26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

617 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 618

sibi timebit non tantum ab homine mortali, sed ab

umbra quoque vel flatu.

16. Et mandarunt. Quia pudet ipsos verba facere,

pacis interprètes subornant, quibus plus fidei adhibeat

Ioseph. Sed hie quoque perspicimus, consilio

et ratione destitui qui sibi male conscii sunt. Nam

si hac de re sollicitus fuit Iacob, cur non filium

quem habebat tarn moiugerum, reconciliavit ipse

fratribus? Deinde quorsum nunc attinet per internuncios

tentare, quod coram melius poterant? Pueriliter

ergo eos agere patitur Dominus: ut eorum

exemplo edocti, nullum ex frivolis commentis profectum

speremus. Sed quaeritur, unde filiis Iacob

oblati fuerint homines, quibus tale mandatum committere

auderent: noque enim res vulgaris fuit

exsecranduni illud flagitiiim exteris detegere. Apud

Aegyptios quidem subire hanc infamiam nimis

fuisset absurdum. Itaque nulla magis probabilis

coniectura est quam electos fuisse domesticos testes

ex servorum numéro: quorum etsi mentio facta non

est a Mose, quum narraret Iacob migrasse in Aegyptum:

aliquos tamen abductos fuisse certis rationibus

colligere promptum est.

17. Obsecro parce quaeso. Non dissimulant se

graviter peccasse, adeoque culpam non exténuant,

ut se ipsos ultro gravent multa verborum congerie.

Veniam ergo sibi dari non postulant quasi levé

sit delictum: sed atrocitati criminis primum autoritatem

patris sui, deinde sacrum Dei nomen opponunt.

Laude digna fuisset haec confessio si recta

et sine ambagibus ac figméntis ad placandum fratrem

progressi essent. lam quum ex pietatis fonte hauserint:

consentaneum esse remitti peccatum Dei

•servis: hinc sumenda est communis exhortatio, si

ab ecclesiae domesticis laesi fuerimus, ne simus ad

ignoscendum nimis rigidi ac difficiles. Haec quidem

humanitas in génère erga omnes nobis praecipitur:

sed ubi accedit religionis societas, plus quam ferrea

est nostra durities, nisi ad misericordiam flexibiles

propensique simus. Ac notandum est, quod diserte

exprimunt Deum Iacob: quia peculiaris fides et

cultus, quibus a reliquis gentibus distincti erant,

coniungere ipsos debebant arctiore vinculo: ac si

Deus, qui familiam illam adoptaverat, reconciliandae

gratiae sponsor in medium prodiret.

Bum Uli loquerentur. Non potest certo elici ex

verbis Mosis, an tunc coram adfuerint fratres Ioseph,

ac loquuti sint quum flevit. Divinant quidam interprètes

actam fuisse ex composite fabulam, ut

tentato per alios animo Ioseph, paulo post medio

sermoni intervenerint. Ego in diversam magis

sententiam inclino, quum ex nunciis cognosceret,

eos cruciari, frustraque sibi ipsis molestos esse,

sympathia fuisse tac tum. Deinde ad se accitos

omni cura et metu libérasse. Fletum ergo expressit

«orum sermo quum iam per se deprecarentun Porro

quod fratrum moestitiae et anxietati tarn amice

illacrymat, insigni documenta nos ad misericordiam

instituit. Quod si nobis cum iraeundiae impetu vel

odii pertinaoia arduum est certamen, petendus a

Domino est lenitatis, spiritus, cuius vis non minus

efficaciter hodie se exseret in Christi membris quam

olim in Ioseph.

19. Numquid enim loco Bei sum? Quidam

putant his verbis repudiatum ab eo fuisse honorem,

ac si diceret, perperam sibi deferri, quia nonnisi

uni Deo debetur, sed hoc nihil habet coloris, quum

saepe alias passus sit hoc modo se coli, et longe

alium fratribus animum esse sciât quam Dei cultum

in hominem mortalem transferre. Mihi etiam nihilo

magis probatur alter sensus, quod se poenam sumpturum

neget, quia Deus non sit. Neque enim ita

sibi temperabat a retalianda iniuria, ut Deum fore

ultorem speraret. Alii, tertium sensum afferunt,

quod respondeat Ioseph, consilio Dei non suo totum

hoc negotium gestum esse: quem etsi non plane

reiicio, quia ad verum accedit, non tamen pro vero

amplector. Particula quidem nnn nunc vicem dénotât,

ut latinum pro, nunc subiectionem. Itaque

nisi obstaret interrogatio, commode verteretur, quia

sub Deo ego sum : ac tune sensus esset, ne metuatis

quia ego sub Deo sum : ut admoneat Ioseph,.

quia Dei imperio subest, non suum esse praeire,

sed sequi. Verum quia praefigitur n interrogations

nota, aliter nequit exponi, quoniam non esset consentaneum

ut se mortalis homo ad turbandum Dei

consilium ingerat. Porro quoad rei summam, nulla

ambiguitas. Nam quia Ioseph divinae providentiae

finem expendit, quasi iniecto fraeno compescit suos

affectus, ne intemperanter exsultent. Erat quidem

miti humanoque ingenio: sed nihil est sedandae

eius iraeundiae melius vel magis appositum quam se

Deo regendum submittere. Itaque ubi nos vindictae

cupiditas sollicitât, hue referendi sunt omnes sensus.

Porro, quum hac ratione fratres tranquillos et securos

esse iubeat, quia legitimum Deo tribuens honorem,

libenter sustineat eius imperio parère: hinc

discamus, tunc optime nobiscum agi ubi negotium

nobis est cum hominibus modestis, qui Deum sibi

ducem praeficiunt, eiusque placitis non modo subesse

sustinent, sed libenter obsequuntur. Nam si quis

impotenter carnis libidine feratur, mille ab eo nobis

timendae erunt mortes: nisi furorem eius Dominus

violenter frangat. Sicut autem unum hoc est sedandae

iraeundiae remedium agnoscere quinam

simus, et quid iuris in nos Deo competat: sic rursum

ubi penitus insederit haec cogitatio, nullus est

tarn furiosus ardor, ad quern mitigandum non

sufficiat.

21. Et vos cogitastis de me. Probe (ut diximus)

Dei providentiam considérât Ioseph, ut sibi non

modo dandae veniae, sed etiam exorcendae benefi-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!