26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

497 COMMENTARIUS IN GENESIN. 498

jllicita remédia prosiliant qui laesi sunt. Libido

non impulit Thamar ut se ad stuprum prostitueret.

Doluit qui dem vetitas sibi fuisse nuptias, ut domi

sterilis maneret: sed nihil habuit propositum, quam

socero exprobrare fraudem illam qua ipsam deluserat :

interim videmus atrox facinus fuisse admissum.

Hoc aceidere solet etiam in bonis causis, ubi quis

plus quam par est carnis suae affectibus indulget.

Quod de habitu viduitatis attingit Moses, ad modestiae

legem pertinet. Neque enim viduas decet

elegantior vestitus qui virorum oculos alliciat. Ideoque

Paulus uxoribus plus quam illis concedit: quia

legitimus habent maritos quibus placere studeant.

14. Et mansit in ostio Henaim. Varie hunc

locum exponunt interprètes. Ad verbum est: In

ostio fontium vel oculorum. Quidam putant fuisse

fontem in duos rivos diductum: alii propatulum

notari existimant, in quo se oculorum intuitus hue

illuo varie diffundit. Receptior est tertia expositio,

Tocari bivium hac loquutione : quia tunc ianua aperitur

oculis, ut in duas partes exeant, quos una via

in se continet. Probabile est locum fuisse unde

conspici posset Thamar: cui tarnen propinquus esset

recessus, ad quem posset divertere Iudas, ne in via

publica et celebri sub omnium oculis scortaretur.

Quod autem dicitur faciem vêlasse, hinc colligimus

tune non fuisse tarn effraenem scortandi licentiam,

quam hodie grassatur multis in locis. Nam se ad

scortorum morem composuit, ne quid suspicaretur

Iudas. Et Dominus hanc vereeundiam eorum qui

flagitiose vivebant, cordibus insculptam manere voluit,

ut sibi testes essent suae turpitudinis. Nam

si possent hommes maculas eluere suis peccatis,

seimus nihil libentius facturos esse. Unde sequitur,

dum lucem fugitant, horrore invitos tangi, ut Dei

iudicium praeveniat ipsorum conscientia. Paulatim

quidem maior pars ad stuporem et impudentiam

diffiuxit, ut sua flagitia minus sollicite occultent:

nunquam tarnen belluina eorum intempérie qui

impune peccare cupiunt, naturae sensum prorsus

deleri passus est Deus, quin sua obscoenitas vel

improbissimos cogat ad pudorem. Putida igitur

fuit Cynici illius protervia, qui in flagitio deprehensus,

sine rubore iaetavit se plantare hominem.

In summa velamen Thamar ostendit scortationem,

non tantum coram Deo et angelis turpem et foetidam

rem esse, sed a suis quoque autoribus semper

fuisse damnatam.

15. Et vidit earn Iehudah. Magnum Iudae

probrum quod ignotae mulieris coneubitum repente

appétit. Senex iam erat: itaque vel in homine

laseivo, sola tarnen aetas dedebat intemperantiae

fervorem restinguere. Mulierem proeul aspicit, capi

formae venustate non potest: pruritus tarnen non

secus in eo accenditur quam in equo, qui ad equarum

odörem adhinnit. Hinc colligimus, non admo-

Çàkmi opera. Vol. XXIII.

dum viguisse in eius corde vel Dei timorem, vel

recti ac honesti Studium, qui tarn cupide ad scortationem

prorumpit. Proponitur autem ideo nobis

in exemplum, ut discamus quam facile ebulliat

carnis libido, nisi earn Dominus coerceat: atque ita

infirmitatis nostrae conscii, continentiae et moderationis

spiritum a Domino petamus. Oaeterum ne

eadem nobis obrepat securitas, qua factum est ut

Iudas tarn facile ad scortandum se proiieeret: notemus,

quod ex incestu dedecus sustinuit Iudas, poenam

divinitus illi fuisse inflietam. Quis iam sibi

in scortatione indulgeat, quam ex horribili vindietae

genere tantopere Deo exosam esse agnoscit?

16. Quid äabis mihi si ingrediaris ad me? Nolebat

quaestum ex suo corpore facere Thamar, sed

habere certum pignus, ut de ultione iniuriae sumpta

gloriari posset. Nee vero dubium est quin Deus

Iudam excaeeaverit sicuti dignus erat. Unde enim

fit ut non agnoscat nurus suae vocem, cui .familiariter

assueverat per longum tempus? Deinde si

danda fuit arrha pro hoedo promisso, quam stulte

annulum meretrici tradit? Omitto quod duplicem

praeterea arrham dare absurdum erat. Constat igitur,

omni iudicio tune fuisse privatum : nee alia de

causa scribuntur haec omnia a Mose, quam ut sciamus

iusto Dei iudicio oBtenebratam fuisse misera

illius mentem, 'qui peccata peccatis cumulans Spiritus

lucem suffoeaverat.

18. Et misit Iehudah hoedwm. Mittit per manum

amici, ne cui alieno ignominiam suam detegat.

Haec eadem ratio est cur non aûdeat de arrhis

perditis conqueri, ne se ludibrio exponat. Nam

quod haec verba : Accipiat sibi, ne simus in contemptum,

quidam ita aeeipiunt, quasi excuset Iudas se

praestitisse datam fidem, mihi non probatur. Alter

ille sensus longe melius quadrat, quod mavult Iudas

annulum perdere, quam rem longius spargendo

materiam praebere vulgi sermonibus: quia levior

sit pecuniae quam famae iactura. Alind etiam

ludibrium timendum fuit, quod tarn credulus fuerat.

Sed praeoipuum ex scortatione dedecus veritus est:

ubi vidimus homines qui Dei spiritu non reguntur,

de mundi opinione magis quam de Dei iudicio

semper esse sollicitos. Cur enim dum eum titillabat

carnis libido, non venit hoc in mentem: Ecce nunc

foetidus ero coram Deo et angelis? Our nunc saltern

postquam- deferbuit libido, non erubescit tacita

peccati sui notitia? sed securus est, modo a publica

infamia sibi caveat. Docet tarnen hic locus quod

iam prius admonui, communi hominum sensu damnatam

fuisse scortationem, ne quis ex ignorantia

excusationis praetextum quaereret.

24. Et fuerunt circiter très menses. Poterat

Thamar citius detegere facinus : sed exspectavit dum

ad capitale supplicium posceretur : nam tunc liberior

fuit expostulandi locus. Gaeterum quod poenae tarn

32

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!