26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

227 COMMENTABIÜS IN GENESIN. 228

cillae in8olentia modum tenere. Quare fieri potest

ut acrius quam par erat saevierit in illam, non tarn

officii sui memor quam de uloiscenda offensa cogitans.

Quia nihil gravius exprimit Moses, quod certum

est amplector, iure suo usam fuisse Sarai in

compe8cenda ancillae protervia. Et certe ab eventu

iudicium facere licet, non tarn saevitia dominae quam

propria contumacia impulsam fuisse Agar ut fugeret.

Male sibi conscia erat: nee probabile est, nisi pluribus

et quidem atroeibus offensis tantopere accensam

fuisse Sarai. Servilis igitur ingenii mulier, et

indomitae ferociae, fugere maluit, quam humili culpae

agnitione redire in gratiam.

7. Et invenit earn Angélus. Hic docemur quam

clementer agat Dominus cum suis, licet graves poenas

meriti sint. Sicuti poenam Abrae et Sarai prius

mitigavit, ita nunc paterno oculo respicit Agar: ut

totam domum sua gratia prosequatur. Non parcit

quidem illis prorsus, ne vitia eorum foveat, sed

moderatis remediis corrigit. Probabile quidem est,

quum in desertum Sur profeeta est Agar, de reditu

in patriam cogitasse. Deserti tarnen et solitudinis

videtur facta esse mentio, ut sciamus misère

afflietam extra hominum conspectum errasse, dum

illi angelus oecurrit. Tametsi autem visionis formam

non exprimit Moses : non tarnen dubito quin humano

corpore indutus fuerit, in quo tarnen fulgerent manifestae

coelestis gloriae notae.

8. Hagar ancilla Sarai. Hoc epitheto déclarât

angelus, tametsi e manibus dominae elapsa foret,

manere tarnen servant: quia non furto, née plagio,

sed manumissione pariatur libertas. Porro hac etiam

voce ostendit Deus, sibi probari ordinem politicum,

nee eius violationem excusabilem esse. Dura tunc

erat servitutis conditio: at gratiae Domino agendae

sunt quod abolita fuerits ea barbaries: et tarnen

Deus e coelo pronunciavit sibi placere ut servi iugum

perferrent, sicuti etiam per os Pauli non vocat

servos ad pileum : nee dominos illorum usu privat:

sed tantum benigne et liberaliter iubet traetari.

(Eph. 6, 9). Colligitur etiam ex temporis circumstantia,

non modo necessitate colendum esse politicum

ordinem, sed propter conscientiam parendum

esse legitimis imperiis. Nam quam vis Agar fugitiva

non vi amplius et manu ad obsequium cogi posset,

non tarnen coram Deo mutata erat eius conditio.

Eodem argumento probatur, si quando servos durius

premant domini : vel qui praesunt, subiectos asperius

quam pro aequitatc urgeant, feréndum tarnen

esse illorum rigorem, nee iustam excutiendi iugi

esse causam, licet nimis imperiose potestatem suam

exerceant. In summa, quoties in mentem venit

• aliquem fraudare suo iure, aut nos vooatione iusta

eximere, auribus nostris insonet vox angeli, ao si

Deus inieeta manu nos retraheret. Reddent olim

rationem Deo, qui superbe vel tyrannice dominati

fuerint: subiectis interea eorum ferenda est asperitas,

donec suocurrat Deus, cuius proprium est erigere

abiectos, et oppressos levare. Si fiat comparatio,

ius magistratuum longe tolerabilius est quam fuerit

dominium illud vetus. Patria vero potestas naturaliter

amabilis est, ac favore digna. Si cohibita fuit

Dei iussu fuga Agar, multo minus vel populi feret

laseiviam qui in suum prineipem proterviet, vel filiorum

contumaciam qui se parentum obsequio subduxerint.

Unde venis? Non inquirit quasi de re dubia:

sed ut nullum subterfugiis locum esse Agar noverit,

praeoise obiurgat eius fugam : ac si dixisset : Déserta

Btatione tua nihil vagando proficies: quia manum

Dei tandem non eftugies, quae illic te oollocaverat.

Fieri etiam potest ut discessum exprobret ab ea

domo quae terrenum Dei tunc sacrarium erat. Neque

enim ignara erat Deum illic peculiari modo

coli. Quam vis autem crudelitatis dominant suam

oblique insimulet, dicens se fugere ab eius conspectu:

angelus tarnen, ut subterfugiis omnibus viam obstruât,

iubet reverti et se humiliare. Quibus verbis

primum significat, nimis austero vel impotenti eorum

qui praesunt dominio non solvi subiectionis

vinculum: deinde in ipsam Agar mali eulpam retorquet,

quod se contumaciter dominae opposuerat,

et suae conditionis immemor insolentius et ferocius

quam decebat ancillam se extulerat. In summa,

quum merito ob sua delicta pleetatur, iubet remedium

ab eorum correctione petere. Et certe quum

nihil melius sit quam obsequiis et tolerantia eorum

placare duritiem quibus in nos est potestas:

ubi nostra superbia sunt ofFensi, tunc praesertim

danda est opera ut ad mansuetudinem humilitate

fleetantur.

10. Muïtipïicando multiplicabo. Ut mitiget offensionem,

et quod in praeeepto grave erat solatio

aliquo levet, behedictionem promittit in foetu quem

gestat. Poterat quidem iure suo Deus praecise

iniungere quod iustum erat: sed quo libentius faciat

Agar quod officii sui esse agnoscit, quasi blanditiis

earn allicit ad parendum. Atque hue speetant promissiones

quibus nos ad voluntarium obsequium

invitât. Neque enim serviliter vult nos trahere, ut

coacti praestemus quod nobis mandatum est: ideo

blandas et paternas invitationes miscet, et liberaliter

non secus ac cum filiis nobiscum agit. Quod

angelus facturum se promittit quod unius Dei

proprium erat, in eo nihil est absurdi: satis enim

usitatum est, Deum inducere personam suam ministris

quos mittit, quo maior constet verbo eius autoritas.

Quanquam non improbo quod plerisque veterum

placuit, Christum mediatorem semper omnibus

oraculis praefuisse: et hanc esse causam cur Dei

maiestas angelis tribuatur. Qua de re aliquid iam

supra attigi, et opportunius pïura alibi dicentur.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!