26.02.2013 Views

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

volumen xxiii. - Archive ouverte UNIGE

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

451 COMMENTABIUS IN GENESIN. 452

profano cum indigno contemptu iaceat. Ipse quoque

Iacob praeclare secum agi putat si in ea terra, cuius

erat haeres ac dominus, quasi precario habitare

per fratrem liceat. Ergo patienter feramus si hodie

quoque ecclesiae gloria sordido velamine obtecta,

ludibrio sit impiis.

7. Qui isti, tuane omnis turba? etc. Non interrogat

quasi prorsus ignarus, utpote qui audierat ex

servis, dono sibi missos esse boves, et camelos, et

asinos, ac reliquum pecus: sed ut munus sibi oblatum

recuset, nam ubi aliquid nobis non placet,

solemus quasi de re incognita, sciscitari. Instat tarnen

Iacob, nee finem rogandi facit, donec impetret

ut reeipiat frater, hoc enim quasi pignus erat reconciliati

animi. Porro ut persuadeat fratri, testatur

hoc sibi fore magni beneficii loco, si ille non recuset

aeeipere quod datur. Neque enim libenter accipimus,

nisi quod certo seimus liberaliter et hilari

animo nobis offerri. Quia autem fieri non potest

ut ornemus ex animo, nisi quos diligimus, dicit

Iacob se non aliter laetatum esse fratris conspectu,

quam si Deum vel angelum vidisset, quibus verbis

significat non modo se vere amare fratrem, sed

etiam in pretio habere. Sed videtur Deo facere iniuriam,

quem rëprobo homini comparât, deinde videtur

mentiri: quia si data fuisset optio, nihil

magis optasset quam vitare fratris oecursum.

Utriusque nodi facilis est solutio: trita Hebraeis est

loquendi forma, divinum vocare quidquid excellit.

Et certe Esau sic mutatus, non obscura erat gratiae

Dei imago: ut merito dixerit Iacob in illa

amica et frateina reeeptione se perinde exhilaratum

ac si Deum vel angelum vidisset, hoc est, ac si

Deus signum aliquod dedisset suae praesentiae.

Nee vero ficte loquitur, vel aliud simulât quam habet

in animo. Ipse enim omni odio vacuus et purus,

in praeeipuis votis habebat, quibuseunque posset

offieiis erga fratrem defungi, modo vicissim ille

fratrem se praestaret.

10. Accipe munus meum a manu mea. Potest

nomen hoc tarn passive quam active sumi. Si ac-

N tive aeeipias, sensus erit: Accipe munus quo meam

erga te benevolentiam testari volui. Si passive exponas,

ad Deum referetur: ac si dixisset Iacob,

Quae Dominus mihi per gratiam suam contulit,

ego tecum liberaliter communico, ut divinae quam

pereepi benedictionis mecum aliqua ex parte sis

consors. Oaeterum ut in voce non insistamus, continuo

post clare profitetur Iacob, quidquid possidet,

non esse fruetum laboris sui vel industriae, sed acceptum

se referre gratiae Dei: et "hac ratione fratrem

adducere conâtur ad recipiendum munus : ac

si dixisset, Dominus earn in me copiam effudit,

cuius pars aliqua sine meo damno ad te exuberet:

Quanquam autem praesentis circumstantiae intuitu

sic loquitur Iacob, est tarnen ingenua confessio, qua.

célébrât Dei gratiam. Personant quidem eadem

fere verba in omnium unguis: sed pauci sunt qui

vere adscribant Deo quod habent: sacrificat enim

maior pars suae industriae. Yix centesimus quisque

persuasum habet, fluere quidquid est bonorum ex

gratuito favore Dei: et tarnen natura hie nobis

insculptus est sensus, sed eum ingratitudine nostra

delemus. Supra visum est quam laboriosa fuisset

vita Iacob: tarnen perpessus ingentes molestias,

solam Dei misericordiam célébrât.

12. Profkiscamur. Quanquam 'Esau ad benevolentiam

propensus est, diffidit tarnen Iacob: non

quod timeat insidias, vel quod putet sub amicitiae

praetextu latere perfidiam : sed ut praeeaveat novas .

offensas: superbus enim et ferox homo rursus levibus

de causis exuleerari poterat. Quanquam autem

non defuit saneto , viro iusta ratio timendi, non

audeo tarnen negare quin modum excesserit eius

anxietas. Suspecta illi erat liberalitas Esau: sed -

cur non sentit Deum stare medium, quem iam clara

certaque experientia pro sua salute excubare didicerat?

Unde enim tarn incredibilis mutatio animi

in Esau, nisi quod divinitus ex lupo conversus

fuerat in ovem? Discamus hoc exemplo curas

nostras fraenare: ne ubi Deus nobis prospexit, trepidemus

quasi in rebus dubiis.

13. Dominus meus novit. Vera quidem sunt

quae excusandi causa obtendit Iacob: non tarnen

sine mendacio hos colores inducit: nisi forte quia

nolebat gravis ac molestus esse fratri. Sed quum

alio postea con vertat iter, apparet aliud finxisse

quam habebat in animo. Dicit se trahere multa

impedimenta, ideo fratrem iubet praecedere. Ego,

inquit, ducam me ad pedem puerorum: hoc est, lente

progrediar, quoad feret puerorum incessus: ita commode

subsequar, donec ad te perveniam in Seir.

His verbis promittit quod facturus non erat: nam

relicto fratre, in diversum locum profectus est.

Atqui Deo magis pretiosa est Veritas, quam ut nobis

permittat etiam sine noxa mentiri, vel fallere. Ideo

cavendum est, ubi timor aliquis periculi inentes

nostras occupât, ne ad haec effugia déclinent.

17. JËt Iahacöb profectus est in Suchoth. In voce

Suchoth Moses paulo post prolepsin esse ostendit.

Credibile autem est Iacob illic per aliquot dies

quievisse, ut familiam et gregem a longae viae lassitudine

reficeret: nam ad eum usque locum nulla

contigerat tranquilla static Et ideo tabemacula

voeavit locum ilium, quia nusquam hactenus pedem

tigere ausus fuerat. Quamvis enim pluribus aliis

locis fixerit tabernacula, in hoc tarnen loco divinae

gratiae memoriam signavit, quod nunc demum in

aliquo hospitio manere datum esset. Quia autem

habitationi non erat commodus locus, ultra perrexit

Iacob, donec veniret in Sichern. Iam quum urbs

recens haberet nomen a filio Hemor, pristina etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!