26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

485 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 486

plu8quam immanis est eorum crudelitas, quod tarn

pio et humano fratri necem machinari non exhorrent.

Nunc videmus non esse supervacuum quod

dicit Moses, hominem erranti Ioseph fuisse obvium,

qui diceret fratres migrasse in Dothan. Nam quo

maior fuisse eius sedulitas et infatigabile Studium,

eo minus excusationis merentur a quibus repensa

fuit tarn indigna morces.

18. Et viderunt eum e longinquo. Hinc rursus

Moses • generis sui famae per adulationem minime

parcens eius principibus inurit aeternae infamiae notam,

odioque et exsecrationi gentium omnium eos

exponit. Si quando inter profanos homines frater

fratri caedem intulit, tragoediis proscissa fuit talis

impietas, ne in exemplum transiret. Quod autem

fratres novem simul in necem innoxii adolescentis

conspirant, et tanquam ferae bestiae in ipsum sanguinariis

manibus insiliunt, nihil tale in profanis

historiis reperietur. Horribilis ergo, imo diabolicus

furor invasit filios Iacob, quum abiecto naturae

sensu, ita parati fuerunt in sanguinem proprium

saevire. Iam vero praeter scelus impia contra Deum

protervia damnatur a Mose his verbis: En adest

somniorum Magister. Our enim misero insultant,

nisi quia in spem dignitatis non speratae coelesti

oraculo vocatus fuerat. Adde quod hoc modo suum

flagitium turpius ipsi traduount quam si quis eos

ex professo atrociter lacerare Teilet. Hanc sibi persequendi

fratris fatentur causam esse, quod somniaverit:

quasi vero inexpiabilis sit offensa: quod si

indignantur somniis, cur non potius cum Deo bellum

gerunt? Necesse enim habuit Ioseph quod sibi

divinitus revelatum erat, quasi pretiosum depositum,

excipere. Sed quia non audent recta Deum impetere,

nebulas sibi inducunt, ut sublato Dei respecta

contra fratrem furere liceat. Si talis caecitas abripuit

patriarchas, quid reprobis fiet, quos obstinata

malitia transversos agit, ut Deo ad extremum usque

resistere non dubitent? Ac videmus ut se ultro

perturbent atque acuant, quoties Dei minis vel

castigationibus offensi vindictae expetendae causa

contra ministros insurgunt, imo idem omnibus nobis

subinde contingeret, nisi Deus fraeno iniecto nos

mansuefaceret. Quantum ad Ioseph ipsum spectat,

rarus Dei favor ostensus ei fuit, ac in summam

dignitatem evectus est, sed per somnium, quod

nunc probrosa fratrum subsannationc eluditur. Accedit

simul conspiratio, ut parum a morte absit.

Ita Dei promissio, quae eum ad coelos extulerat,

fere in sopulcrum demergit. Idem et nos experimur,

quibus gratuita Dei adoptio ingressus est in

multa8 aerumnas. Nam ex quo nos Christus in

gregem suum colligit, varus modis permittit Deus

nos deiici, ut propiores simus inferis quam coelo.

Ergo animis nostris insideat exemplum Ioseph, ne

turbemur, quum ex Dei gratia multae cruces nobis

pullulant. Iam enim supra admonui, et res ipsa

clare testatur adumbratum fuisse in Ioseph quod

plenius deinde in Christo ecclesiae capite exhibitum

fuit, ut singula membra ad imitationem se forment.

20. Proiiciamus eum in unam e cisternis. Praetextum

iam ante caedem patratam quaerunt tegendo

apud homines sceleri. Interea minime illis venit

in mentem, non posse Dei oculos fugere quod hominibus

fuerit absconditum. Sed ita stupida est hypocrisis,

ut mundi infamiam fugiens, Dei iudicium

negligat. Interim hie quoque morbus humano ingenio

penitus infixus est, extremis quibusque sceleribus

fucum inducere. Nam etsi sceleratos coarguit

interior iudex, se tarnen impudentia confirmant,

ne dedecus suum apud alios appareat.

Et vidêbimus quid erunt somnia. Quasi unius

hominis morte aboleri possit Dei Veritas, vöti se

compotes fore iactant, ubi fratrem occiderint, ne

quid prosint somnia. Hoc quidem non cogitant ex

professo, sed eo praecipites agit turbulentus livor,

ut contra Deum impingant. Quidquid autem moliantur

qui sic in tenebris luctantur cum Deo, irriti

demum abeunt eorum conatus. Deus enim per médias

abyssos viam semper inveniet, ut quod decrevit

exsequatur. Quod si nos suis ludibriis exagitant

increduli ac superbe triumphant fidem nihil nobis

profuturam, ne exanimet nos vel debilitet eorum

insolentia quin securi pergamus.

21. Et audivit Beuben. Operae pretium est

notare, quum alii ad sanguinem fundendum currerent,

cuiusnam opera servatus sit Ioseph. Ruben

certe una in re omnium nequissimus exstiterat,

quando foedaverat patris cubile: et ilia tarn effraenis

libido aliis vitiis implicita, pravae naturae Signum

erat : nunc repente solus ad pietatem respiciens,

et fraterni officii memor, impiam coniurationem dissolvit.

Incertum est an satisfactionem quaesierit,

qua rediret cum patre in gratiam. Eius quidem

fuisse consilium testatur Moses, filium patri incolumem

reddere: unde probabilis est ilia, quam dixi,

coniectura, vitam fratris putasse idoneam mercedem

qua sibi reconciliaret patris animum. Utcunque res

habeat, haec tarnen humanitas, quam in fratre liberando

praestitit, testis est non fuisse proiectum ad

omnia scelera. Et Deus forte hoc poenitentiae testimonio,

nonnihil levare voluit priorem eius infamiam.

Quo docemur non esse a peccato uno quantumvis

atroci aestimandos homines ut nobis desperata

sit eorum salus.

22. Proiicite in cisternam. Pia fallacia, ad quam

descendit Ruben, quantopere exarserit fratrum rabies,

satis demonstrat. Neque enim palam opponere

se audet, neque a scelere dehortari: quia videbat

rationibus non esse locum ad eos mitigandos. Nee

vero eorum trnculentiam hoc exténuât, quod con-

8entiunt: quasi ad clementiam flexi fuerint. Nam,

31*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!