26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

453 COMMENTARIUS IN GENESIN. 454

appellatione nötatur: nam ego interpretibus subscribe),

qui Salem proprium nomen esse putant.

Quamquam non oontendo si quis diversam sententiam

malit sequi, Iacob incolumem venisse ad Sichern.

Oaeterum utcunque yocata fuerit haec urbs Salem,

notandum tarnen est, aliam fuisse ab ea quae deinde

Hierosolyma dicta est: sicuti etiam urbes duae:

Suchoth vocatae sunt. Quod ad rem spectat, videtur

absurda fuisse emptio, cuius meminit Moses. Nam

Abraham nihil tota vita alud emere voluit quam

sepulchrum: et Isaac filius, neglecto praesenti usu

agrorum, paterno illo iure contentus fuit: nam et

hac lege Deus ipsos constituerat terrae haeredes ac

dominos, ut peregrini essent usque ad mortem.

Perperam igitur facere videtur Iacob, quod non exspectans

maturum tempus, agrum pecunia sibi

comparât. Respondeo, non exprimi a Mose

quae lectoribus sponte in mentem venire debent.

Certe ex pretio colligere promptum est quam non

fuerit cupidus sanctus vir. Bxpendit centum nummos:

an latifundia sibi acquirere tarn exigua pecunia

potuit, ac non potius angulum aliquem, ubi sine

molestia degeret? Adde quod diserte narrât Moses,

partem illam émisse ubi tetenderat e regione urbis.

Ergo nequé prata, neque terram arabilem possedit.

Sed quum ei domicilium non concédèrent indigenae

prope urbem, placavit eos, pacemque redemit exiguo

pretio. Haec eum nécessitas facile excusat, ne dicere

quis possit, ab hominibus émisse quod ex gratuite

Dei dono sperandum erat: vel quum promissum

terrae dominium spe amplecti deberet, ad

fruitionem nimis festinasse.

20. Et statuit ibi altare. Locum adeptus Iacob

in quo familiam alere posset, solennem erexit Dei

cultum: sicuti de Abraham et Isaac supra testatus

est Moses. Nam etsi ubique locorum precibus et

aliis exercitiis ad purum Dei cultum intenti erant,

non tarnen ab illis neglecta fuit externa pietatis

confessio, ubi Dominus stationem aliquam, in qua

manerent eis concessit. Nam (quemadmodum alibi

monui) quoties legimus exstructum fuisse altare,

fmern et usum spectare decet: nempe ut victimas

offerrent, et puro ritu invocarent nömen Dei: ut

palam hoc modo testata esset eorum religio ac fides.

Hoc ideo dico ne quis putet temere ipsos lusisse in

Dei cultu: curae enim illis fuit suas actiones ad

regulam divinitus praescriptam dirigere, quae illis a

Noe et Sem per manus tradita fuerat. Quare sub

altari per synecdochen inlelligant lectores externum

pietatis testimonium. Porro nine optime perspicitur

quantum divini cultus Studium viguerit in sancto

viro, quod varus molestiis fractus, non tarnen altaris

obliviscitur. Nee privatim solum arcano mentis

sensu Deum colit: sed in caeremoniis utilibus et a

Deo mandatis se exercet. Sciebat enim adminiculis

egere homines, quamdiu in carae agunt, nee abs re

instituta fuisse sacrificia. Aliud etiam propositum.

habuit, ut tota familia eodem fidei sensu Deum

coleret. Pium enim patrem familias sedulo curare

decuit, ne profanam haberet domum, sed potius ut

illic Deus tanquam in sanctuario regnaret. Adde

quod quum regionis illius incolae ad multas superstitiones

delapsi, verum Dei cultum corrumperent:

sese ab eis discernere voluit Iacob. Erant certe

Sichimitis, et aliis vicinis gentibus sua altaria.

Quod ergo Iacob distinctam rationem domi iristituit,

ita testatur se peculiarem habere Deum, nee degenerem

esse a Sanctis patribus, a quibus profecta

erat intégra genuinaque religio. Non carebat hoc

invidia, quod (Sichimitae et reliqui indigenae se

contemni ferebant, sed quid vis potius sanctus vir

eligendum duxit, quam ut se idolo latris misceret.

21. Et vocavit Mud: Fortis Deus Israel. Yidetur

altari parum congruere nomen, quod perinde

sonat ac si lapidum vel caespitum congeries visibilis

foret Dei statua. Sed alia mens sancti viri fuit.

Nam quia altare (ivmiwsvvov erat, ac pignus visionum

omnium, ac promissionum Dei, hoc titulo ipsum

ornat, in hunc finem, ut quoties altare inspexerit,

Dei recordetur. Eundem sensum habuit ilia Mosis

épigraphe: Dominus auxilium meum: item qua

Ezechiel novam Hierosolymam insignit: Dominus

ibi (c. 48, 35). Et quidem in istis loquendi formis

impropria est translatio, sed quae ratione non caret.

Nam sicuti externis symbolis stulte et perperam

affigunt Deum superstitiosi homines, et quasi ex

coelesti solio detrahunt, utsubiectum habeant crassis

suis figmentis: ita pie et rite fidèles a terrenis

signis in coelum conscendunt. Haec summa est,

quod testari voluit Iacob non alium se Deum colère,

"nisi certis oraculis patefactum, ut discernere eum

tuto posset ab omnibus idolis. Atque haec nobis

modestia servanda est, ne de mysteriis et gloria

Domini secure loquamur, sed ex fidei sensu, quatenus

scilicet ex verbo suo nobis cognitus est. Adde

quod posteros suos respexit Iacob: nam quia illi

Dominus hac lege apparuerat, ut foedus salutis

apud ipsum deponeret, monumentum reliquit, unde

post eius mortem discerent nepotes religionem suam

non ex tenebricoso puteo et obscuro, vel ex turbida

lacuna, sed ex liquido puroque fonte fluxisse, ac si

oracula et visiones quibus edoctus fuerat, altari

insculperet.

CAPUT XXXIV.

1. Et egressa est Dinah filia Leah, quam pepererat

ipsi Iahacob, ut videret filias regionis. 2. Et

vidit earn Sechem filius Hamor Hivvaei principis

terrae, et tulit earn, et concubuit cum ea, et humüiavit

29*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!