26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

215 COMMENTARIUS IN GENESIN. 216

pergendo responde, et fidem tuam a principio ad

finem usque consolida. Imo non solius Abrae respecta

hoc dictum est, ut Dei promissiones, a prima

fidei suae origine colligens, corpus unum efficeret:

sed ut discant omnes pii vocationis suae exordium

ab ipso usque Abram communi patre fluere: atque

ita cum Paulo (2. Tim. 2, 12) secure iactent, scire

se cui crediderint, ac Deum qui in Abrae persona

sibi ecclesiam segiegavit, fidum depositae apud se

salutis fore custodem. Quod au tern in hunc finem

commémorât Dominus se fuisse liberatorem Abrae,

inde patet quod promissionem, quam nunc daturus

est, primae redemptioni annectit: ac si diceret: Non

incipio nunc primum terram banc tibi promittere.

Nam hac de causa te ex patria eduxi, ut te eius

dominum et haeredem constituèrent Nunc igitur in

eandem formam tecum paciscor, ne te fuisse deceptum,

velinanibus verbis lactatum putes: etmemorem

te primi pacta esse iubeo, quo meliore fultura nitatur

nova promissio quam nunc, multis post annis repeto.

. 8. Iehova Deus in quo cognoscam. Absurdum

esse videtur quod Abram, qui simplici Dei verbo

fidem prius habebat, nec quaestionem ullam movebat

de promissionibus sibi datis, nunc disceptat ver,umne

sit quod audit ex ore Dei. Deinde parum

honoris tribuit Deo, qui non tantum loquenti obmurmurat,

sed aliunde sponsionem sibi dari exigit.

Ad haec unde fidei scientia nisi ex verbo? frustra

igitur Abram, dum ab ore Dei non pendet, de futura

terrae possessione certior fieri cupit. Respondeo,

Dominum hoc interdum concedere filiis suis,

ut libère obiiciant quae veniunt in mentem. Neque

enim adeo praecise cum ipsis agit, quin patiatur se

rogari. Imo quo certius persuasus erat Deum esse

veracem, et eius verbo magis addictus, eo familiarius

curas suas in eius sinum exonérât. Adde quod

longior mora non parvum erat obstaculum. Postquam

magna vitae parte suspensum tenuit Deus,

nunc senio confectum et nihil quam mortem et

sepulchrum ante oculos habentem, de integro terrae

dominum fore pronunciat. Neque tarnen propter

difficultatem respuit quod videri poterat incredible:

sed in medium profert qua anxietate intus

prematur. Atque hoc fidei potius testimonium est

quam incredulitatis signum, quod Deum interrogat.

Impii quia diversis cogitationibus implicitos habent

animos, promissiones nullo modo admittunt: pii

vero qui sentiunt in carne sua impedimenta,, submovent,

ne viam obstruant verbo Dei: et vitiis

quorum sibi conscii sunt remedium quaerunt. Notandum

tarnen, speciales fuisse aliquos in Sanctis

motus, quos nunc in exemplum trahere non liceret.

Neque enim quia Ezeohias et Gedeon certa miracula

postularunt, idem nobis hodie tentandum est: sufficiat

confirmationem petere, quam Dominus ipse suo

arbitrio eligendam censuerit.

9. Tolle mihi vitulam. Alii pro vitula trienni

vertunt triplicatam: et in unaquaque specie animalium,

numerum ternarium constituunt : magis tarnen

recepta est eorum sententia qui de aetate ao^

cipiunt. Porro etsi Deus negare servo suo noluit

quod petebat, minime tarnen quod carnis voto satisfaceret

concessit. Quid enim ex iuvencae, et caprae,

et arietis mactatione certitudinis accedet?

Nam sacrificii exitus, de quo paulo post videbimus,

adhuc latebat Abram. Quod ergo sine controversia

mandato Dei; obtempérât, cuius tarnen nullus apparet

profectus, inde fidei suae obedientiam probat,

nec suum votum alio spectasse quam ut obstaculo

sublato, reverenter, ut par erat, acquiesceret in

verbo Domini. Discamus ergo quae Deus confirmandae

fidei nostrae offert subsidia, placide amplecti,

etiamsi iudicio nostro non respondeant, quin

potius ludicra esse videantur: donee tandem ex

effectu palam fiat eum nihil,minus quam lusisse.

10. Et divisit ea per medium. Ne qua pars

huius sacrificii careat mysterio, fabricandis argutiis

multum insudant quidam interprètes: sed colenda

nobis est sobrietas, ut iam aliquoties monui. Cur

trium generum animalia praeter aves sumere iussus

fuerit, me nescire fateor, nisi ut ipsa varietate testatum

fieret omnes Abrae posteros, cuiuscunque

essent ordinis, in sacrificium offerendos esse, ut ex

toto populo, et singulis partibus, sacrificium unum

fieret. Sunt etiam aliqua quorum rationem si quis

curiose exquirat, ignorantiam meam fateri non pudebit

: quia per incertas speculations discurrere non

übet. Porro haec summa est (meo iudicio): quod

occidiDeus iubet animalia, qualis futura sit ecclesiae

conditio ostendit. Optabat certior fieri Abram de

promissa terrae haereditate: nunc initium a morte

fore docetur : hoc est, sibi et suis prius esse moriendum

quam ut fruantur terrae dominio. Quod

mactata animalia in partes secari iubet, credibile

est hunc vetustum fuisse ritum in foederibus pangendis,

qui deinde ad gen tes quoque transiit, sive

ineunda esset aliqua societas, sive exercitus lustrandi.

Transibant autem per médias partes, vel' BOCÜ vel

milites, ut sanctius in unum corpus coalescerent

sacrificio simul inclusi. Iudaeis quidem usitatum

fuisse hunc morem testatur Ieremias cap. 34, 18:

ubi Deum ita loquentem inducit: Violarunt foedus

meum quum vitulum conciderint in duas partes, et

transierint inter divisiones eius tarn principes Iuda

quam proceres Ierusalem, et totus populus terrae.

Quanquam specialis hic mihi videtur fuisse ratio,

quod scilicet admonuerit Dominus genus Abrae

non tantum simile fore mortuo cadaveri, sed

etiam lacero et dissecto. Gravior enim simplici

morte fuit servi tus, qua ad tempus oppressi sunt:

quia tarnen offertur Deo sacrificium, mors ipsa in

novam vitam statim convertitur. Atque hue perti-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!