,

iusta haec serae poenitentiae merces est, horribile

tormentum absque remedio seutire: si modo

poonitentia censeri debet caeca et attonita poenae

formido, sine ullo odio peccati, vel resipiscendi

affectu. Sic et Iudas pecoatum fatetur : sed metu

obrutus fugit quantum potest Dei conspectum. Et

certe verum est reprobos nihil habere medium : quamdiu

aliquid laxationis illis conceditur, secure torpent:

urgente autem eos ira Dei, franguntur magis

quam corriguntur: Eos ergo exanimat suus pavor,

ut nonnisi aeternum exitium et inferos cogitent.

Ego tarnen non dubito quin alius sit verborum

senBUS, nam vocem jljj potius accipio in propria significatione:

et verbum NBO pro sustinere positum esse

interpreter. Maior, inquit, poena mihi iniungitur

quam ut sim ferendo. Hoc modo Cain, quamvis

non excuset pecoatum, quia ab omni tergiversatione

depulsus est, tarnen de iudicii atrocitate conqueritur.

Sed et diaboli quamvis se iuste plecti sentiant, non

tarnen desinunt obstrepere Deo iudici, et illi crudelitatem

obiicere. Et continuo post sequitur expositio,

Ecce, repidisti me a facie terrae, et a facie

tua àbscondar. Quibus Terbis cum Deo aperte expostulat,

quod durius quam par sit, nulla dementia

vel moderatione adhibita tractetur. Perinde enim

est ac si dixisset: Si mihi negatur tuta in orbe habitatio,

nee me tua cura dignaris, quid mihi facis

reliquum? annon semelmori praestaret quam assidue

mille mortibus esse obnoxium? Unde colligimus,

reprobos, utcunque convicti sint, nullum facere

tumultuandi finem: adeoque ex sua impatientia et

furore captare rixandi ansam, quasi ex malorum

suorum gravitate conflare Deo invidiam queant.

Hie etiam loous clarius docet, qualis fuerit ilia vagandi

conditio, vel illud exsilium cuius Moses nnper

meminit: nempe quod nullus illi terrae angulus in

domicilium a Deo relictus fuerit ubi placide quiesoeret.

Exclusus enim communi hominum iure, ne

amplius censeatur inter legitimos terrae incolas,

dicit se a facie terrae eieotum, ideoque profugum

fore, quia terra illi hospitium negabit: ut necesse

habeat quasi latrocinio occupare quod iure non possidet.

Abscondi a Dei facie, est non respici a Deo,

vel eius custodia non protegi. Testis est autem

confessio haec, quam Deus impio homicidae extorsit,

nullam esse hominibus pacem, nisi in Dei Providentia

acquiesçant, suamque vitam illi curae esse

sibi persuadeant: nee placide frui ullis Dei beneficiis,

nisi dum statuunt hac lege se in mundo locates

esse, ut vitam sub eius manu transigant.

Misera ergo impiorum instabilitas, qui nullum

terrae pedem agnoscunt sibi a Deo concessum

esse.

14. Quicunque me invenerit. Quia Dei praesidio

non amplius tegitur, omnium iniuriis, ac violentiae

se fore' expositum concluait, et merito : sola

enim Dei manus inter tot pericula nos mirabiliter

conservât. Et prudenter loquuti sunt, qui non tantum

vitam nostram dixerunt e filo pendere, sed

nos in caducam vitam ex utero a centum mortibus

excipi. Quanquam non modo se nudatum Dei tutela

Cain hoc loco reputat, sed omnes creaturas divinitus

esse armatas ad sumendam de impia caede vindiotam.

Haec ratio est cur vitae suae ab obvio

quoque tantopere metuat, nam quum sociale animal

sit homo, et näturaliter mutuos oongressus appetant

omnes, hoc certe portenti loco habendum est, quod

homicidae formidabilis fuit omnium hominum congre8sus.

15. Propterea qui occident Gain. Qui hoc fuisse

votum Cain putant, ut morte una statim defunctus,

non trepidaret in continuis perioulis, ac vitae prorogationem

illi in pôenam cessisse: non video qua

ratione adducti sic loquantur. Multo autem absur-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!