26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

349 COMMENTARIUS IN GENESIN. 350

cessu quaesito intentius oraverit, ut revelationem e

coelo haberet. Nam eo tempore quosnam praeter

maritum et socerum prophetas in mundo, nedum in

vicinia, reperisset? Deinde video tunc fere Deum

voluntatem suam patefecisse oraculis. Tertio, si rei

magnitudinem expendimus, arcanum illud ore Dei

magis quam hominis testimonio manifestari decuit.

Nostra ratio diversa est: nam neque talibus miraculis

hodie res futuras Deus portendit : et in regendo

vitae cursu abunde nobis sufficit legis, et prophetarum,

et evangelii doctrina, quae perfectam sapientiam

complectitur.

23. Duae gentes. Primo respondet Deus, quod

inter se pugnant gemelli fratres, longius patere quam

ad eorum personas: hoc enim modo ostendit quod

inter eorum posteros futurum erat dissidium. Emphatica

autem est loquutio quum dicit duas esse

gentes: nam quum fratres essent et gemelli, adeoque

unus sanguis, non putabat mater ita disiunctum

iri, ut diversos populos efficerent: Deus tarnen inter

eos qui coniuncti erant natura, discessionem fore

pronunciat. Deinde exprimitur diversa conditio,

quod victoria penes unum populum futura sit:

quandoquidem hinc tumultus, quod pares esse non

poterant: sed altero reiecto alter eligebatuf. Nam

quum aegre cédant reprobi, necesse est Dei filios

pro sua adoptione multas molestias et certamina

subire. Tertio Dominus affirmât, inverso naturae

or dine natu minorem, qui inferior erat, fore victorem.

Nunc videndum est quorsum pertineat haec

victoria. Qui ad terrenas divitias vel opes hoc restringunt,

frigide nugantur. Neque enim dubium

est quin hoc oraculo edocti fuerint Isaac et Rebecca,

foedus salutis non fore duobus populis commune:

sed tantum in posteris Iacob conservatum

iri. Initio generalis erat in speciem promissio, quae

totum semen comprehenderet : nunc ad partem unam

restringitur. Haec ratio conflictus, quod Deus semen

Iacob, cuius par et eadem videbatur esse conditio,

dividit, ut partem unam adoptet, alteram abdicet:

pars una nomen et ius ecclesiae obtineat,

reliqui extranei censeantur : penes unam partem

resideat benedictio, qua priventur alii: sicuti postea

contigit. Scimus enim Idumaeos fuisse abscissos

ab ecclesiae corpore : foedus autem gratiae in familia

Iacob fuisse depositum. Si causa discriminis quaeritur,

non reperietur in natura: nam eadem est

utriusque populi origo. Non reperietur in meritis:

quia adhuc ambo capita in utero matris inclusa

erant quum exortum est dissidium. Quin etiam

voluit Deus, ut carnis superbiam humiliaret, detrahere

ipsis hominibus omnem fiduciae et gloriae

materiam. Poterat priorem educere Iacob ex utero:

atqui primogenitum alteram constituit, qui inferior

tandem futurus erat. Cur ita positum a se ordinem

consulte invertit, nisi ut sciamus, posthabito digni­

tatis respectu, gratuito electum esse Iacob, qui promissae

benedictionis haeres foret? Summa estigitur,

quod Deus praetulit Iacob fratri Esau, ut pater esset

ecclesiae, hoc non fuisse redditum eius meritis, vel

industria quaesitum, sed profectum a mera ipsius

Dei gratia. Sed quum de toto populo agatur, non

arcana, quae in paucis rata est, electio, sed communis

notatur adoptio, quae tarn late patet quam

praedicatio externa verbi. Quia hoc tarn breviter

perstrictum, obscurius esse posset, memoria répétant

lectores quod supra decimo septimo capite exposui:

nempe Deum adoptionis suae gratia complexum

esse omnes Abrahae filios, quia cum omnibus

foedus pepigit, nee frustra omnibus promiscue offerri

voluit salutis promissionem, et circumcisionis symbolo

in eorum carne obsignari: çaeterum fuisse ex

populo universo speciale aliquod delectum semen,

et eos demum censeri legitimus Abrahae filios, qui

arcano Dei consilio destinati sunt ad salutem. Fides

quidem spirituales filios a carnalibus discernit:

sed nunc de principio discretionis, non autem de

symbolo vel nota quaestio est. Deus ergo totum

semen Iacob sine exceptione elegit, sicut pluribus

locis testatur scriptura: quia omnes pariter iisdem

gratiae suae testimoniis dignatus est,.verbo nempe

et sacramentis. Sed alia semper viguit peculiaris

electio, quae in certo et finite hominum numéro

continebatur, ut in communi interitu servaret Deus

quos vellet. Nunc exoritur nobis quaestio: nam

quum de priori electionis specie nunc tractet Moses,

Paulus ad secundam torquet eius verba (Rom. 9, 7. 8).

Siquidem dum probare vult non omnes qui origine

sunt Iudaei, esse vitae haeredes: nee omnes qui

secundum carnem ex Iacob descendunt, pro veris

Israelitis haberi, sed Deum pro suo beneplacito

quos voluit eligere: testimonium hoc adducit: Maior

serviet minori. Qui doctrinam gratuitae electionis

exstinguere conantur, persuadere cuperent Pauli

quoque verba nonnisi de externa vocatione debere

intelligi: sed contextus aperte réclamât, seque non

modo insulsos, sed impudentes esse ostendunt, dum

tarn clarae luci tenebras vel fumum tentant inducere.

No glorietur in carne Esau, inquiunt, ad fratrem

natu minorum transfertur eius dignitas quia nova

huic affertur promissio. Fateor aliquid esse quod

dicunt: sed quod in causa praecipuum erat, ab ipsis

omitti dico: externa enim vocatione definiunt quod

hie 8tatuitur discrimen. Atqui nisi velint irritum

facere Dei foedus, concédant necesse est, consortes

externae vocationis peraeque fuisse Esau et Iacob:

unde patet, arcano Dei consilio segregari quibus

communis erat vocatio. Et status disputationis

Paulinae notus est, quod quum Iudaei inflati ecclesiae

titulo evangelium respuerent, labascebat fides

simplicium: quia probabile non erat, Christum et

salutem in eo promissam, ab electo populo, gente

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!