26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

531 OOMMBNTARIUS IN GENESIN. 582

nonnisi praeludium hoc erat eius ampliludinis, quae

postea sequuta est, qnum Deum sparso per totum

orbem semine, ecclesiam sibi ex cunctis gentibus

collegit: sic benedictionem in veteri figura praestitam

agnoscimus, ut tarnen ultra progredi conveniat.

Quum ergo excrevit populus in tantam multitudinem,

et ex duodecim patriarchis fluxerunt tredecim

populosae tribus, iam tunc incepit crescere in coetum

populorum. Sed ex quo spiritualis Israel per omnes

mundi piagas diffusus est, et variae gentes in unam

ecclesiam aggregatae sunt, in solidum compleri

coepit multiplicatio. Quare nihil mirum si sanctus

Iacob hoc tarn praeclarum divini favoris specimen

tanti aestimet, nisi quod procul absconditum erat

a carnis sensu: sed quia Dominus eum iam diu

suspensum tenuerat, dixissent profani homines senile

hoc esse delirium. Et paucos similes Ioseph invenire

hodie liceret, qui posthabita bonorum quae ad

manum sunt dulcedine, animos ad nudum oraculum

prorsus adiicerent. At vero sicuti fiducia invisibilis

gratiae fretus, omne tentationum genus transcenderat:

ita nunc eius filius, et ver us fidei haeres,

reveronter sentit de oraculis Domini : promissionem

quam e coelo fluxisse persuasus est, licet instar

somnii foret, potiorem habens omnibus Aegypti

divitiis, quibus fruitur.

In haereditatem perpetuam. Quid valeat haec

loquutio,, alibi diximus: nempe quod futuri essent

Israelitae perpetui terrae haeredes usque ad Christi

adventum, quo renovatus fuit mundus. Vox hebraioa

cbty, a quibusdam pro diuturno solum tempore,

ab aliis pro aeternitate accipitur: sed quia

gratiam olim patribus adumbratam, Christus usque

ad finem mundi continuât, possessio saeculi, meo

iudicio, tantundem valet atque aeterna. Nam veteri

populo usque ad renovationem per Christum inductam,

promissa fuit ilia terrae portio: nunc ex

quo totum orbem Dominus populo suo dicavit,

plenior nobis constat haereditatis fruitio.

5. Nunc duo filii tui. Iacob singulari privilege

filium suum ornat, ut unus faciat duo capita:

hoc est, ut duo eius filii, ac si haeredes essent in

i primo gradu, aequo iure cum patruis succédant.

Sed quid hoc est quod senex decrepitus tanquam

regale Patrimonium nepotibus suis assignat sextam

eius terrae partem in qua erravit inqujlinus, et ex

qua nunc iterum profugus est? quis non fabulari

ipsum dixisset? Vulgare proverbium est, neminem

dare quod non habet. Quid ergo profuit ipsi Ioseph

imaginario titulo constitui eius terrae dominum in

qua vix donatori permissum fuit aquam magno suo

labore effusam bibere, et ex qua tandem eum fames

expulit? Sed hinc apparet quam stabili fide innixi

fuerint sancti patres verbo Domini, quibus satius

fuit ex ore eius pendere quam fixam habere sedem

in terra. Iacob in Aegypto exsul moritur : et interea

Aegypti praefectum ex sua dignitate in exsilium

evocat, ut bene illi sit ac féliciter. Ioseph, qui

patrem agnoscitDei prophetam, qui nihil ex capite

suo fabricat, non minoris aestimat oblatum sibi quod

nusquam apparet dominium, quam si iam in manu

esset. Porro quod Iacob alios filios Ioseph, si qui

sint, censeri in familiis duorum fratrum iubet, perinde

est ac si illos in adoptionem daret duobus quos ipse

sibi adoptât.

7. El me venienie de Padan. Ideo mortem et

sepulturam uxoris suae Rachel commémorât, ut

maternum nomen stimulus sit ad pungendum animum

Ioseph. Nam quum oriundi essent ex Syria

omnes filii Iacob, non parum ad rem interfuit probe

illis cognitam esse quam prius habuimus historiam,

nempo quod pater Dei iussu et auspiciis in terrain

Chanaan reversus, secum uxores duxisset. Nam si

feminis grave non fuit, reliota patria in longinquam

terram migrare, illarum exemplum non levé

incitamentum filiis esse debuit, ut Aegypto valere

iussa, eodem Deo iubente ad possidendam terram

Chanaan strenue se accingerent.

8. Et vidit Israel Ioseph. Non dubito quin

de pueris sciscitatus fuerit, priusquam eos nuncuparet

haeredes. Sed in contextu Mosis est vcntcov

nqktqov. Et in responsione Ioseph notandum est

quod alibi attigimus, fruotum ventris non fortuit»

nasci, sed numerari inter eximia Dei dona. Et

haec quidem confessio passim volitat in omnium

Unguis: sed pauci sunt qui ex animo semen a se

genitum Deo acceptum référant. Unde fit ut maior

pars sobolis subinde magis magisque degeneret: quia

digna est mundi ingratitudo quae fructum benedictionum

Dei non sentiat. Nunc breviter tenendum

est Mosis consilium, nempe solenne interpositum

fuisse symbolum quo rata esset adoptio. Manus

nepotibus suis imponit Iacob: quorsum? nempe ut

confirmet locum se illis dare inter filios: atque ita

unus Ioseph duo capita efficiat. Non enim votum

hoc fuit privati hominis, quemadmodum posteris

suis fausta preoari soient avi et patres: sed divina

suberat autoritas, sicuti eventu comprobatum postea

fuit. Ideoque prope sibi adduci iubet, ut novum

illis honorem conférât, tanquam dispensator a Domino

creatus: et Ioseph vicissim ab adoratione

exordium facit, gratias agens Deo.

12. Et duxit Ioseph eos. Latius explicat Moses

quod uno verbo pérstrinxerat. Ioseph autem filios

e gremio suo eductos ad patris genua admovit, non

modo honoris causa, sed ut Dei prophetae benedicendos

offerret : quia certo persuasus erat, non vulgari

hominum more sanctum Iacob appetere nepotum

complexum : sed quatenus erat Dei interpres, depositam

apud se gratiam ipsis velle conferre. Quanquam

autem in dividenda terra Chanaan aequales

illis portiones cum filiis attribuit, altius tarnen

37*

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!