26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

231 eOMMENTARIUS IN GENESIN. 232

omne studium ponant. Alii sic accipiunt, An ego

vidi post visionem meam: hoc est, Adeo tarde ut

videndo caécutirem? Secundum eos duplex fuit visio

Agar: prior erronea, quum in angelo nihil coeleste

apprehenderet: altera autem vera, postquam tacta

est divinitatis sensu. Quibusdam videtur subaudienda

esse negativa responsio, ac si diceret: Non

vidi ilium abeuntem: ut ex subita disparitione colligat

Agar fuisse Dei angelum. In secundo etiam

membro dissentiunt interprètes. Hieronymus vertit,

Posteriora videntis me: quod multi ad obscuram

visionem referunt: ut sit metaphorica loquutio.

Quemadmodum enim non perspicue agnoscimus

homines a tergo: ita dicuntur videre tergum Dei,

quibus non palam neque ad liquidum se manifestât:

àtque haec opinio communiter recepta est. Alii diversa

figura Mosen usum esse existimant: dorsum

enim Dei pro sensu irae eius accipiunt: sicuti lucere

nobis dicitur eius faciès, dum se propitium ac

faventem ostendit. Ita secundum eos sensus est,

Putavi me elapsam esse, ne amplius Dei ferulis vel

castigationi obnoxia essem: sed hic quoque mihi

infensum esse sentio. Hactenus breviter retuli quid

alii tradant. Quanquam autem singulis expositionibus

refutandi8 insistere consilium non est: libère

tarnen dico neminem horum interpretum Mosis

mentem assequutum esse. Libenter quidem recipio

quod afferunt quidam, Agar mirari Dei bonitatem,

a quo fuerit etiam in deserto respecta : sed illud

neque nihil est, neque totum. Primum se obiurgat

Agar, quod quum prius nimis caecutivisset,

nunc quoque nimis tarde et segniter oculos ad Deum

cernendum aperuerit. Suum enim torporem a circum8tantia

loci et temporis amplificat. Saepius

multis documentis exporta erat se respici a Domino :

caecutiens tarnen contempserat eius providentiam,

ac si clausis ooulis ilium sibi coram oblatum praeteriret.

Nunc se accusât quod non citius experrecta

sit simulatque apparuit angélus. Loci etiam notatio

multum momenti habet, quod Deus. qui se illi

adesse semper testatus fuerat in domo Abrae, nunc

fugitivam prosequutus sit usque in desertum. Ilia

certe iam nimis crasse fuerat ingratitudo, caecutire

ad praesentiam Dei : et quum se ab eo respici agnosceret,

non vicissim ad eius intuitum oculos tollere.

Sed haec turpior adhuc caecitaB, quum vaga et exsul

restas suae pervicaciae poenas daret, respici a Domino,

nec praesentem ètiam tunc agnoscere. Nunc

videmus quorsum tendat obiurgatio: Antehac Deum

non quaesivi, nec ad eum respexi nisi coacta, quum

prior suo me intuitu dignatus esset: nunc etiam in

deserto, ubi malis afflicta saltern expergefieri debueram,

meo more obstupui: neque in coelum unquam

sustulissem oculos, nisi prius fuissem a Domino

respecta.

14. Idcirco vocavit. Ego eorum sententiae sub-

scribo, qui verbum Nip 1 indefinite accipiunt: quod

satis tritum est linguae hebraicae. Quo sensus

clarior sit, potest in passivum resolvi, quod vocatus

sit puteus. Hanc tarnen vulgarem appellationem ab

Agar profectam fuisse arbitror, quae una simplioi

confessione non contenta, testatam in futurum tempus

esse voluerit Dei gratiam: ideoque eius testimonium

quasi per manus tradiderit. Hinc colligimus

quam utile sit plagis domari quicunque non

sua sponte humiliantur. Agar quae semper ferox

et rebellis fuerat, tunc vero prorsus excusserat iugum,

nunc alia prorsus apparet, postquam malis

fracta fuit cordis eius durities. Quanquam non sous

plagis in ordinem fuit coacta: sed accessit etiam

coelestis visio quae earn penitus corrigeret. Atque

idem nobis necessarium est, nempe ut Deus nos

manu sua castigans, spiritu etiam suo ad mansuetudinem

submittat. Quidam ex Hebraeis nomen ab

Ismaele vivo, et Deo vivente impositum fuisse dicunt:

quasi duplicis esset gratiae testimonium, quod

Ï8mael a morte revixerit, et Deus respexerit Agar

eius matrem. Sed illi perperam mutilant quae

coniuncta sunt: testari enim voluit Agar se a Deo

vivo vel autore vitae fuisse respectam.

15. Et vocavit Abram. Iussa quidem fuerat

Agar nomen illud dare filio: sed Moses naturae

ordinem sequitur, quia patres nominis impositione

quam habent m filios potestatem testantur. Colligere

autem promptum est, Agar, ubi domum reversa

eat, quae aociderant retulisse. Ergo Abram

Deo se morigerum et gratum ostendit quia et filium

nominat ex angeli mandate et Dei bonitatem in

exaudienda miseria Agar célébrât.

CAPUT XVII.

1. Et fuit Abram nonaginta et novem annorum:

et visus est Iehova Abram, dixitque ad eum: Ego

Deus omnipotent, ambula coram me, et esto perfectus.

2. Et ponam pactum meum inter me et te, et mültiplicabo

te vehementissime. 3. Tunc prostravit se

Abram super faciem suam et loquutus est cum eo Deus,

dicendo: 4. Ego, ecce pactum meum tecum, et eris in

patrem multitudinis gentium. 5. Et non vocàbitur

ultra nomen tuum Abram: sed erit,nomen tuum Abraham:

quia patrem multitudinis gentium posui te.

6. Et multiplicàbo te vàlde, et ponam te în gentes, et

reges ex te egredientur. 7. Et statuam foedus meum

inter me et te, et inter semen tuum post te in generatim.es

suas, in foedus perpetuum, ut sim tibi in Deum

et semini tuo post te. 8. Daboque tibi et semini tuo

post te terram peregrinationum tuarum, omnem terram

Chenaan in possessionem perpetuam, et ero eis in

Deum. 9. Praeterea dixit Deus ad Abraham: Et tu

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!