26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

301 OOMMENTAEIUS IN GENESIN. 302

corpus laedunt, sed vibrantur in ipsam animam.

Poterat quidem Moses pluribus verbis exaggerare

crimen: sed ego data opera loquutum fuisse puto

tarn concise, quo magis detestabilem redderet petulantiam

qua Dei verbum illuditur.

10. Eiice ancillam. Non tantum exacerbatur

Sara in eum qui peccavit, sed videtur imperiosius

agere cum marito quam modestam uxorem deceat.

Quod prius Abraham yocavit dominum, Petrus

ostendit non ficte egisse, dum earn Sanctis castisque

matronis in exemplum voluntariae subiectionis proponit

(1. Pet. 3, 6). Nunc autem non solum marito

in ordinem coacto regnum domi usurpât: sed quern

revereri debuerat, suo arbitrio obsequ entern esse

iubet. Hic quanquam non nego Saram muliebri

affectu percitam modum excessisse, non tarnen dubito,

tarn arcano spiritus instinctu gubernatam fuisse

eius linguam et mentem, quam Providentia Dei

totum hoc negotium directum fuit. Magni quidem

et tremendi iudicii ministram fuisse, controversia

caret. Et Paulus vocem hanc non tanquam futile

convicium quod irata mulier effutiverit, sed tanquam

coeleste oraculum adducit. Etsi autem maiorem

quam privatae mulieris personam sustinet, non tarnen

eripit marito potestatem, sed legitimum electionis

praesidem facit.

11. DisplicuitinoctUis Abrahae. Quanquam mul-

"tis iam oraculis certior factus erat Abraham, nonnisi

ab uno Isaac proditurum semen benedictum : paterno

tarnen amore captus, non sustinet exscindi Ismaelem,

ut haereditas penes eum maneat intégra, cui

divinitus concessa erat: atque ita duas miscendo

gentes, discrimen a Deo positum, quoad in se est,

confundere cupit. Videri sane hoc absurdum posset,

quod Dei minister caeco impulsu fertur: sed

Deus non modo ut eum humiliet sic eum iudicio

privat: sed etiam ut testatum faciat saeculis omnibus,

a suo unius arbitrio pendere gratiae suae dispensationem.

Porro ut aequiore animo ferat sanctus

vir Alii sui discessum, duplex ei consolatio proponitur.

Nam initio Deus promissionem de Isaac factam

in memoriam revocat: ac si diceret, satis superque

esse quod illi relinquitur Isaac, in quo intégra

manet spiritualis benedictio. Deinde Ismaelem

quamvis a domo paterna exsulet, curae tarnen

sibi fore promittit, et orituros ex eo posteros, qui

populum unum efficiant. Gaeterum quid valeat

haec loquutio, Vocari in Isaac semen, supra decimo

septimo cap. exposui. Et Paulus ad Rom. nono

capite, v. 8. interpretationis loco ponit verbum

Xoyt&o&cu, hoc est, censeri vel reputari. Atqui

certum est hoc modo resectum fuisse ex Abrahae

familia alterum filium, ne amplius nomen haberet

inter eius posteros. Deus enim segregato Ismaele

totam Abrahae progeniem ab uno capite fluxuram

esse ostendit. Ismaeli quoque gentem suam fore

promittit, sed extraneam ab ecclesia: ut in eo diversa

sit fratrum conditio, quod unus constituitur

spiritualis populi pater, alteri datur carnale semen.

TJnde merito colligit Paulus, non omnes qui semen

sunt Abrahae, veros esse et genuinos filios: sed qui

ex spiritu geniti sunt. Sicut enim gratuita promissione

factus est Isaac Jegitimus filius, inter posteros,

qui sequuti sunt, eadem Dei gratia discrimen

statuit. Sed quia de variis Abrahae filiis disseruimus

quantum satis erat, supra decimo septimo capite,

nunc earn rem parcius attingo.

12. Quidquid dixerit Sarah. Dixi nuper, quamvis

Sarae ministerio ad tantam rem usus fuerit Deus:

potuisse tarnen ipsam labi in agendi modo. Nunc

iubet Abrahae morem gerere uxori: non quod probet

eius affectum, sed quia compleri vult opus,

cuius ipse est autor. Atque ita ostendit non debere

sua consilia exigi ad communem normam: praesertim

ubi de salute ecclesiae agitur. Data enim

opera usitatum naturae ordinem invertit, ut so inchoatorem

et perfectorem vocationis Isaac esse

probet. Quia vero praefatus sum hanc historiam

altius a Paulo traetari, summa breviter colligenda

est. Primo dicit allegorice scripta esse quae hic

leguntur: non quod omnes promiscue historias ad

sensus allegoricos torqueri velit, quemadmodum

Origenes, dum ubique allegorias venatur, totam

scripturam corrumpit: et alii nimis cupide eius

exemplum aemulando fumum ex luce dederunt.

Nee modo vitiata fuit scripturae simplicitas, sed

fides paene labefaetata fuit, multisque deliriis aperta

ianua. Consilium autem Pauli fuit, piorum mentes

ad considerandum in hac historia Dei arcanum erigere:

ac si diceret, ad spirituale Christi regnum

speetare quae de Abrahae domo refert Moses, ut

certe domus ilia viva fuit ecclesiae imago. Gaeterum

haec allegorica est similitudo quam Paulus

commendat. Quum duo geniti sint Abrahae filii,

alter ex ancilla, alter ex libera, duas esse eorum

species colligit qui in ecclesia gignuntur: fidèles

quos Deus spiritu adoptionis donat ut haereditate

fruantur: larvatos diseipulos qui se simulant esse

quod non sunt, nomenque et locum inter Dei filios

ad tempus usurpant. Quosdam itaque docet servili

modo concipi et nasci: alios autem quasi ex matre

ingenua. Deinde prosequitur filios esse Agar qui

generantur ex servili legis doctrina: qui autem

gratuitam adoptionem fide amplexi, ex evangelii

doctrina gignuntur, eos esse liberae matris filios.

Tandem ad alteram similitudinem descendit, dum

Agar cum monte Sinai comparât, Saram vero cum

coelesti Ierosolyma. Etsi autem paucis hie perstringo

quae copiose quarto ad Galatas capite a me

explicata reperient lectores: in hac tarnen brevitate

minime obscurum est quid docere velit Paulus.

Scimus ex incorruptibili verbi semine nasci veros

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!