26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

75 COMMENTARIUS IN GENESIN. 76

pràestare: si quidem crucis tolerantiàe coniunctä

sit peccatorum cognitio, quae eos ad humilitatem

erudiat. Verum sola est fides quae tale sacrificium

offeratDeo: sed fidèles, quo magis labor an t in quaerendo

victu, maiore profectu ad poenitentiam stimulantur,

seque ad carnis mortificationein assuefaciunt :

quanquäm saepe filiis suis Deus, ne öneri succumbant,

partem huius maledietionis remittit. Quo

etiam pertinet illud (Psal. 127, 2): Surgent alii

mane, sero cubitum ibunt, comedent panem angustiae:

dabit autern Dominus dilectis suis somnum:

quatenus scilicet per Christi gratiam reparantur quae

in Adam vitiata fuerant: piiDeum magis beneficum

sentiunt, ac paternae eius indulgentiae dulcedine

fruuntur. Sea quia in optimis quoque subigenda

est caro, non raro contingit pios duris laboribus

macerari, et interea esurire. Ideo nihil melius quam

praesentis vitae aerumnis admonitos peccata nostra

deflere, et levationem petere ex Christi gratia quae

doloris acerbitatem non mitiget solum, sed etiam

dulci temperamento condiat. Porro non omnia incommoda

enumerat Moses, quibus se homo per peccatum

implicuit: constat enim ex eodem prodiisse

fonte omnes praesentis vitae aerumnas, quas experientia

innumeras esse ostendit. Aeris intempéries,

gelu, tonitrua, pluviae intempestivae, uredo, grandines,

et quidquid inordinatum est in mundo, peccati

sunt fructus. Nee alia morborum prima est

causa: idque poeticis fabulis celebratum fuit: haud

dubie quod per manus a patribus traditum esset.

Unde illud Horatii [lib. I. Od. 3]:

Post ignem aetherea domo

Subductum, macies et nova febrium

Terris incubait cohors:

Semotique prius tarda nécessitas

Lethi corripnit gradum.

Sed Moses qui brevitati studet suo more pro

communi vulgi captu attingere contentus fuit quod

magis apparet: ut sub exemplo uno discamus, hominis

vitio inver8um fuisse tötum naturae ordinem.

Si qüis rursum obiiciat, nihil fere miseriarum viris

imponi quod non ad mulieres pertineat : respondeo,

id consulte fieri, ut discamus ex Adae peccato communiter

ad utrumque sexum fluxisse maledictionem :

sicuti testatur Paulus, omnes in Adam esse mortuos

(Rom. 5, 12). Restât una quaestio expedienda :

quum prius, data spe veniae, Deus se Adae et uxori

propitium ostenderit, cur de integro poenam ab illis

expetere incipiat. In ilia certe sententia: Semen

muliëris percutiet caput serperitis, continebatur peccatorum

remissio et aeternae salutis gratia. Absurdum

vero est, Deum ex quo reconciliatus est,

iram suàm prosequi re ipsa. Ad hunc nodum solvendum

inventa est distinctio duplicis remissionis,

culpae et poenae: oui annexum postéa fuit satisfactionum

commentum. Finxerunt Deum sic absolvere

a culpa homines, ut poenam retineat, pro iudicii rigore

earn sumpturus, saltern temporalem. Sed qui

poenas exigi putarunt in compensationem, praeposteri

fuerunt iudiciôrum Dei interprètes. Neque enim

quid meriti sint fidèles, in ipsis cästigandis Deüs

reputat, sed quid illis in posterum utile sit: ac medici

potius quam iudicis partibus fungitür.. Plena

igitur non dimidia est absolutio quam filiis suis impertit.

Quod receptos in gratiam nihilominus punit,

eiusmodi castigatio medicinae usum habet in

futurum tempus, non autem commissi peccati vindicta

proprie censeri debet. Si rite consideremus

quantus sit humani ingenii torpor, quanta deindè

lascivia, quanta contumacia, quanta levitas, et quam

facilis oblivio, non mirabimur in eo subigendo Dei

austeritatem. Si verbis admoneat, non auditur : si

addat verbera, ne sic quidem multum promovet: ubi

audiri contingit, caro nihilominus proterve Calcitrat.

Lascivia deterior est obstinata ilia durities, quae

data opera se Deo opponit. Si quis ea sit mansuetudine

praeditus, ut Deo morem gerere non detrectet:

tarnen post unum peccatum admissum, elapsus

e Dei manu, mox eodem recidet nisi violenta manu

retrahatur. Quare tenendum est axioma generale,

miserias omnes quibus subiecta est ac obnoxia hominum

vita, necessaria esse exercitia, quibus nos

Deus partim ad poenitentiam sollicitât, partim ad

humilitatem erudit, partim reddit in posterum cavendis

peccati illeoebris cautiores, et magis attentes.

Donee revertaris. Clausulam miserae vitae

mortem fore denunciat: ac si diceret, per varias et

continuas malorum species Adam ad extremum malorum

omnium tandem venturum. Ita impletum

fait quod ante diximus, statim a die transgressionis

inchoatam fuisse Adae mortem. Nihil enim aliud

esse potuit maledicta hominis vita quam mortis initium.

Sed ubi contra serpentem victoria: si mors

extrema occupât? Neque enim aliud sonant verba

quam opprimendum a morte esse hominem. Ergo

evanescit promissio nuper data, quando Adae nihil

a morte sit reliquum: adde quod spes recuperandae

salutis perquam tenuis et obscura data erat.

Equidem non dubito quin ista verborum fulmina

graviter afflixerint iam deiectos alioqui moestitia

animos: sed quum subita clade attoniti, non autem

peccati notitia vere perculsi forent: non mirum est,

Deum magis in poenarum commemoratione insistere :

ut validius eos quasi repetitis ictibus contundat.

Quamvis obscura per se et debilis sit consolatio:

feoit Deus ut ad spem eorum fulciendam, ne prorsus

eos obrueret malorum gravitas, sufficeret. Interea

, multiplici malorum congerie ipsos deprimi

oportuit, donee veram et sériam poenitentiam Deus

exprimeret. Caeterum quamquam hie ponitur mors

quasi ultima linea, id referri ad hominem debet,

quia in Adam nihil praeter mortem reperietur: sed

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!