26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

153 OOMMENTARIUS IN GENESIN. 154

iniperiumque Dei in eorum persona violât quos suo

loco praeesse iussit.

25. Maledictus Ghanaern. Quaeritur primo loco

cur Noah a filio maledicendo abstinens, severitatem

poenae, qua ille erat dignus, in nepotem innoxium

stringat. Neque enim Dei iustitiae consentaneum

est, parentum delicta reiicere in filios. Sed responsio

satis nota est, Deum etiamsi iudicia sua in

filios et nepotes impiorum prosequitur, nunquam

tamen saevire contra insontes: quia reperientur

etiam illi in culpa. Quare nihil absurdi est si patrum

scelera ulciscitur in reprobis filiis, quando

eius irae subiectos esse necesse est quoscunque spiritu

suo destituit. Sed mirum est quod Noah nepotem

maledicens, filium Cham autorem sceleris

silentio praeterçat. Iudaeis videtur habita fuisse

gratiae Dei ratio: et quia tanto eum honore dignatus

fuerat Dominus reiectam fuisse maledictionem

in filium. Sed futilis est haec coniectura. Mihi

certe dubium non est, quo magis appareat poenae

gravitas, transferri usquè ad posteros: ac si Dominus

palam testatum fecisset non sibi sufficere unius

hominis poenam : sed maledictionem suam eius quoque

posteris affixam fore, ut per continuas aetates

serpat. Interim non eximitur ipse Cham, quum

Deus filium eius simul involvens, Judicium suum

exaggerat. Alia etiam quaestio obiicitur, cur ex

pluribus filiis Cham Deus unum feriendum deligat.

Sed ne hic sibi nimium permittat nostra curiositas,

meminerimus non frustra Dei iudicia vocari profundam

abyseum: et indignum esse ut Deus, ad

cuius tribunal nos omnes semel stare necesse erit,

iudiciis nostris, vel potius stultae temeritati subiaceat.

Eligit quos visum est, in quibus gratiae et

mansuetudinis suae specimen edat: alios destinât in

finem diversum, ut sint irae et severitatis documenta.

Hic tametsi caecutiunt humanae mentes,

quisque tamen nostrum suae infirmitatis sibi conscius,

tribuere potius Deo laudem iustitiae discat,

quam ut se insana audacia in profundam abyssum

praecipitet, Quum totum semen Cham Deus maledictioni

obnoxium haberet, Chananitas sibi nominatim

sump8it quos prae aliis malediceret. Et hinc

colligimus profectum a Deo fuisse hoc iudicium:

quod ipso tandem eventu comprobatum fuit. Qualis

certe futura esset Chananaeorum conditio, Noah

humanitus non tenebat. Quare in rebus obscuris

et reconditis spiritus direxit eius linguam. Restât

adhuc alia difficultas: nam quum scriptura Deum

peccata hominum ulcisci docet in tertiam et quartana

generationem, videtur hunc irae Dei modum

praefigere. Atqui vindicta, cuius nunc fit mentio, in

decimam usque generationem se expandit. Respondeo,

scripturae verbis non praescribi Deo legem

quam illi transgredi non liceat, ne liber sit in

puniendis peccatis ultra quatuor generationes. Spec-

tanda est tantum poenarum et gratiae comparatiO)

qua docemur sic Deum esse iustum scelerum vindicem,

ut tamen magis ad misericordiam propensus

sit. Maneat interim ilia sua libertas, ut suam vindictam

quousque visum fuerit, extendat.

Servus servorum erit. Phrasis haec hebraica,

Chanaan postremum fore vel inter servos, significat:

ac si dictum esset: Non tantum servilis erit eius

conditio, sed vulgari Servitute deterior. Videtur

tamen inerme ao lusorium fuisse tarn severi et horribilis

vaticinii fulmen, quum Chananaei robore,

divitiis et opibus praestiterint, longeque et late

fuerint dominati. TJbi ergo ista servitus? Primum

respondeo, Deum sic minari hominibus, ut non statim

exsequatur quod denunciat: nunquam tamen

inanes et sine effectu esse eius minas. Deinde

iudicia Dei non semper exposita esse oculis nostris,

nee carnis sensu apprehendi. Chananaei exeusso

servitutis iugo, quod illis divinitus erat impositum,

etiam imperium ad se rapuerunt. Caeterum quamvis

ad tempus insultent, non tamen coram Deo

censetur libera eorum conditio. Sicuti quum iniuste

premuntur fidèles, ac tyrannice vexantur ab improbis,

non tamen coram Deo exstincta est spiritualis

eorum libertas. Hac autem divini iudicii probatione

contentos esse nos oportet, quod Deus servo suo

Abrahae dominium terrae Chanaan promisit, et

tandem Chananaeos excidio devovit. Caeterum quia

papa tantopere contendit se interdum prophetare,

sicut fecit Caiaphas (loan. 11, 51): ne omnia illi

negare videamur, titulum quo se ornât, a spiritu

sancto dictatum esse non nego. Sit igitur servus

servorum, quemadmodum Chanaan.

26. Benedictus Iehova Deus Sem. Noah reliquis

filiis benedicit, sed diverso modo. Locatur enim

Sem in summo honoris gradu. Atque haec ratio

est cur Noah in benedictione eius prorumpat in

laudem Dei, nee haereat in hominis persona. Hebraei

enim, quum de rara aliqua nee mediocri

excellentia sermo habetur, ad Deum conscendunt.

Ergo sanctus vir, quum uberrimam Dei gratiam

sentiret filio suo Sem destinatam esse, in gratiarum

actionem assurgit. Unde colligimus non ex carnis

sensu loquutum esse, sed de arcanis Dei beneficiis

disserere, quorum eventus in longum tempus differendus

erat. Denique his verbis divina vel coelestis

notatur futura benedictio Sem.

27. Dilatet Deus Iapheth. In vocibus hebraicis

concinna allusio est, Iaphthe Iepheth. Origo

autem verbi est nr®, quod Hebraeis significat lactare

blandis verbis: vel allicere in hanc vel illam

partem. Hie tamen fere omnes interprètes pro dilatare

accipiunt. Quae expositio si recipitur, sensus

erit, Posteros Iapheth, ubi ad tempus dissiti et remoti

fuerint e tabernaculis Sem, expansum tandem

iri, ut propius accédant, et simul habitent quasi in

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!