26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

257 COMMENTARIÜS IN GENESIN. 258

autem rationes affert cur suum consilium, antequam

exsequatur, patefacere ei velit. Prior est, quod iam

ipsum dignatus sit sjngulari honoris privilegio:

secunda, quod ad posteros erudiendos id futurum

sit utile ac frugiferum. Ergo hoc verbo revelationis

soopus et usus breviter notatur.

18. Et Abraham erit in gentem magnam. Hebraice

habetur, Et essendo erit: sed copula in adverbium

causale resolvi debet. Nam haeo est ratio quam

attigimu8, quod Deus horribilis suae in Sodomitas

vindictae conscium facere velit servum suum, quia

peculiaribu8 ipsum donis ante alios omnes ornaverat.

Sic enim continuât sua bénéficia erga fidèles, imo

auget, acpriora«ovis recentibusque subinde cumulât.

Atqûe in hune modum quotidie nobiscum agit. Quid

enim causae est cur assiduo tenore innumeras nobis

gratias conférât, nisi quia semel nos paterno amore

complexua, se ipsum abnegare non potest? ideoque

se ipsum in nobis suaque dona quodammodo honorât.

Quid enim hie- praeter gratuita sua dona commémorât?

Ergo beneficentiae materiam ex se ipso, non

ex Abrahae meritis sumit: neque enim aliunde

Abrahae benedictio fluxit quam ex divino fonte.

Discimus autem ex hoc loco, quod etiam experientia

docet, peculiare esse ecclesiae Privilegium, cognoscere

quid sibi velint et quorsum spectent Dei iudicia.

Deus quidem sceleribus poenas infligens, palam se

re ipsa mundi iudicem probat: sed quia fortuito

accidere omnia videntur, Dominus per verbum

affulget filiis suis, ne cum incredulis caecutiant.

Sic olim, quum manum suam ad omnes mundi

piagas extenderet, in Iudaea tarnen sacrum os suum

continuit: hoc est, quum gentes omnes feriret cladibus

et rebus adversis, solum tarnen electum populum

verbo admonuit per prophetas, earum se esse

autorem : imp ante tempus fore praedixit, quemadmodum

apud Amos (3, 7) : An erit quidquam quod occultet

Dominus servis suis prophetis ? Meminerimus

ergo Deum, ex quo beneficus erga nos esse coepit,

nunquam fatigari, donee suas gratias alias aliis contexens,

salutem nostram compleat. Deinde postquam

nos semel adoptavit, et illuxifc mentibus nostris

per verbum suum, simul eiusdem verbi facem tenere

ante oculos nostros accensam, ut iudicia et poenas

scelerum, quas impii secure negligunt, fide consideremus.

Ita fidèles in reputandis omnium tomporum

historiis versari decet, ut de varus cladibus quae privatim

et publice impiis acciderunt, semper iudicium

ex 8criptura faciant. Verum quaeritur an exponi

Abrahae necesse fuerit Sodomae excidium antequam

accideret. Respondeo, quoniam adeo hebetes sumus

in operibus Dei reputandis, minime supervacuam

fuisse hanc revelationem. Quamvis clamitet Dominus

res adversas irae suae flagella esse, nemo fere

auscultât: quia causas pravis imaginationibus oarnis

nostrae alio transferimus. Admonitio autem quae

Galvini opera. Vol. XXIII.

eventum praecedit, non ita nos torpere, nee fortunam

vel aliud quodpiam figmentum divini iudicii

loco imaginari patitur. Ita olim necesse fuit ut

populum, licet ferreum, praedictiones. magis affieerent

quam si iam acceptis plagis fuissent a prophetis

admoniti. Quare ex illis etiam generalem regulam

sum ere convenit, ne profectu careant quae

quotidie cernimus Dei iudicia. Sodomam, dum adhuc

intégra est, ac suis delitiis suaviter vacat, Dominus

perituram denunciat servo suo Abrahae.

Hinc omnis dubitatio eximitur, non casu periisse,

sed -divinitus fuisse affuotam. Hinc etiam causa

quae exprimitur, longe efficacius hominum animos

pungat ac stimulet necesse est. Idem postea de

aliis statuendum: nam etsi nobis quae facturus est

non praedicit Dominus, vult tarnen • nos oculatos

esse operum suorum testes, et eorum causas prüden

ter expendere: non autem confuso intuitu hallucinari,

siouti increduli, videndo non videntes, illorum

finein pervertunt.

19. Propterea praecipiet filiis suis. Secunda

ratio cur sui consilii participem facere velit Deus

Abraham : quia non frustra nee inutiliter id se facturum

praevideat. Simplex autem sensus est, admitti

Abraham in consilium Dei, quia fideliter boni

patris familia8 officium facturus sit in suis docendis.

Hinc colligimus Abraham de Sodomae excidio non

sua tantum unius causa certiorem esse factum, sed

in gratiam generis sui. Quod diligenter notandum

est: perinde enim valet haec sententia ac si Deus

in Abrahae persona posteros omnes compellaret.

Et certe non ideo suam Toluntatem nobis^Deus exponit

ut nobiscum intereat eius cognitio, sed ut eius

testes simus ad posteros, illique a nobis acceptam

de manu (quod aiunt) in manum nepotibus tradant.

Quare patres sedulo incumbere decet ut quod didicerunt

a Domino filiis suis communicent. In hunc

modum propaganda est nobis Dei Veritas, ne sibi

quisque privatim tantum sapiat, sed alii alios pro

sua vocatione et fidei modo aedificent. Nee vero

dubium est quin orassa ignorantia quae in mundo

régnât, iusta sit ignaviae hominum ultio. Nam

quum maior pars ad oblatam coelestis doctrinae

lucem oculos claudat, plures tarnen earn suffocant,

nee transmittere curant ad filios. Iure ergo Dominus

ut poenam sumat de mundi pigritia, pretiosum

verbi sui thesaurum submovet. Ac notanda est

particula Post se, qua docemur non modo curam

nostrorum habendam esse quamdiu vivimus, ut eos

regamus quasi in diem: sed dandam esse operam

ut Dei Veritas, quae aeterna est, post mortem nostram

vivat ac vigeat: ut nobis mortuis superstes maneat

sancta vivendi ratio. Hinc praeterea colligimus

utiles esse cognitu historias quaeadincutiendum terrorem

valent. Opus enim habet carnis nostrae securitas

acribus stimulis quibus pungatur ad Dei ti-

17

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!