26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

245 OOMMENTARIÜS IN GENESIN. 2*6

17. Etprostravit se Abraham in faciem. Hoc non

modo reverentiae, sed fidei quoque testimonium fuit.

Nam Abraham non tantum Deum adorât, sed gratias

agens, fide se recipere et amplecti testatur quod

promisBum erat de filio. Hinc etiam risisse colligimu8,

non quod vel sperneret, vel pro fabula dueeret,

vel reiiceret Dei promissionem : sed ut fieri

plerumque in rebus minime exspectatis solet, partim

gaudio exsultans, partim admiratione extra se raptus,

in risum prorumpit. Neque enim in eorum

sententiam descendu qui ex sola laetitia risum hunc

manasse pu tant: quin potius existimo similem attonito

fuisse Abraham: quod etiam proxima interrogate

confirmât; Numquid centenario nascetur

filius? etsi enim non répudiât quasi vanum, quod

dictum ab angelo fuerat: se tarnen non secus affici

ostendit, ac incredibili nuncio allato. Ita rei novitas

eum percellit: ut ad breve tempus obstupeat: se

tarnen humiliât coram Deo, et mente confusus, potentiam

eius in terrain prostratus, fide adorât. Nam

quod haec non fuerit dubitantis oratio, testis est

Paulus ad Romanos cap. 4, 19 qui negat Abraham

considérasse corpus suum emortuum, vel effoetam

vulvam Sarae, vel disquisiisse per infidelitatem,

sed spe supra spem credidisse. Et quod refert

Moses, dixisse Abraham m corde suo: non ita interpreter

quasi distincte hoc animo conceperit: sed ut

multa nobis etiam praeter meditationem obrepunt,

repente in mentem subiit perplexa ista cogitatio,

quid hoc rei est, ut centenario nascatur filius? Atqui

videtur haec quaedam inter carnis sensum et

fidem disceptatio: nam etsi Abraham reverenter se

coram Deo prosternens, eius verbo mentem suam

subiicit, rei tarnen novitate adhuc turbatur. Respondeo,

admirationem hanc quae viam non obstruebat

Dei potentiae, non fuisse fidei contrariam: imo

inde melius enituit fidei vigor, quod per tarn arduum

obstaculum emersit. Ideo non reprehenditur quod

riserit, sicuti proximo capite Sara.

18. Et dixit Abraham ad Deum. Non iam tacitus

secum miratur Abraham : sed in votum ac precationem

effunditur. Quanquam turbati adhuc et vacillanti8

animi vox ista est, o si (vel utinam) vivat

Ismaél. Quasi enim minus sperare audeat quam

promittit Deus, in filio iam nato subsistit: non quod

promissionem de nova sobole reiiciat: sed quia iam

accepta gratia contentus est, nisi longius se extenderet

Dei liberalitas. Non ergo respuit quod offert

Dominus: sed quum amplecti paratus sit, ex infirmo

tarnen carnis sensu illi effluit istud: Utinam

Ismaél. Quidam ita putant loquutum Abram, quod

primogenito suo metuerit. Sed nulla est ratio cur

putemus tali metu perculsum fuisse Abram, ne Deus

alterum filium dando, priorem auferret: quasi posterior

eius gratia priorem absorbeat. Et hunc sensum

refellit Dei responsio, quae paulo post sequitur.

Illud ergo quod dixi certius est, precatum fuisse

Abram ut sibi rata esset ac stabilis Dei gratia in

qua acquiescebat. Porro incogitanter in hoc votum

erumpit, quum prae laetitia nondum caperet quod

ex ore Domini audierat. Vivere coram ïéhova tantundem

valet ac servari eius praesidio incolumem,

vel ab ipso benedici. Petit igitur Abram a Domino,

ut quam Ismaeli dedit vitam conservet.

19. Vere Sara. Quidam adverbium hon accipiunt

positum pro Vere. Rectius tarnen alii, qui

aux68im continere dicunt. Excitât enim Deus torpentem

servi sui animum : ac si diceret : Obstat tibi

unius gratiae conspectus ne te altius erigas: ita fit

ut nimis anguste sensus tuos concludas. Nunc igitur

animum tuum dilata, ut quod de Sara promitto

simul admittas. Nam spei ianua ad verbi latitudinem

patere debet.

Et statuam foedus meum cum eo. Spirituale

foedus restringit ad unam familiam, ut promissam

ante benedictionem inde sperare Abram discat: quia

enim perversam sibi spem absque Dei verbo finxerat,

earn revelli prius oportuit ex eius corde: quo

melius nunc in coeleste oraculum recumberet, ac in

solidam Dei veritatem figeret anchoram fidei suae,

quae prius in falsa imàginatione fluctuaverat. Foedus

perpetuum vocat quo supra diximus sensu.

Deinde exprimit non fore alligatum uni tantum

personae, sed commune totius generis: quod continua

successione perveniat ad posteros. Videtur tarnen

absurdum esse quod circumcidi iubeat Deus

Ismaelem, quem sua gratia privat. Respondeo,

quamvis Dominus Isaac primogenitum et caput constituât,

a quo manare velit salutis foedus : non tarnen

Ismaelem prorsus excludere: quin potius dum totam

Abrahae domum adoptât Ismaelem fratri suo Isaac

quasi inferius membrum adiungit, donec se et patris

domo et fraterna societate abdicet. Supervacua

igitur circumcisio non fuit, donec a foedere excideret:

quod tametsi penes ipsum non erat depositum,

poterat tarnen participare cum fratre suo Isaac. In

summa, nihil aliud significat his verbis Dominus

quam Isaac legitimum promissae benedictionis fore

haeredem.

20. Et pro Ismael. Olarius inter duos Abrae

filiös discernit. Nam alteri promittens opes, dignitatem,

et alia quae sunt praesentis vitae, carnis

filium esse ostendit. PecuÜare autem foedus cum

Isaac paciscitur, quod mundum et hanc caducam

vitam transscendit: non quod spem aeternae salutis

Ismaeli praecidat, sed ut doceat a genore Isaac petendam

esse salutem ubi residet. Oaeterum colligimus

ex hoc loco sanctos patres minime in terra Dei

promissionibus retentos fuisse, sed potius in coelum

eveotos. Nam quidquid optabile est terrenae vitae

respectu Deus Hberaliter et prolixe Ismaeli promittit:

et tarnen quidquid in eum donorum confert,

16*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!