26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

383 COMMENTARIUS IN GENESIN. ' 384

atqui Isaac pinguem illi promittit terrain. Duplex

solutio est, rel quod propheta comparative loquens,

Idumaeam merito vocet desertum prae terra Chanaan

quae longe erat uberior, vel quod aetatem

suam respiciat. Tametsi enim horrenda fuerat

utriusque terrae vastitas, brevi tarnen refloruerat

terra Chanaan, quum regio Edom quasi perpetuae

sterilitati damnata, et draconibus addicta foret.

Quamvis ergo Deus populi sui respectu ablegaverit

Esau in montes desertos, illi tarnen terram satis

per se foecundam dédit, ut minime inanis fuerit

promissio. Nam montosa ilia regio tum suam haïrait

pinguedinem, tum coelesti rore adiuta fuit, ut

victum incolis produceret.

40. Et in gladio tuo vives, et fratri tuo servies.

Notandum est hie praedici quae nunquam impleta

sunt in persona Esau: ideoque vaticinium esse de

rebus procul adhuc remotis. Nam adeo nihil dominationis

obtinuit Iacob in fratrem, ut reversus

ex Padan Aram supplex obsequia illi sua detulerit:

et subiectionis excussio, cuius hie meminit Isaac, in

longinquum tempus refertur. Denunciat igitur

qualis posteras Esau maneat conditio. Et primum

dicit gladio suo victuros: cuius verbi duplex esse

potest sensus, vel quod cincti hostibus, militarem

et inquietam vitam acturi sint: vel quod liberi

futuri sint ac sui iuris. Nullum enim ius gladii

ubi nulla est libertas. Videtur prior sensus magis

quadrare, ut promissionem suam restringat Deus,

ne se Esau nimis efferat : nam pace nihil est optabilius.

Monetur quidem et sanctus populus, semper

aliquos hostes fore qui eum infestent. Sed hoc

longe aliud est quam suo gladio vivere: quod tantundem

valet ac si dixisset, filios Esau praedonum

more praesidium suum in armis et violentia magis

quam in iure legitimo habituros. Secunda restrictio

est, quod gladio armatus licet, non tarnen effugiet

fratris subiectionem. Nam Idumaei tandem electo

populo facti sunt tributarii: sed non fuit diuturna

servitus : quia divisis regnis concisa fuit ilia potentia,

quae vicinos omnes in officio et sub metu tenebat.

Voluit tarnen Dominus vel ad breve tempus, in

ordinem cogi Idumaeos ut visibile specimen huius

vaticinii proferret. Reliquo tempore vaga et effraeni8

libertas Esau omni subiectione fuit miserior.

41. Et odio habuit Esau Iahacdb. Hinc clarius

patet lacrymas Esau adeo profectas non fuisse a

vera poenitentia, ut furiosae magis iracundiae testes

fuerint. Neque enim occulto modo odium fovet adversus

fratrem, sed palam in sceleratas minas

erumpit. Atque hinc apparet quam altae fuerint

malitiae radices, quod sibi in nefanda fratris caede

indulget. Profana etiam ot sacrilega in eo contumacia

se prodit, quod se ad decretum Dei abolendum

gladio comparât. Efficiam, inquit, ne promissa

sibi haereditate fruatur. Quid hoc aliud est quam

vim benedictioni8 exinanire, in qua patrem sciebat

Dei praeconem fuisse ac ministrum? Viva praeterea

hypocritae effigies nobis proponitur. Mortem patris

sibi luctuosam fore simulât : et certe pietatis officium

est, lugere mortuum patrem. Sed quum ad impiam

fratris caedem properanti tarda sit mors patris, et

simul eius propinquitate laetetur: mera fictio est

quod diem luctus nominat. Qua etiam fronte humanuni

affectum obtendit: qui fraternae caedi inhians,

eodem momento omnia naturae iura evertere

molitur? Fieri etiam potest ut ipse naturae sensus

confessionem ei extorserit, qua se ipsum gravius

damnaret: sic Deus impios saepe propria voce coarguens,

magis inexcusabiles reddit. Quod vero crudelem

animum cohibet sola verecundia, neque magnae

laudi tribuendum est, et stupidum brutumque Dei

contemptum prodit. Valet quidem interdum etiam

apud pios hominum reverentia, sicuti de Iacob proximo

capite habuimus: sed altius mox conscendunt,

ut praevaleat timor Dei, cuius oblivio sic occupât

impiorum corda, ut in hominibus solis subsidant.

Ergo quisquis hominum metu et pudore a maleficio

abstinet, non multum adhuc profecit. Hoc tamen

maxime elogio a papistis sua confessio laudatur,

quod multos absterret a peccando, ne cogantur

suum dedecus proferre. Longe vero alia est pietatis

régula, ut conscientia nostra sibi Deum testem

et arbitrum proponat.

42. Et nunciata sunt ipsi Eibcae. Nunc transitum

facit Moses ad novam historiam, quomodo

Iacob e domo patris profugus, in Mesopotamiam se

contulerit. Fuit autem haud dubie haec perquam

molesta duraque tentatio sanctae matronae, dum ex

suo facto mortis discrimen filio instare videt. Caeterum

fide luctata est, ut semel partam gratiae

possessionem retineret. Nam si muliebri affectu

propensa fuisset in amorem minoris filii, hoc certe

optimum erat compendium, ut primogenitura ad

Esau rediret: sic enim sublata fuisset aemulatio, et

placatus eius furor, qui dolore amissi iuris sui ardebat.

Quod ergo non transigit Rebecca, sed filium

suum hortatur ad voluntarium exsilium, et privari

mavult eius praesentia quam ut ille benedictione

semel recepta cedat: hoc certe rarae fidei signum

est. lam lusoria videri poterat patris benodictio, ut

mirum sit a Rebecca et Iacob tanti fieri : adeo tamen

eos non poenitet, ut acerbam exsilii poenam non

récusent, modo secum auferat Iacob prolatam a pâtre

vocem. Porro hoc exemplo docemur, patienter

ferendum esse, si spem melioris vitae crux sequitur

comes: imo si hac lege Dominus nos adoptât regni

sui haeredes, ut instabiles in mundo peregrinemur.

Ideo enim extrusus e domo paterna, ubi quietus

vitam finire poterat, in alienam terram migrare

cogitur Iacob : quia illi promissa est Dei benedictio.

Sicuti autem aoceptae gratiae iactura temporalem

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!