26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

571 COMMBNTARIÜS IN GENESIN. 572

37, 19. Caeterum si nos inedia probare velit Deus,

simul rogandus est ut nos ad tolerandam aequo et

mansueto animo esuriem formet, ne similes truculentis,

imo rabiosis feris, tumultuemur. Quanquam

autem credibile est, efferbuisse graves motus in diuturna

penuria (sicuti fertur veteri proverbio: Ventrem

non habere aures) siinplicior tarnen mihi videtur

sensus, quod fami sucoubuerint Aegyptii et

Chananaei, atque ita velüt exanimes iacuerint. Porro

hoc etiam consilio Moses famis historiam prosequitur,

ut inde pateat eventu fuisse probatum vaticinium

Ioseph: et eius solertia et industria tarn bene

ac dextre occursum fuisse maximis periculis, ut merito

Aegyptus salutis suae autorem agnoscere deberet.

14. M cöllegit. Primo docet Moses bene et féliciter

cessisse regi Aegyptio, quod rei frumentariae

procurationem arbitrio ufiius Ioseph permiserit.

Deinde sinceram et fidam administrationem ipsius

Ioseph laudat. Seimus quam pauci regias peeunias

attrectent, qui non se coinquinent peculatu. In

tantis vero pecuniae acervis non minor erat praedandi

licentia quam difficilis continentia. Moses

vero dicit, quidquid collegerat pecuniae Ioseph, attulisse

in domum regis. Rara haec et incomparabilis

fuit integrita8, inter tantos acervos puras servare

manus. Nee vero fieri potuit ut se adeo temperanter

gereret, nisi fraenum illi fuisset Dei vooatio.

Nam quos ambitio cohibet a furtis et rapacitate,

nisi hominum oculos et iudicia timerent, statim manus

extenderent ad praedam. Ioseph autem sine

teste peccare potuit: unde sequitur purum Dei timorem

viguisse in eius animo: et tarnen non deerant

plausibiles et satis bene fucati praetextus ad

furti exousationem. Quum tyranno servias, cur non

tibi liceat partem aliquam lucri in tuum commodum

subducere? Quo magis apparet solida probitate

fuisse munitum, quando illecebras omnes repulit,

ne ex alieno per fraudem ditescere cuperet.

15. Et consumpta est pecunia. Non intelligit

Moses quidquid fuit nummorum in Aegypto, redactum

fuisse in fiscos regis: nam multi erant ex

auliois proceribus a fame immunes: sed simplex

sensus est, omnes fere fuisse exhaustos, ut iam

vulgo pecunia non sufficeret ad emendum frumentum

: et tandem extrema nécessitas ad secundum

remedium, de quo paulo post loquetur, Aegyptios

compulerit. Porro tametsi videntur desperatione accensi,

procaoiter insurgere contra Ioseph : contextus

tarnen ostendit nihil minus fuisse illis proposition

quam contumaoia sua terrere cuius miserieordiam

suppliciter implorant. Quare haec interrogatio: Cur

moriemw coram te? non alio tendit quam ipsos esse

perditos, nisi subveniat eius dementia. Sed quaeritur

quomodo vitam "toleraverint Ohananaei. Oerte

dubium non est quin gravis pestilentia inediae co­

rnes multos abstulerit, nisi subventum sit ab aliis

regionibus, vel herbis ac radicibus misère victitarint.

Et forte non tan ta illic fuit sterilitas, quin dimidiam

vel tertiana victus sui partem ex agris colligerent.

16. Date pecudes vestras. Miserabile fuit illud

spectaculum, et quod ferreos animos flectere deberet,

videre divites agricolas, qui prius aliis quoque repositam

habebant in suis horreis annonam, nunc victum

mendicare. Itaque crudelis videri posset Ioseph,

quod inopibus et exhaustis panem gratis non erogat,

sed eos etiam spoliât omni pécore, ovibu6 et asinis:

sed quia alienum negotium tractât Ioseph, eius rigorem

crudelitatis damnare non audeo. Si per Septem

annos fertiles vi extortum esset frumentum ab

invitis, nunc tyrannice pecudes et armenta illis eriperet

: sed quia liberum illis fuit in privatis horreis

recondere quod regi vendebant, nunc iustas socordiae

suae poenas luunt. Nee aliud cernebat Ioseph

quam divinitus eos nudari, ut unus rex ditesceret

omnium spoliis. Adde quod quum illi fas esset vénale

frumentum exponere, mutare Cum pecoribus

licuit. Regis certe erat frumentum : cur ergo pretium

ab emptoribus non exigeret? Atqui pauperes erant,

ideoque ipsprum inopiae succurri aequum fuit. Si

valeat haec régula, illicita erit maior pars emptionum:

nemo enim quod possidet libenter vendit.

Quare si iusta fuit pecoris aestimatio, nondum video

quid in facto Ioseph reprehensione dignuin sit:

praesertim quum rem propriam non ageret, sed

creatus esset rei frumentariae praefectus, ea lege

ut regi, non sibi, lucrum acquireret. Si quis excipiat,

debuisse saltern hortari regem ut uberrimo

pecuniae quaestu contentus foret: respondeo, ex

multis pauca obiter narrari a Mose. Ouivis autem

coniieere promptum est, tanti momenti negotium

non fuisse transactum a Ioseph inconsulto rege et

inscio. Quid autem si consiliariis haec visa sit

aequa moderatio, ut pro suis pecoribus alimenta in

totum annum sumerent agricolae? Denique quum

stemus et cadamus unius Dei arbitrio, quod lex

eius in medio relinquit^ damnare nostrum non est.

18. Et venerunt ad eum anno secundo. Annum

secundum Moses non a fame supputât, sed ex quo

defecerat pecunia. Quia vero finem sterilitati instare

ex oraculo sciebant, non in victum modo frumentum

sibi dari postulant, sed in sationem quoque:

unde apparet, nimis sero eos sapere, ao neglexisse

utilem Dei admonitionem, quo tempore sibi

in futurum prospicere debuerant. Porro non commémorant

sibi déesse pecuniam et pecora, ut expostulent

cum Ioseph, quasi inique ab eo nudati

fuerint, sed ut admoneant, hoc unum restare ut

agris suis redimant victum et semen, seque non

aliter fore salvos nisi ad hanc pactionem descendat

Ioseph. Impudentiae enim fuisset nihil pretii vel

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!